Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 31 - NA4-LUCR Prossimo file n. 429
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:00
1 Primae frugiparos fetus mortalibus aegris [ ]
2 dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae [ ]?
3 et recreaverunt vitam legesque rogarunt, [ ]
4 et primae dederunt solacia dulcia vitae, [ ]
5 cum genuere virum tali cum corde repertum, [ ]
6 omnia veridico qui quondam ex ore profudit; [ ]?
7 cuius et extincti propter divina reperta [ ]
8 divulgata vetus iam ad caelum gloria fertur. [ ]
9 nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus [ ]
10 omnia iam ferme mortalibus esse parata [ ]
11 et, proquam possent, vitam consistere tutam, [ ]
12 divitiis homines et honore et laude potentis [ ]
13 adfluere atque bona gnatorum excellere fama, [ ]?
14 nec minus esse domi cuiquam tamen anxia corda, [ ]
15 atque animi ingratis vitam vexare sine ulla [ ]
16 pausa atque infestis cogi saevire querelis, [ ]
17 intellegit ibi vitium vas efficere ipsum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:+
18 omniaque illius vitio corrumpier intus [ ]
19 quae collata foris et commoda cumque venirent; [ ]
20 partim quod fluxum pertusumque esse videbat, [ ]
21 ut nulla posset ratione explerier umquam; [ ]
22 partim quod taetro quasi conspurcare sapore [ ]
23 omnia cernebat, quaecumque receperat, intus. [ ]
24 veridicis igitur purgavit pectora dictis [ ]
25 et finem statuit cuppedinis atque timoris [ ]
26 exposuitque bonum summum quo tendimus omnes [ ]
27 quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo [ ]
28 qua possemus ad id recto contendere cursu, [ ]
29 quidve mali foret in rebus mortalibus passim, [ ]
30 quod fieret naturali varieque volaret [ ]?
31 seu casu seu vi, quod sic natura parasset, [ ]
32 et quibus e portis occurri cuique deceret, [ ]
33 et genus humanum frustra plerumque probavit [2]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:++
34 volvere curarum tristis in pectore fluctus. [2]
35 nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis [ ]
36 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus [ ]
37 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
38 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. [ ]
39 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest [ ]
40 non radii solis nec lucida tela diei [2]
41 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]?
42 quo magis inceptum pergam pertexere dictis. [ ]
43 Et quoniam docui mundi mortalia templa [ ]
44 esse et nativo consistere corpore caelum, [ ]?
45 et quaecumque in eo fiunt fierique necessest, [1]
46 pleraque dissolui, quae restant percipe porro; [ ]
47 quandoquidem semel insignem conscendere currum [ ]
48 ventorum exsistant, placentur, et omnia rursum [ ]
49 quae fuerint sint placato conversa furore, [ ]?
50 cetera, quae fieri in terris caeloque tuentur [ ]
51 mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:00
52 et faciunt animos humilis formidine divum [ ]
53 depressosque premunt ad terram propterea quod [ ]
54 ignorantia causarum conferre deorum [ ]!
55 cogit ad imperium res et concedere regnum. [ ]
58 nam bene qui didicere deos securum agere aevum, [ ]
59 si tamen interea mirantur qua ratione [ ]?
60 quaeque geri possint, praesertim rebus in illis [ ]
61 quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, [ ]
62 rursus in antiquas referuntur religiones [ ]
63 et dominos acris adsciscunt, omnia posse [2]
64 quos miseri credunt, ignari quid queat esse, [2]?
65 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
66 quanam sit ratione atque alte terminus haerens; [ ]!
67 quo magis errantes caeca ratione feruntur. [ ]
68 quae nisi respuis ex animo longeque remittis [ ]!
69 dis indigna putare alienaque pacis eorum, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:+
70 delibata deum per te tibi numina sancta [ ]
71 saepe oberunt; non quo violari summa deum vis [ ]?
72 possit, ut ex ira poenas petere imbibat acris, [ ]?
73 sed quia tute tibi placida cum pace quietos [ ]
74 constitues magnos irarum volvere fluctus, [ ]?
75 nec delubra deum placido cum pectore adibis, [ ]
76 nec de corpore quae sancto simulacra feruntur [ ]!
77 in mentis hominum divinae nuntia formae, [ ]
78 suscipere haec animi tranquilla pace valebis. [ ]
79 inde videre licet qualis iam vita sequatur. [ ]
80 quam quidem ut a nobis ratio verissima longe [2]
81 reiciat, quamquam sunt a me multa profecta, [ ]?
82 multa tamen restant et sunt ornanda politis [ ]
83 versibus; est ratio caeli speciesque tenenda, [ ]
84 sunt tempestates et fulmina clara canenda, [ ]?
85 quid faciant et qua de causa cumque ferantur; [ ]?
86 ne trepides caeli divisis partibus amens, [ ]?
87 unde volans ignis pervenerit aut in utram se [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:++
88 verterit hinc partem, quo pacto per loca saepta [ ]
89 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se: [ ]
90 quorum operum causas nulla ratione videre [ ]
91 possunt ac fieri divino numine rentur. [ ]?
92 tu mihi supremae praescripta ad candida calcis [ ]
93 currenti spatium praemonstra, callida musa [ ]
94 Calliope, requies hominum divumque voluptas, [ ]
95 te duce ut insigni capiam cum laude coronam. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 429
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 6,96-422 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
31 seu casu seu vi, quod sic natura parasset, [ ]
71 saepe oberunt; non quo violari summa deum vis [ ]? bis
85 quid faciant et qua de causa cumque ferantur; [ ]?
6. bog.
9 nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus [ ]
28 qua possemus ad id recto contendere cursu, [ ]
89 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se: [ ]
6. bog.
64 quos miseri credunt, ignari quid queat esse, [2]?
6. bog.
62 rursus in antiquas referuntur religiones [ ]
Analyse 3
6. bog.
68 quae nisi respuis ex animo longeque remittis [ ]!
76 nec de corpore quae sancto simulacra feruntur [ ]!
6. bog.
37 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
53 depressosque premunt ad terram propterea quod [ ]
71 saepe oberunt; non quo violari summa deum vis [ ]
87 unde volans ignis pervenerit aut in utram se [ ]
89 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se: [ ]
6. bog.
41 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]?
Analyse 4
6. bog.
65 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
6. bog.
54 ignorantia causarum conferre deorum [ ]!
6. bog.
66 quanam sit ratione atque alte terminus haerens; [ ]!
69 dis indigna putare alienaque pacis eorum, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede