Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 31 - NA4-LUCR Prossimo file n. 427
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
1011 Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt, [ ]
1012 et mulier coniuncta viro concessit in unum [ ]
1013 cognita sunt, prolem -que ex se videre creatam, [ ]?
1014 tum genus humanum primum mollescere coepit. [2]
1015 ignis enim curavit ut alsia corpora frigus [u]!
1016 non ita iam possent caeli sub tegmine ferre, [ ]
1017 et Venus imminuit viris puerique parentum [ ]
1018 blanditiis facile ingenium fregere superbum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
1019 tunc et amicitiam coeperunt iungere aventes [ ]
1020 finitimi inter se nec laedere nec violari, [ ]!
1021 et pueros commendarunt muliebreque saeclum, [ ]
1022 vocibus et gestu cum balbe significarent [ ]
1023 imbecillorum esse aequum misererier omnis. [ ]!
1024 nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, [ ]
1025 sed bona magnaque pars servabat foedera caste; [ ]
1026 aut genus humanum iam tum foret omne peremptum [2]
1027 nec potuisset adhuc perducere saecla propago. [ ]
1028 At varios linguae sonitus natura subegit [ ]
1029 mittere et utilitas expressit nomina rerum, [ ]
1030 non alia longe ratione atque ipsa videtur [ ]
1031 protrahere ad gestum pueros infantia linguae, [ ]
1032 cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent. [ ]
1033 sentit enim vis quisque suas quoad possit abuti. [ ]
1034 cornua nata prius vitulo quam frontibus exstent, [ ]
1035 illis iratus petit atque infestus inurget. [ ]?
1036 at catuli pantherarum scymnique leonum [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 0:++
1037 unguibus et pedibus iam tum morsuque repugnant, [ ]
1038 vix etiam cum sunt dentes unguesque creati. [ ]
1039 alituum porro genus alis omne videmus [2]?
1040 fidere et a pinnis tremulum petere auxiliatum. [ ]
1041 proinde putare aliquem tum nomina distribuisse [ ]
1042 rebus et inde homines didicisse vocabula prima, [ ]
1043 desiperest. nam cur hic posset cuncta notare [ ]
1044 vocibus et varios sonitus emittere linguae, [1]
1045 tempore eodem alii facere id non quisse putentur? [ ]
1046 praeterea si non alii quoque vocibus usi [ ]?
1047 inter se fuerant, unde insita notities est [ ]
1048 utilitatis et unde data est huic prima potestas, [ ]!
1049 quid vellet facere ut sciret animoque videret? [1]
1050 cogere item pluris unus victosque domare [ ]?
1051 non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
1052 nec ratione docere ulla suadereque surdis, [u]!
1053 quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur [ ]
1054 nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris [ ]
1055 vocis inauditos sonitus obtundere frustra. [ ]
1056 postremo quid in hac mirabile tantoperest re, [1]
1057 si genus humanum, cui vox et lingua vigeret, [2]
1058 pro vario sensu varia res voce notaret? [ ]
1059 cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum [ ]
1060 dissimilis soleant voces variasque ciere, [ ]
1061 cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt. [ ]
1062 quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis. [ ]
1063 irritata canum cum primum magna Molossum [1]
1064 mollia ricta fremunt duros nudantia dentis, [ ]
1065 longe alio sonitu rabie restricta minantur, [ ]
1066 et cum iam latrant et vocibus omnia complent. [ ]
1067 at catulos blande cum lingua lambere temptant [ ]
1068 aut ubi eos iactant pedibus morsuque petentes [ ]
1069 suspensis teneros imitantur dentibus haustus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
1070 longe alio pacto gannitu vocis adulant, [ ]?
1071 et cum deserti baubantur in aedibus aut cum [ ]
1072 plorantes fugiunt summisso corpore plagas. [ ]
1073 denique non hinnitus item differre videtur, [ ]!
1074 inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus [ ]
1075 pinnigeri saevit calcaribus ictus amoris [ ]
1076 et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, [ ]
1077 et cum sic alias concussis artubus hinnit? [ ]
1078 postremo genus alituum variaeque volucres, [ ]?
1079 accipitres atque ossifragae mergique marinis [ ]
1080 fluctibus in salso victum vitamque petentes, [ ]
1081 longe alias alio iaciunt in tempore voces, [ ]
1082 et cum de victu certant praedaeque repugnant. [ ]
1083 et partim mutant cum tempestatibus una [ ]
1084 raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta [ ]
1085 corvorumque greges ubi aquam dicuntur et imbris [ ]
1086 poscere et interdum ventos aurasque vocare. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 4:++
1087 ergo si varii sensus animalia cogunt, [ ]?
1088 muta tamen cum sint, varias emittere voces, [ ]
1089 quanto mortalis magis aequumst tum potuisse [ ]
1090 dissimilis alia atque alia res voce notare! [ ]
1091 Illud in his rebus tacitus ne forte requiras, [ ]
1092 fulmen detulit in terram mortalibus ignem [ ]!
1093 primitus, inde omnis flammarum diditur ardor. [ ]
1094 multa videmus enim caelestibus incita flammis [ ]
1095 fulgere, cum caeli donavit plaga vapore. [ ]?
1096 et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans [1]
1097 aestuat in ramos incumbens arboris arbor, [ ]
1098 exprimitur validis extritus viribus ignis, [ ]
1099 emicat interdum flammai fervidus ardor, [ ]?
1100 mutua dum inter se rami stirpesque teruntur. [u]!
1101 quorum utrum -que dedisse potest mortalibus ignem. [ ]
1102 inde cibum coquere ac flammae mollire vapore [ ]
1103 sol docuit, quoniam mitescere multa videbant [ ]
1104 verberibus radiorum atque aestu victa per agros. [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
1105 Inque dies magis hi victum vitamque priorem [ ]
1106 commutare novis monstrabant rebus et igni [1]
1107 ingenio qui praestabant et corde vigebant. [ ]?
1108 condere coeperunt urbis arcemque locare [ ]
1109 praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, [ ]?
1110 et pecus atque agros divisere atque dedere [ ]?
1111 pro facie cuius -que et viribus ingenioque; [ ]
1112 nam facies multum valuit viresque vigebant. [ ]
1113 posterius res inventast aurumque repertum, [ ]
1114 quod facile et validis et pulchris dempsit honorem; [ ]
1115 divitioris enim sectam plerumque sequuntur [ ]
1116 quamlibet et fortes et pulchro corpore creti. [ ]
1117 quod siquis vera vitam ratione gubernet, [ ]?
1118 divitiae grandes homini sunt vivere parce [ ]
1119 aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi. [ ]
1120 at claros homines voluerunt se atque potentis, [1]
1121 ut fundamento stabili fortuna maneret [ ]
1122 et placidam possent opulenti degere vitam, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
1123 nequiquam, quoniam ad summum succedere honorem [ ]
1124 certantes iter infestum fecere viai, [ ]
1125 et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos [ ]
1126 invidia interdum contemptim in Tartara taetra; [ ]
1127 invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant [ ]
1128 plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque; [ ]
1129 ut satius multo iam sit parere quietum [ ]
1130 quam regere imperio res velle et regna tenere. [ ]
1131 proinde sine incassum defessi sanguine sudent, [ ]
1132 angustum per iter luctantes ambitionis; [ ]
1133 quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque [ ]
1134 res ex auditis potius quam sensibus ipsis, [ ]
1135 nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante. [ ]
1136 Ergo regibus occisis subversa iacebat [1]!
1137 pristina maiestas soliorum et sceptra superba, [ ]
1138 et capitis summi praeclarum insigne cruentum [ ]
1139 sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem; [ ]
1140 nam cupide conculcatur nimis ante metutum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
1141 res itaque ad summam faecem turbasque redibat, [ ]
1142 imperium sibi cum ac summatum quisque petebat. [ ]
1143 inde magistratum partim docuere creare [ ]
1144 iuraque constituere, ut vellent legibus uti. [ ]!
1145 nam genus humanum, defessum vi colere aevum, [2]
1146 ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum [ ]
1147 sponte sua cecidit sub leges artaque iura. [ ]?
1148 acrius ex ira quod enim se quisque parabat [1]
1149 ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis, [ ]
1150 hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevum. [ ]
1151 inde metus maculat poenarum praemia vitae. [ ]
1152 circumretit enim vis atque iniuria quemque [ ]
1153 atque, unde exortast, ad eum plerumque revertit, [ ]
1154 nec facilest placidam ac pacatam degere vitam [ ]
1155 qui violat factis communia foedera pacis. [ ]
1156 etsi fallit enim divum genus humanumque, [u]
1157 perpetuo tamen id fore clam diffidere debet; [ ]
1158 quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
1159 aut morbo delirantes protraxe ferantur [ ]
1160 et celata diu in medium peccata dedisse. [1]
1161 Nunc quae causa deum per magnas numina gentis [ ]
1162 pervulgarit et ararum compleverit urbis [2]!
1163 suscipiendaque curarit sollemnia sacra, [2]!
1164 quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque, [ ]
1165 unde etiam nunc est mortalibus insitus horror [ ]
1166 qui delubra deum nova toto suscitat orbi [2]
1167 terrarum et festis cogit celebrare diebus, [ ]
1168 non ita difficilest rationem reddere verbis. [ ]
1169 quippe etenim iam tum divum mortalia saecla [ ]
1170 egregias animo facies vigilante videbant [ ]
1171 et magis in somnis mirando corporis auctu. [ ]
1172 his igitur sensum tribuebat propterea quod [ ]
1173 membra movere videbantur vocesque superbas [ ]!
1174 mittere pro facie praeclara et viribus amplis. [ ]
1175 aeternamque dabant vitam, quia semper eorum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
1176 suppeditabatur facies et forma manebat, [2]
1177 et tamen omnino quod tantis viribus auctos [ ]
1178 non temere ulla vi convinci posse putabant. [ ]!
1179 fortunisque ideo longe praestare putabant, [ ]
1180 quod mortis timor haud quemquam vexaret eorum, [ ]
1181 et simul in somnis quia multa et mira videbant [ ]
1182 efficere et nullum capere ipsos inde laborem. [ ]
1183 praeterea caeli rationes ordine certo [ ]?
1184 et varia annorum cernebant tempora verti [ ]
1185 nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. [ ]
1186 ergo perfugium sibi habebant omnia divis [ ]
1187 tradere et illorum nutu facere omnia flecti. [1]
1188 in caeloque deum sedis et templa locarunt, [ ]
1189 per caelum volvi quia nox et luna videtur, [ ]
1190 luna dies et nox et noctis signa severa [ ]
1191 noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, [ ]
1192 nubila sol imbres nix venti fulmina grando [ ]
1193 et rapidi fremitus et murmura magna minarum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
1194 O genus infelix humanum, talia divis [ ]
1195 cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! [ ]
1196 quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis [ ]
1197 vulnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris! [ ]
1198 nec pietas ullast velatum saepe videri [ ]
1199 vertier ad lapidem at -que omnis accedere ad aras [ ]
1200 nec procumbere humi prostratum et pandere palmas [ ]
1201 ante deum delubra nec aras sanguine multo [u]!
1202 spargere quadrupedum nec votis nectere vota, [ ]
1203 sed mage pacata posse omnia mente tueri. [2]?
1204 nam cum suspicimus magni caelestia mundi [ ]
1205 templa super stellis -que micantibus aethera fixum, [ ]
1206 et venit in mentem solis lunaeque viarum, [ ]
1207 tunc aliis oppressa malis in pectora cura [ ]
1208 illa quoque expergefactum caput erigere infit, [ ]!
1209 nequae forte deum nobis immensa potestas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
1210 sit, vario motu quae candida sidera verset. [1]
1211 temptat enim dubiam mentem rationis egestas, [ ]
1212 ecquaenam fuerit mundi genitalis origo, [ ]
1213 et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi [ ]!
1214 solliciti motus hunc possint ferre laborem, [2]
1215 an divinitus aeterna donata salute [u]!
1216 perpetuo possint aevi labentia tractu [ ]?
1217 immensi validas aevi contemnere viris. [ ]
1218 praeterea cui non animus formidine divum [ ]
1219 contrahitur, cui non correpunt membra pavore, [ ]
1220 fulminis horribili cum plaga torrida tellus [ ]?
1221 contremit et magnum percurrunt murmura caelum? [ ]
1222 non populi gentesque tremunt, regesque superbi [ ]
1223 corripiunt divum percussi membra timore, [ ]
1224 nequid ob admissum foede dictumve superbe [ ]
1225 poenarum grave sit solvendi tempus adultum? [ ]
1226 summa etiam cum vis violenti per mare venti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) 16:+
1227 induperatorem classis super aequora verrit [2]
1228 cum validis pariter legionibus atque elephantis, [ ]
1229 non divum pacem votis adit ac prece quaesit [1]
1230 ventorum pavidus paces animasque secundas [1]
1231 nequiquam, quoniam violento turbine saepe [ ]
1232 correptus nilo fertur minus ad vada leti? [ ]?
1233 usque adeo res humanas vis abdita quaedam [ ]?
1234 obterit et pulchros fascis saevasque securis [ ]
1235 proculcare ac ludibrio sibi habere videtur. [ ]!
1236 denique sub pedibus tellus cum tota vacillat [ ]
1237 concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, [ ]
1238 quid mirum si se temnunt mortalia saecla [ ]
1239 atque potestates magnas mirasque relinquunt [ ]
1240 in rebus viris divum, quae cuncta gubernent? [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 427
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 5,1241-1457 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
5. bog.
1043 desiperest. nam cur hic posset cuncta notare [ ]
1088 muta tamen cum sint, varias emittere voces, [ ]
1142 imperium sibi cum ac summatum quisque petebat. [ ]
1149 ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis, [ ]
1165 unde etiam nunc est mortalibus insitus horror [ ]
1190 luna dies et nox et noctis signa severa [ ]
1219 contrahitur, cui non correpunt membra pavore, [ ]
1225 poenarum grave sit solvendi tempus adultum? [ ]
1226 summa etiam cum vis violenti per mare venti [ ]
5. bog.
1056 postremo quid in hac mirabile tantoperest re, “[1] bis
5. bog.
1061 cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt. [ ]
5. bog.
1071 et cum deserti baubantur in aedibus aut cum [ ]
5. bog.
1135 nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante. [ ]
1146 ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum [ ]
5. bog.
1020 finitimi inter se nec laedere nec violari, [ ]! bis
1089 quanto mortalis magis aequumst tum potuisse [ ]
5. bog.
1040 fidere et a pinnis tremulum petere auxiliatum. [ ]
1041 proinde putare aliquem tum nomina distribuisse [ ]
1109 praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, [ ]?
1111 pro facie cuius -que et viribus ingenioque; [ ]
1132 angustum per iter luctantes ambitionis; [ ]
1156 etsi fallit enim divum genus humanumque, [u]
1228 cum validis pariter legionibus atque elephantis, *[ ]
Analyse 3
5. bog.
1020 finitimi inter se nec laedere nec violari, [ ]!
1092 fulmen detulit in terram mortalibus ignem [ ]!
1100 mutua dum inter se rami stirpesque teruntur. [u]!
1178 non temere ulla vi convinci posse putabant. [ ]!
1213 et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi [ ]!
5. bog.
1073 denique non hinnitus item differre videtur, [ ]!
5. bog.
1047 inter se fuerant, unde insita notities est [ ]
1056 postremo quid in hac mirabile tantoperest re, *[1]
5. bog.
1053 quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur [ ]
Analyse 4
5. bog.
1015 ignis enim curavit ut alsia corpora frigus [u]!
1104 verberibus radiorum atque aestu victa per agros. [ ]!
1201 ante deum delubra nec aras sanguine multo [u]!
5. bog.
1023 imbecillorum esse aequum misererier omnis. [ ]!
1048 utilitatis et unde data-est huic prima potestas, *[ ]!
1052 nec ratione docere ulla suadereque surdis, [u]!
1136 Ergo regibus occisis subversa iacebat [1]!
1162 pervulgarit et ararum compleverit urbis [2]!
1163 suscipiendaque curarit sollemnia sacra, [2]!
1173 membra movere videbantur vocesque superbas [ ]!
1208 illa quoque expergefactum caput erigere infit, [ ]!
1215 an divinitus aeterna donata salute [u]!
1235 proculcare ac ludibrio sibi habere videtur. [ ]!
5. bog.
1144 iuraque constituere, ut vellent legibus uti. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede