Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 31 - NA4-LUCR Prossimo file n. 425
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
509 Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus. [ ]
510 principio magnus caeli si vertitur orbis, [ ]?
511 ex utraque polum parti premere aëra nobis [ ]
512 dicendum est extra -que tenere et claudere utrimque; [ ]
513 inde alium supra fluere atque intendere eodem [ ]
514 quo volvenda micant aeterni sidera mundi; [ ]
515 aut alium subter, contra qui subvehat orbem, [ ]?
516 ut fluvios versare rotas atque haustra videmus. [ ]
517 est etiam quoque uti possit caelum omne manere [ ]
518 in statione, tamen cum lucida signa ferantur; [ ]
519 sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus [ ]?
520 quaerentesque viam circum versantur et ignes [ ]
521 passim per caeli volvunt summania templa; [ ]
522 sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër [ ]
523 versat agens ignis; sive ipsi serpere possunt [ ]
524 quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, [ ]
525 flammea per caelum pascentis corpora passim. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
526 nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum [ ]
527 difficile est; sed quid possit fiatque per omne [ ]
528 in variis mundis varia ratione creatis, [ ]
529 id doceo plurisque sequor disponere causas, [ ]
530 motibus astrorum quae possint esse per omne; [ ]
531 e quibus una tamen siet hic quoque causa necessest [ ]
532 quae vegeat motum signis; sed quae sit earum [ ]
533 praecipere haudquaquamst pedetemptim progredientis. [ ]
534 Terraque ut in media mundi regione quiescat, [ ]
535 evanescere paulatim et decrescere pondus [ ]!
536 convenit, atque aliam naturam subter habere [ ]
537 ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam [ ]
538 partibus aëriis mundi quibus insita vivit. [ ]
539 propterea non est oneri neque deprimit auras; [ ]
540 ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra [ ]
541 nec caput est oneri collo nec denique totum [ ]
542 corporis in pedibus pondus sentimus inesse; [ ]
543 at quaecumque foris veniunt impostaque nobis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
544 pondera sunt laedunt, permulto saepe minora. [ ]
545 usque adeo magni refert quid quaeque queat res. [ ]?
546 sic igitur tellus non est aliena repente [ ]
547 allata atque auris aliunde obiecta alienis, [ ]
548 sed pariter prima concepta ab origine mundi [1]
549 certaque pars eius, quasi nobis membra, videntur. [ ]
550 praeterea grandi tonitru concussa repente [ ]
551 terra supra quae se sunt concutit omnia motu; [ ]
552 quod facere haud ulla posset ratione, nisi esset [ ]
553 partibus aëriis mundi caeloque revincta. [ ]
554 nam communibus inter se radicibus haerent [u]!
555 ex ineunte aevo coniuncta atque uniter apta. [ ]
556 nonne vides etiam quam magno pondere nobis [ ]
557 sustineat corpus tenuissima vis animai [ ]
558 propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est? [ ]
559 denique iam saltu pernici tollere corpus [ ]?
560 quid potis est nisi vis animae quae membra gubernat? [ ]
561 iamne vides quantum tenuis natura valere [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
562 possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aër [ ]
563 coniunctus terris et nobis est animi vis? [ ]
564 Nec nimio solis maior rota nec minor ardor [ ]
565 esse potest, nostris quam sensibus esse videtur. [ ]
566 nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt [ ]
567 adicere et calidum membris adflare vaporem, [ ]
568 nil illa his intervallis de corpore libant [ ]
569 flammarum, nil ad speciem est contractior ignis. [ ]
570 proinde, calor quoniam solis lumenque profusum [ ]
571 perveniunt nostros ad sensus et loca mulcent, [ ]
572 forma quoque hinc solis debet filumque videri, [ ]
573 nil adeo ut possis plus aut minus addere, vere. [ ]
575 lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans [ ]
576 sive suam proprio iactat de corpore lucem, [ ]
577 quidquid id est, nilo fertur maiore figura [ ]
578 quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:++
579 nam prius omnia, quae longe semota tuemur [ ]!
580 aëra per multum, specie confusa videntur [ ]
581 quam minui filum. quapropter luna necesse est, [ ]
582 quandoquidem claram speciem certamque figuram [ ]
583 praebet, ut est oris extremis cumque notata, [ ]
584 quantaque quantast, hinc nobis videatur in alto. [ ]!
585 postremo quoscumque vides hinc aetheris ignis; [ ]?
586 quandoquidem quoscum -que in terris cernimus ignis, [ ]
587 dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum, [ ]
588 perparvum quiddam interdum mutare videntur [ ]
589 alteram utram in partem filum, quo longius absunt: [ ]
590 scire licet perquam pauxillo posse minores [ ]
591 esse vel exigua maiores parte brevique. [ ]?
592 Illud item non est mirandum, qua ratione [ ]
593 tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, [ ]
594 quod maria ac terras omnis caelumque rigando [ ]
595 compleat et calido perfundat cuncta vapore. [ ]
597 nam licet hinc mundi patefactum totius unum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+++
598 largifluum fontem scatere atque erumpere lumen, [ ]
599 ex omni mundo quia sic elementa vaporis [ ]
600 undique conveniunt et sic coniectus eorum [ ]
601 confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor. [ ]?
602 nonne vides etiam quam late parvus aquai [ ]?
603 prata riget fons interdum campisque redundet? [ ]
604 est etiam quoque uti non magno solis ab igni [ ]
605 aëra percipiat calidis fervoribus ardor, [ ]
606 opportunus ita est si forte et idoneus aër, [ ]
607 ut queat accendi parvis ardoribus ictus; [ ]
608 quod genus interdum segetes stipulamque videmus [ ]
609 accidere ex una scintilla incendia passim. [ ]
610 forsitan et rosea sol alte lampade lucens [ ]?
611 possideat multum caecis fervoribus ignem [ ]
612 circum se, nullo qui sit fulgore notatus, [ ]
613 aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
614 Nec ratio solis simplex et recta patescit, [ ]
615 quo pacto aestivis e partibus aegocerotis [ ]?
616 brumalis adeat flexus atque inde revertens [ ]
617 cancri se ut vertat metas ad solstitialis, [ ]
618 lunaque mensibus id spatium videatur obire, [ ]!
619 annua sol in quo consumit tempora cursu. [ ]
620 non, inquam, simplex his rebus reddita causast. [ ]
621 nam fieri vel cum primis id posse videtur, [ ]
622 Democriti quod sancta viri sententia ponit, [ ]
623 quanto quaeque magis sint terram sidera propter, [ ]
624 tanto posse minus cum caeli turbine ferri. [ ]
625 evanescere enim rapidas illius et acris [ ]
626 imminui subter viris, ideoque relinqui [ ]
627 paulatim solem cum posterioribus signis, [ ]
628 inferior multo quod sit quam fervida signa. [ ]
629 et magis hoc lunam: quanto demissior eius [ ]?
630 cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, [ ]
631 tanto posse minus cum signis tendere cursum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
632 flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur [ ]
633 inferior quam sol, tanto magis omnia signa [ ]
634 hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur. [ ]
635 propterea fit ut haec ad signum quodque reverti [ ]
636 mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. [ ]
637 fit quoque ut e mundi transversis partibus aër [ ]
638 alternis certo fluere alter tempore possit, [ ]
639 qui queat aestivis solem detrudere signis [ ]
640 brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, [ ]?
641 et qui reiciat gelidis a frigoris umbris [1]
642 aestiferas usque in partis et fervida signa. [ ]
643 et ratione pari lunam stellasque putandumst, [ ]?
644 quae volvunt magnos in magnis orbibus annos, [ ]
645 aëribus posse alternis e partibus ire. [ ]?
646 nonne vides etiam diversis nubila ventis [ ]
647 diversas ire in partis inferna supernis? [ ]
648 qui minus illa queant per magnos aetheris orbis [ ]
649 aestibus inter se diversis sidera ferri? [u]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
650 At nox obruit ingenti caligine terras, [u]!
651 aut ubi de longo cursu sol ultima caeli [ ]?
652 impulit atque suos efflavit languidus ignis [ ]
653 concussos itere et labefactos aëre multo, [ ]
654 aut quia sub terras cursum convertere cogit [ ]
655 vis eadem, supra quae terras pertulit orbem. [ ]
656 Tempore item certo roseam Matuta per oras [ ]
657 aetheris auroram differt et lumina pandit, [ ]
658 aut quia sol idem, sub terras ille revertens, [ ]
659 anticipat caelum radiis accendere temptans, [ ]
660 aut quia conveniunt ignes et semina multa [ ]
661 confluere ardoris consuerunt tempore certo, [ ]
662 quae faciunt solis nova semper lumina gigni; [ ]
663 quod genus Idaeis fama est e montibus altis [ ]
664 dispersos ignis orienti lumine cerni, [ ]
665 inde coire globum quasi in unum et conficere orbem. [ ]
666 nec tamen illud in his rebus mirabile debet [ ]
667 esse, quod haec ignis tam certo tempore fiunt [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
668 semina confluere et solis reparare nitorem. [ ]
669 multa videmus enim, certo quae tempore fiunt [ ]
670 omnibus in rebus. florescunt tempore certo [ ]
671 arbusta et certo dimittunt tempore florem. [ ]
672 nec minus in certo dentis cadere imperat aetas [ ]
673 tempore et impubem molli pubescere veste [ ]?
674 et pariter mollem malis demittere barbam. [ ]
675 fulmina postremo nix imbres nubila venti [ ]
676 non nimis incertis fiunt in partibus anni. [ ]
677 namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima [ ]
678 atque ita res mundi cecidere ab origine prima, [ ]
679 conseque quoque iam redeunt ex ordine certo. [1]
680 Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, [ ]
681 et minui luces, cum sumant augmina noctes, [ ]
682 aut quia sol idem sub terras atque superne [ ]
683 imparibus currens anfractibus aetheris oras [ ]
684 partit et in partis non aequas dividit orbem, [ ]
685 et quod ab alterutra detraxit parte, reponit [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
686 eius in adversa tanto plus parte relatus, [ ]
687 donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni [ ]
688 nodus nocturnas exaequat lucibus umbras. [ ]
689 nam medio cursu flatus aquilonis et austri [1]?
690 distinet aequato caelum discrimine metas [ ]
691 propter signiferi posituram totius orbis, [ ]
692 annua sol in quo concludit tempora serpens, [ ]
693 obliquo terras et caelum lumine lustrans, [ ]
694 ut ratio declarat eorum qui loca caeli [u]!
695 omnia dispositis signis ornata notarunt. [ ]
696 aut quia crassior est certis in partibus aër, [ ]!
697 sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis [ ]
698 nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus. [ ]
699 propterea noctes hiberno tempore longae [ ]?
700 cessant, dum veniat radiatum insigne diei. [ ]
701 aut etiam, quia sic alternis partibus anni [ ]
702 tardius et citius consuerunt confluere ignes [ ]
703 qui faciunt solem certa de surgere parte, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
704 propterea fit uti videantur dicere verum [ ]
705 Luna potest solis radiis percussa nitere [ ]
706 inque dies magis id lumen convertere nobis [ ]
707 ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, [ ]
708 donec eum contra pleno bene lumine fulsit [1]?
709 atque oriens obitus eius super edita vidit; [ ]
710 inde minutatim retro quasi condere lumen [2]
711 debet item, quanto propius iam solis ad ignem [ ]
712 labitur ex alia signorum parte per orbem; [ ]
713 ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai [ ]
714 consimilem cursusque viam sub sole tenere. [ ]
715 est etiam quare proprio cum lumine possit [ ]
716 volvier et varias splendoris reddere formas. [ ]
717 corpus enim licet esse aliud quod fertur et una [ ]
718 labitur omnimodis occursans officiensque [ ]
719 nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
720 versarique potest, globus ut, si forte, pilai [1]
721 dimidia ex parti candenti lumine tinctus, [ ]
722 versandoque globum variantis edere formas, [ ]
723 donec eam partem, quaecumque est ignibus aucta, [ ]
724 ad speciem vertit nobis oculosque patentis; [1]
725 inde minutatim retro contorquet et aufert [2]
726 luciferam partem glomeraminis atque pilai; [ ]
727 ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans [ ]!
728 astrologorum artem contra convincere tendit, [ ]
729 proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque [ ]
730 aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis. [ ]
731 denique cur nequeat semper nova luna creari [ ]
732 ordine formarum certo certisque figuris [ ]
733 inque dies privos aborisci quaeque creata [ ]?
734 atque alia illius reparari in parte locoque, [ ]
735 difficilest ratione docere et vincere verbis, [ ]!
736 ordine cum possint tam certo multa creari. [ ]
737 it ver et Venus, et Veneris praenuntius ante [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:+
738 pennatus graditur, Zephyri vestigia propter [ ]
739 Flora quibus mater praespargens ante viai [ ]
740 cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. [ ]!
741 inde loci sequitur calor aridus et comes una [ ]
742 pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum. [ ]
743 inde autumnus adit, graditur simul Euhius Euan. [ ]
744 inde aliae tempestates ventique sequuntur, [ ]
745 altritonans Volturnus et auster fulmine pollens. [ ]!
746 tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem [ ]
747 reddit hiemps, sequitur crepitans hanc dentibus algor. [ ]
748 quo minus est mirum si certo tempore luna [ ]
749 gignitur et certo deletur tempore rursus, [ ]?
750 cum fieri possint tam certo tempore multa. [ ]
751 Solis item quoque defectus lunaeque latebras [ ]
752 pluribus e causis fieri tibi posse putandumst. [ ]
753 nam cur luna queat terram secludere solis [ ]
754 lumine et a terris altum caput obstruere ei, [ ]
755 obiciens caecum radiis ardentibus orbem; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:++
756 tempore eodem aliud facere id non posse putetur [ ]
757 corpus quod cassum labatur lumine semper? [ ]
758 solque suos etiam dimittere languidus ignis [ ]
759 tempore cur certo nequeat recreareque lumen, [ ]
760 cum loca praeteriit flammis infesta per auras, [ ]
761 quae faciunt ignis interstingui atque perire? [ ]
762 et cur terra queat lunam spoliare vicissim [ ]
763 lumine et oppressum solem super ipsa tenere, [ ]
764 menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras; [ ]
765 tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae [ ]
766 corpus vel supra solis perlabier orbem, [ ]
767 quod radios interrumpat lumenque profusum? [ ]
768 et tamen ipsa suo si fulget luna nitore, [ ]?
769 cur nequeat certa mundi languescere parte, [ ]
770 cum loca luminibus propriis inimica per exit? [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 425
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 5,771-1010 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
5. bog.
551 terra supra quae se sunt concutit omnia motu; [ ]
558 propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est? [ ]
619 annua sol in quo consumit tempora cursu. [ ]
633 inferior quam sol, tanto magis omnia signa [ ]
692 annua sol in quo concludit tempora serpens, [ ]
701 aut etiam, quia sic alternis partibus anni [ ]
5. bog.
635 propterea fit ut haec ad signum quodque reverti “[ ]
666 nec tamen illud in his rebus mirabile debet [ ]
5. bog.
564 Nec nimio solis maior rota nec minor ardor [ ]
571 perveniunt nostros ad sensus et loca mulcent, [ ]
694 ut ratio declarat eorum qui loca caeli [u]! bis
741 inde loci sequitur calor aridus et comes una [ ]
5. bog.
592 Illud item non est mirandum, qua ratione [ ]
5. bog.
533 praecipere haudquaquamst pedetemptim progredientis. [ ]
547 allata atque auris aliunde obiecta alienis, *[ ]
615 quo pacto aestivis e partibus aegocerotis [ ]?
617 cancri se ut vertat metas ad solstitialis, [ ]
718 labitur omnimodis occursans officiensque [ ]
742 pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum. *[ ]
Analyse 3
5. bog.
579 nam prius omnia, quae longe semota tuemur [ ]!
584 quantaque quantast, hinc nobis videatur in alto. [ ]!
618 lunaque mensibus id spatium videatur obire, [ ]!
649 aestibus inter se diversis sidera ferri? [u]!
696 aut quia crassior est certis in partibus aër, [ ]!
5. bog.
545 usque adeo magni refert quid quaeque queat res. [ ]?
563 coniunctus terris et nobis est animi vis? [ ]
Analyse 4
5. bog.
694 ut ratio declarat eorum qui loca caeli [u]!
735 difficilest ratione docere et vincere verbis, [ ]!
745 altritonans Volturnus et auster fulmine pollens. [ ]!
5. bog.
535 evanescere paulatim-et decrescere pondus *[ ]!
650 At nox obruit ingenti caligine terras, [u]!
727 ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans [ ]!
740 cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. [ ]!
5. bog.
554 nam communibus inter se radicibus haerent [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede