Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 31 - NA4-LUCR Prossimo file n. 430
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:00
96 Principio tonitru quatiuntur caerula caeli [ ]
97 propterea quia concurrunt sublime volantes [ ]
98 aetheriae nubes contra pugnantibus ventis. [ ]
99 nec fit enim sonitus caeli de parte serena, [ ]?
100 verum ubicumque magis denso sunt agmine nubes, [ ]
101 tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe. [ ]
102 praeterea neque tam condenso corpore nubes [ ]
103 esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem [ ]
104 tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes; [ ]
105 nam cadere aut bruto deberent pondere pressae [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:+
106 ut lapides, aut ut fumus constare nequirent [ ]
107 nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris. [ ]
108 dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, [ ]
109 carbasus ut quondam magnis intenta theatris [ ]
110 dat crepitum malos inter iactata trabesque, [ ]
111 interdum perscissa furit petulantibus auris [ ]
112 et fragilis sonitus chartarum commeditatur. [ ]
113 id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, [ ]
114 aut ubi suspensam vestem chartasque volantis [ ]
115 verberibus venti versant planguntque per auras. [ ]
116 fit quoque enim interdum ut non tam concurrere nubes [ ]
117 frontibus adversis possint quam de latere ire [ ]
118 diverso motu radentes corpora tractim, [ ]
119 aridus unde auris terget sonus ille diuque [ ]
120 ducitur, exierunt donec regionibus artis. [ ]
121 Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur [ ]
122 omnia saepe gravi tremere et divulsa repente [ ]
123 maxima dissiluisse capacis moenia mundi, [ ]!
124 cum subito validi venti collecta procella [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:++
125 nubibus intorsit sese conclusaque ibidem [ ]
126 turbine versanti magis ac magis undique nubem [ ]
127 cogit uti fiat spisso cava corpore circum, [u]
128 post ubi comminuit vis eius et impetus acer, [ ]
129 tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem. [ ]
130 nec mirum, cum plena animae vesicula parva [ ]
131 saepe ita dat parvum sonitum displosa repente. [ ]
132 Est etiam ratio, cum venti nubila perflant, [ ]
133 ut sonitus faciant. etenim ramosa videmus [ ]
134 nubila saepe modis multis atque aspera ferri; [ ]
135 scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri [ ]
136 perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem. [ ]
137 fit quoque ut interdum validi vis incita venti [1]
138 perscindat nubem perfringens impete recto. [ ]
139 nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, [ ]?
140 hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:00
141 arbusta evolvens radicibus haurit ab imis. [1]
142 sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur [ ]
143 dant in frangendo graviter; quod item fit in altis [ ]
144 fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus. [ ]
145 fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens [1]
146 fulminis; haec multo si forte umore recepit [ ]?
147 ignem, continuo magno clamore trucidat; [ ]?
148 ut calidis candens ferrum e fornacibus olim [ ]
149 stridit, ubi in gelidum propere demersimus imbrem. [1]
150 aridior porro si nubes accipit ignem, [ ]?
151 uritur ingenti sonitu succensa repente; [ ]
152 lauricomos ut si per montis flamma vagetur [ ]
153 turbine ventorum comburens impete magno; [ ]
154 nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus [ ]
155 terribili sonitu flamma crepitante crematur. [ ]
156 denique saepe geli multus fragor atque ruina [ ]
157 grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte. [ ]
158 ventus enim cum confercit, franguntur in artum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:+
159 concreti montes nimborum et grandine mixti. [ ]
160 Fulgit item, nubes ignis cum semina multa [ ]
161 excussere suo concursu; ceu lapidem si [ ]
162 percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen [ ]
163 exsilit et claras scintillas dissipat ignis. [ ]
164 sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, [ ]
165 fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris [ ]
166 tardius adveniunt quam visum quae moveant res. [ ]
167 id licet hinc etiam cognoscere, caedere si quem [ ]
168 ancipiti videas ferro procul arboris auctum, [ ]
169 ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris [ ]
170 det sonitum, sic fulgorem quoque cernimus ante [ ]
171 quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni [ ]
172 e simili causa, concursu natus eodem. [ ]
173 Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt [ ]
174 nubes et tremulo tempestas impete fulgit. [ ]
175 ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem [ ]
176 fecit ut ante cavam docui spissescere nubem, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:++
177 mobilitate sua fervescit; ut omnia motu [ ]
178 percalefacta vides ardescere, plumbea vero [ ]
179 glans etiam longo cursu volvenda liquescit. [ ]
180 ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, [ ]!
181 dissipat ardoris quasi per vim expressa repente [ ]
182 semina quae faciunt nictantia fulgura flammae; [ ]
183 inde sonus sequitur qui tardius adficit auris [ ]
184 quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra. [ ]
185 scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte [ ]
186 exstructis aliis alias super impete miro; [ ]
187 ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus [ ]
188 quam sint lata magis quam sursum exstructa quid exstent. [ ]
189 contemplator enim, cum montibus assimulata [ ]
190 nubila portabunt venti transversa per auras, [ ]
191 aut ubi per magnos montis cumulata videbis [ ]
192 insuper esse aliis alia atque urgere superne [ ]
193 in statione locata sepultis undique ventis. [ ]!
194 tum poteris magnas moles cognoscere eorum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:00
195 speluncasque velut saxis pendentibus structas [ ]
196 cernere, quas venti cum tempestate coorta [ ]
197 complerunt, magno indignantur murmure clausi [ ]!
198 nubibus in caveis -que ferarum more minantur; [ ]
199 nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt [ ]
200 quaerentesque viam circum versantur et ignis [ ]
201 semina convulvunt e nubibus atque ita cogunt [1]
202 multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, [ ]
203 donec divulsa fulserunt nube corusci. [ ]
204 Hac etiam fit uti de causa mobilis ille [ ]?
205 devolet in terram liquidi color aureus ignis, [ ]
206 semina quod nubis ipsas permulta necessust [ ]
207 ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo, [ ]
208 flammeus est plerum -que colos et splendidus ollis. [ ]
209 quippe etenim solis de lumine multa necessest [1]
210 concipere, ut merito rubeant ignisque profundant. [ ]
211 hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum [ ]
212 compressitque locum cogens, expressa profundunt [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:+
213 semina quae faciunt flammae fulgere colores. [ ]
214 fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli. [ ]
215 nam cum ventus eas leviter diducit euntis [ ]
216 dissoluitque, cadant ingratis illa necessest [ ]?
217 semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro [ ]
218 terrore et sonitu fulgit nulloque tumultu. [ ]
219 Quod superest, quali natura praedita constent [ ]?
220 fulmina, declarant ictus et inusta vaporis [2]
221 signa notaeque gravis halantis sulpuris auras. [ ]?
222 ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris. [ ]
223 praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum [ ]
224 et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis. [ ]
225 hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem [ ]?
226 constituit natura minutis mobilibusque [u]!
227 corporibus, cui nil omnino obsistere possit. [ ]
228 transit enim validum fulmen per saepta domorum, [ ]
229 clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera, [ ]
230 et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:++
231 curat item vasis integris vina repente [ ]
232 diffugiant, quia nimirum facile omnia circum [ ]
233 collaxat rareque facit lateramina vasis [1]
234 adveniens calor eius et insinuatus in ipsum [ ]!
235 mobiliter soluens differt primordia vini. [ ]
236 quod solis vapor aetatem non posse videtur [ ]
237 efficere usque adeo pollens fervore corusco. [ ]
238 tanto mobilior vis et dominantior haec est. [ ]
239 Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto [ ]
240 fiant ut possint ictu discludere turris, [ ]
241 disturbare domos, avellere tigna trabesque, [ ]?
242 et monumenta virum commoliri atque (?)ciere, [ ]?
243 exanimare homines, pecudes prosternere passim, [ ]
244 cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, [1]
245 expediam, neque te in promissis plura morabor. [ ]
246 Fulmina gignier e crassis alteque putandumst [ ]!
247 nubibus exstructis; nam caelo nulla sereno [ ]
248 nec leviter densis mittuntur nubibus umquam. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:00
249 nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; [ ]
250 quod tunc per totum concrescunt aëra nubes, [ ]
251 undique uti tenebras omnis Acherunta reamur [ ]
252 liquisse et magnas caeli complesse cavernas. [ ]
253 usque adeo taetra nimborum nocte coorta [ ]
254 impendent atrae formidinis ora superne, [ ]
255 cum commoliri tempestas fulmina coeptat. [ ]
256 praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, [ ]
257 ut picis e caelo demissum flumen, in undas [ ]?
258 sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram [ ]
259 fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, [ ]
260 ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, [ ]?
261 in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant. [ ]
262 sic igitur supera nostrum caput esse putandumst [ ]
263 tempestatem altam. neque enim caligine tanta [ ]
264 obruerent terras, nisi inaedificata superne [ ]
265 multa forent multis exempto nubila sole; [ ]
266 nec tanto possent venientes opprimere imbri, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:+
267 flumina abundare ut facerent camposque natare, [ ]
268 si non exstructis foret alte nubibus aether. [ ]
269 hic igitur ventis atque ignibus omnia plena [ ]
270 sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt. [ ]
271 quippe etenim supra docui permulta vaporis [ ]
272 semina habere cavas nubis et multa necessest [ ]
273 concipere ex solis radiis ardoreque eorum. [ ]
274 hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum [ ]
275 forte locum quemvis, expressit multa vaporis [ ]
276 semina seque simul cum eo commiscuit igni, [ ]
277 insinuatus ibi vertex versatur in arto [ ]
278 et calidis acuit fulmen fornacibus intus. [ ]
279 nam duplici ratione accenditur, ipse sua cum [ ]!
280 mobilitate calescit et e contagibus ignis. [ ]!
281 inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis [ ]?
282 impetus incessit, maturum tum quasi fulmen [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:++
283 perscindit subito nubem, ferturque coruscis [1]
284 omnia luminibus lustrans loca percitus ardor. [ ]
285 quem gravis insequitur sonitus, displosa repente [ ]
286 opprimere ut caeli videantur templa superne. [ ]
287 inde tremor terras graviter pertemptat et altum [ ]
288 murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum [ ]
289 tempestas concussa tremit fremitusque moventur. [ ]
290 quo de concussu sequitur gravis imber et uber, [ ]
291 omnis uti videatur in imbrem vertier aether [ ]!
292 atque ita praecipitans ad diluviem revocare: [ ]
293 tantus discidio nubis ventique procella [ ]?
294 mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu. [ ]
295 est etiam cum vis extrinsecus incita venti [ ]
296 incidit in calidam maturo fulmine nubem; [ ]?
297 quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille [ ]!
298 vertex quem patrio vocitamus nomine fulmen. [ ]
299 hoc fit idem in partis alias, quocumque tulit vis. [ ]
300 fit quoque ut interdum venti vis missa sine igni [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 16:00
301 igniscat tamen in spatio longoque meatu, [ ]
302 dum venit, amittens in cursu corpora quaedam [ ]
303 grandia quae nequeunt pariter penetrare per auras; [ ]
304 atque alia ex ipso corradens aëre portat [ ]
305 parvula quae faciunt ignem commixta volando; [ ]
306 non alia longe ratione ac plumbea saepe [ ]
307 fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris [ ]
308 corpora dimittens ignem concepit in auris. [ ]
309 fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem, [ ]
310 frigida cum venti pepulit vis missa sine igni, [ ]
311 nimirum quia, cum vementi perculit ictu, [ ]
312 confluere ex ipso possunt elementa vaporis [ ]
313 et simul ex illa quae tum res excipit ictum; [ ]
314 ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis, [ ]
315 nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi [ ]!
316 semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum. [ ]
317 sic igitur quoque res accendi fulmine debet, [ ]
318 opportuna fuit si forte et idonea flammis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 16:+
319 nec temere omnino plane vis frigida venti [ ]?
320 esse potest, ea quae tanta vi missa supernest, [ ]
321 quin, prius in cursu si non accenditur igni, [ ]
322 at tepefacta tamen veniat commixta calore. [ ]
323 Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus, [ ]
324 et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, [ ]
325 nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis [ ]!
326 colligit et magnum conamen sumit eundi, [ ]
327 inde ubi non potuit nubes capere impetis auctum, [ ]
328 exprimitur vis atque ideo volat impete miro, [ ]
329 ut validis quae de tormentis missa feruntur. [ ]
330 adde quod e parvis et levibus est elementis, [ ]
331 nec facilest tali naturae obsistere quicquam. [ ]?
332 inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, [ ]
333 non igitur multis offensibus in remorando [ ]
334 haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens. [ ]
335 deinde, quod omnino natura pondera deorsum [ ]?
336 omnia nituntur, cum plagast addita vero, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 16:++
337 mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit, [ ]!
338 ut vementius et citius quaecumque morantur [ ]!
339 obvia discutiat plagis itinerque sequatur. [1]
340 denique quod longo venit impete, sumere debet [ ]
341 mobilitatem etiam at -que etiam, quae crescit eundo [ ]
342 et validas auget viris et roborat ictum. [ ]
343 nam facit ut quae sint illius semina cumque [ ]
344 e regione locum quasi in unum cuncta ferantur, [ ]
345 omnia coniciens in eum volventia cursum. [ ]
346 forsitan ex ipso veniens trahat aëre quaedam [ ]
347 corpora quae plagis incendunt mobilitatem. [ ]
348 incolumisque venit per res atque integra transit [ ]
349 multa, foraminibus liquidus quia transvolat ignis. [ ]
350 multaque perfigit, cum corpora fulminis ipsa [ ]
351 corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur. [ ]
352 dissoluit porro facile aes aurumque repente [ ]
353 confervefacit, e parvis quia facta minute [ ]!
354 corporibus vis est et levibus ex elementis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 20:00
355 quae facile insinuantur et insinuata repente [ ]!
356 dissoluunt nodos omnis et vincla relaxant. [ ]
357 autumnoque magis stellis fulgentibus apta [ ]
358 concutitur caeli domus undique totaque tellus, [ ]
359 et cum tempora se veris florentia pandunt. [u]!
360 frigore enim desunt ignes ventique calore [ ]
361 deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes. [ ]
362 interutrasque igitur cum caeli tempora constant, [ ]
363 tum variae causae concurrunt fulminis omnes. [ ]
364 nam fretus ipse anni permiscet frigus et aestum, [ ]
365 quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, [ ]
366 ut discordia sit rerum magnoque tumultu [ ]!
367 ignibus et ventis furibundus fluctuet aër. [ ]
368 prima caloris enim pars est postrema rigoris; [ ]
369 tempus id est vernum; quare pugnare necessest [ ]
370 dissimilis res inter se turbareque mixtas. [ ]!
371 et calor extremus primo cum frigore mixtus [ ]
372 volvitur, autumni quod fertur nomine tempus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 20:+
373 hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres. [ ]
374 propterea freta sunt haec anni nominitanda, [ ]
375 nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt [ ]?
376 fulmina tempestas -que cietur turbida caelo, [ ]
377 ancipiti quoniam bello turbatur utrimque, [ ]
378 hinc flammis illinc ventis umoreque mixto. [ ]
379 Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam [ ]?
380 perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, [ ]
381 non Tyrrhena retro volventem carmina frustra [ ]
382 indicia occultae divum perquirere mentis, [ ]
383 unde volans ignis pervenerit aut in utram se [ ]
384 verterit hinc partem, quo pacto per loca saepta [ ]
385 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, [ ]
386 quidve nocere queat de caelo fulminis ictus. [ ]
387 quod si Iuppiter at -que alii fulgentia divi [ ]!
388 terrifico quatiunt sonitu caelestia templa [ ]
389 et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, [ ]
390 cur quibus incautum scelus aversabile cumquest [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 20:++
391 non faciunt icti flammas ut fulguris halent [ ]
392 pectore perfixo, documen mortalibus acre, [ ]
393 et potius nulla sibi turpi conscius in re [ ]
394 volvitur in flammis innoxius inque peditur [ ]
395 turbine caelesti subito correptus et igni? [ ]
396 cur etiam loca sola petunt frustraque laborant? [ ]
397 an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos? [ ]!
398 in terraque patris cur telum perpetiuntur [ ]
399 obtundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis? [ ]
400 denique cur numquam caelo iacit undique puro [ ]
401 Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit? [ ]
402 an simul ac nubes successere, ipse in eas tum [ ]
403 descendit, prope ut hinc teli determinet ictus? [1]
404 in mare qua porro mittit ratione? quid undas [ ]
405 arguit et liquidam molem camposque natantis? [ ]
406 praeterea si vult caveamus fulminis ictum, [ ]
407 cur dubitat facere ut possimus cernere missum? [ ]
408 si nec opinantis autem vult opprimere igni, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 24:00
409 cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, [ ]
410 cur tenebras ante et fremitus et murmura concit? [ ]
411 et simul in multas partis qui credere possis [ ]
412 mittere? an hoc ausis numquam contendere factum, [ ]
413 ut fierent ictus uno sub tempore plures? [ ]?
414 at saepest numero factum fierique necessest, [ ]
415 ut pluere in multis regionibus et cadere imbris, [ ]
416 fulmina sic uno fieri sub tempore multa. [2]?
417 postremo cur sancta deum delubra suasque [ ]
418 discutit infesto praeclarans fulmine sedis [ ]
419 et bene facta deum frangit simulacra suisque [ ]
420 demit imaginibus violento vulnere honorem? [ ]
421 altaque cur plerum -que petit loca plurimaque eius [ ]
422 montibus in summis vestigia cernimus ignis? [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 430
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 6,423-737 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
102 praeterea neque tam condenso corpore nubes [ ]
152 lauricomos ut si per montis flamma vagetur [ ]
222 ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris. [ ]
227 corporibus, cui nil omnino obsistere possit. [ ]
245 expediam, neque te in promissis plura morabor. [ ]
295 est etiam cum vis extrinsecus incita venti [ ]
307 fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris [ ]
311 nimirum quia, cum vementi perculit ictu, [ ]
317 sic igitur quoque res accendi fulmine debet, [ ]
329 ut validis quae de tormentis missa feruntur. [ ]
343 nam facit ut quae sint illius semina cumque [ ]
354 corporibus vis est et levibus ex elementis, [ ] bis
361 deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes. [ ]
374 propterea freta sunt haec anni nominitanda, [ ] bis
406 praeterea si vult caveamus fulminis ictum, [ ]
6. bog.
385 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, [ ] bis
6. bog.
167 id licet hinc etiam cognoscere, caedere si quem [ ]
238 tanto mobilior vis et dominantior haec est. [ ]
325 nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis [ ]! bis
393 et potius nulla sibi turpi conscius in re [ ]
6. bog.
140 hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta [ ]! bis
142 sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur [ ]
162 percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen [ ]
185 scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte [ ]
256 praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, [ ]
281 inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis [ ]?
282 impetus incessit, maturum tum quasi fulmen [ ]
323 Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus, [ ]
384 verterit hinc partem, quo pacto per loca saepta [ ]
6. bog.
330 adde quod e parvis et levibus est elementis, [ ]
333 non igitur multis offensibus in remorando [ ]
354 corporibus vis est et levibus ex elementis, [ ]
6. bog.
112 et fragilis sonitus chartarum commeditatur. [ ]
164 sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, [ ]
189 contemplator enim, cum montibus assimulata [ ]
226 constituit natura minutis mobilibusque [u] bis
347 corpora quae plagis incendunt mobilitatem. [ ]
374 propterea freta sunt haec anni nominitanda, [ ]
398 in terraque patris cur telum perpetiuntur [ ]
Analyse 3
6. bog.
140 hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta [ ]!
180 ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, [ ]!
246 Fulmina gignier e crassis alteque putandumst [ ]!
315 nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi [ ]!
338 ut vementius et citius quaecumque morantur [ ]!
353 confervefacit, e parvis quia facta minute [ ]!
359 et cum tempora se veris florentia pandunt. [u]!
366 ut discordia sit rerum magnoque tumultu [ ]!
387 quod si Iuppiter at -que alii fulgentia divi [ ]!
6. bog.
370 dissimilis res inter se turbareque mixtas. [ ]!
6. bog.
139 nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, [ ]?
161 excussere suo concursu; ceu lapidem si [ ]
166 tardius adveniunt quam visum quae moveant res. [ ]
249 nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; [ ]
279 nam duplici ratione accenditur, ipse sua cum [ ] bis
288 murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum [ ]
299 hoc fit idem in partis alias, quocumque tulit vis. [ ]
383 unde volans ignis pervenerit aut in utram se [ ]
385 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, [ ]
402 an simul ac nubes successere, ipse in eas tum [ ]
6. bog.
143 dant in frangendo graviter; quod item fit in altis [ ]
292 atque ita praecipitans ad diluviem revocare: [ ]
Analyse 4
6. bog.
197 complerunt, magno indignantur murmure clausi [ ]!
226 constituit natura minutis mobilibusque [u]!
234 adveniens calor eius et insinuatus in ipsum [ ]!
279 nam duplici ratione accenditur, ipse sua cum [ ]!
291 omnis uti videatur in imbrem vertier aether [ ]!
337 mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit, [ ]!
6. bog.
297 quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille [ ]!
325 nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis [ ]!
397 an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos? [ ]!
6. bog.
123 maxima dissiluisse capacis moenia mundi, [ ]!
193 in statione locata sepultis undique ventis. [ ]!
280 mobilitate calescit et e contagibus ignis. [ ]!
355 quae facile insinuantur et insinuata repente [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede