Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 32 - SAT-LUCI Prossimo file n. 432
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:00
738 Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque [ ]
739 expediam, quali natura praedita constent. [ ]?
740 principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re [ ]!
741 impositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, [ ]
742 e regione ea quod loca cum venere volantes, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:+
743 remigi oblitae pennarum vela remittunt [ ]
744 praecipitesque cadunt molli cervice profusae [ ]
745 in terram, si forte ita fert natura locorum, [ ]
746 aut in aquam, si forte lacus substratus Avernist. [ ]
747 is locus est Cumas apud, acri sulpure montes [2]?
748 oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti; [1]?
749 est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso [ ]
750 vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, [ ]!
751 quo numquam pennis appellunt corpora raucae [ ]
752 cornices, non cum fumant altaria donis. [ ]
753 usque adeo fugitant non iras Palladis acris [ ]
754 pervigili causa, Graium ut cecinere poetae, [ ]?
755 sed natura loci opus efficit ipsa suapte. [1]?
756 in Syria quoque fertur item locus esse videri, [ ]
757 quadrupedes quoque quo simul ac vestigia primum [ ]
758 intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa, [ ]
759 manibus ut si sint divis mactata repente. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 0:++
760 omnia quae naturali ratione geruntur, [u]!
761 et quibus e fiant causis apparet origo; [u]
762 ianua ne (?)poteis Orci regionibus esse [ ]
763 credatur, post hinc animas Acheruntis in oras [ ]
764 ducere forte deos manis inferne reamur, [ ]
765 naribus alipedes ut cervi saepe putantur [ ]
766 ducere de latebris serpentia saecla ferarum. [ ]
767 quod procul a vera quam sit ratione repulsum [2]
768 percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor. [ ]
769 Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante, [ ]
770 in terra cuiusque modi rerum esse figuras; [1]
771 multa cibo quae sunt, vitalia, multaque, morbos [ ]
772 incutere et mortem quae possint accelerare. [ ]
773 et magis esse aliis alias animantibus aptas [ ]
774 res ad vitai rationem ostendimus ante [ ]?
775 propter dissimilem naturam dissimilisque [ ]
776 texturas inter sese primasque figuras. [ ]
777 multa meant inimica per auris, multa per ipsas [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:00
778 insinuant naris infesta atque aspera (?)tactu, [ ]
779 nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem [ ]?
780 aspectu fugienda saporeque tristia quae sint. [ ]!
781 Deinde videre licet quam multae sint homini res [ ]
782 acriter infesto sensu spurcaeque gravesque; [ ]
783 arboribus primum certis gravis umbra tributa [ ]
784 usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores, [ ]
785 siquis eas subter iacuit prostratus in herbis. [ ]
786 est etiam magnis Heliconis montibus arbor [ ]
787 floris odore hominem taetro consueta necare. [ ]
788 scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt, [ ]
789 multa modis multis multarum semina rerum [ ]
790 quod permixta gerit tellus discretaque tradit. [ ]
791 nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri [ ]
792 nidore offendit naris, consopit ibidem, [ ]
793 concidere et spumas qui morbo mittere suevit. [ ]
794 castoreoque gravi mulier sopita recumbit [ ]
795 et manibus nitidum teneris opus effluit ei, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:+
796 tempore eo si odoratast quo menstrua solvit. [ ]?
797 multaque praeterea languentia membra per artus [ ]
798 solvunt atque animam labefactant sedibus intus. [ ]
799 denique si calidis etiam cunctere lavabris [ ]
800 plenior et fueris, solio ferventis aquai [ ]
801 quam facile in medio fit uti des saepe ruinas! [ ]
802 carbonumque gravis vis atque odor insinuatur [ ]
803 quam facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante! [ ]
804 at cum membra domus percepit (?)fervida servis, [ ]
805 tum fit odor vini plagae mactabilis instar. [ ]?
806 nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa [ ]
807 gignier et taetro concrescere odore bitumen; [ ]
808 denique ubi argenti venas aurique sequuntur, [ ]?
809 terrai penitus scrutantes abdita ferro, [u]
810 qualis exspiret Scaptensula subter odores? [ ]
811 quidve mali fit ut exhalent aurata metalla! [ ]
812 quas hominum reddunt facies qualisque colores! [ ]
813 nonne vides audisve perire in tempore parvo [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 4:++
814 quam soleant et quam vitai copia desit, [ ]?
815 quos opere in tali cohibet vis magna necessis? [1]
816 hos igitur tellus omnis exaestuat aestus [ ]
817 exspiratque foras in apertum promptaque caeli. [ ]
818 Sic et Averna loca alitibus summittere debent [ ]!
819 mortiferam vim, de terra quae surgit in auras, [ ]
820 ut spatium caeli quadam de parte venenet; [ ]?
821 quo simul ac primum pennis delata sit ales, [ ]
822 impediatur ibi caeco correpta veneno, [ ]
823 ut cadat e regione loci, qua derigit aestus. [ ]?
824 quo cum corruit, hic eadem vis illius aestus [ ]!
825 reliquias vitae membris ex omnibus aufert. [ ]
826 quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum. [ ]?
827 posterius fit uti, cum iam cecidere veneni [ ]
828 in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda [ ]
829 propterea quod magna mali fit copia circum. [ ]
830 Fit quoque ut interdum vis haec atque aestus Averni [ ]
831 aëra, qui inter avis cumquest terramque locatus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:00
832 discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis. [ ]
833 cuius ubi e regione loci venere volantes, [ ]?
834 claudicat extemplo pinnarum nisus inanis [ ]
835 et conamen utrim -que alarum proditur omne. [1]
836 hic ubi nixari nequeunt insistereque alis, [ ]?
837 scilicet in terram delabi pondere cogit [ ]?
838 natura, et vacuum prope iam per inane iacentes [ ]
839 dispergunt animas per caulas corporis omnis. [ ]
840 frigidior porro in puteis aestate fit umor, [ ]
841 rarescit quia terra calore et semina siquae [ ]!
842 forte vaporis habet proprii, dimittit in auras. [ ]
843 quo magis est igitur tellus effeta calore, [ ]
844 fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor. [ ]
845 frigore cum premitur porro omnis terra coitque [ ]
846 et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo [ ]
847 exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem. [ ]
848 Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna [ ]
849 frigidus et calidus nocturno tempore fertur. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:+
850 hunc homines fontem nimis admirantur et acri [ ]
851 sole putant subter terras fervescere raptim, [ ]
852 nox ubi terribili terras caligine texit. [ ]
853 quod nimis a verast longe ratione remotum. [2]
854 quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai [ ]
855 non quierit calidum supera de reddere parte, [1]
856 cum superum lumen tanto fervore fruatur, [ ]
857 qui queat hic subter tam crasso corpore terram [ ]
858 percoquere umorem et calido satiare vapore? [2]
859 praesertim cum vix possit per saepta domorum [ ]
860 insinuare suum radiis ardentibus aestum. [ ]
861 quae ratiost igitur? nimirum terra magis quod [ ]
862 rara tepet circum fontem quam cetera tellus [ ]
863 multaque sunt ignis prope semina corpus aquai. [ ]
864 hoc ubi roriferis terram nox obruit umbris, [ ]
865 extemplo penitus frigescit terra coitque. [ ]
866 hac ratione fit ut, tamquam compressa manu sit, [ ]
867 exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 8:++
868 quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem. [ ]
869 inde ubi sol radiis terram dimovit obortus [ ]
870 et rarefecit calido gliscente vapore, [ ]?
871 rursus in antiquas redeunt primordia sedis [ ]
872 ignis et in terram cedit calor omnis aquai. [ ]
873 frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna. [ ]
874 praeterea solis radiis iactatur aquai [2]
875 umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu; [1]
876 propterea fit uti quae semina cumque habet ignis [ ]
877 dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se, [ ]
878 mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat. [ ]
879 Frigidus est etiam fons, supra quam sita saepe [ ]
880 stuppa iacit flammam concepto protinus igni, [ ]
881 taedaque consimili ratione accensa per undas [ ]
882 collucet, quocumque natans impellitur auris. [ ]
883 nimirum quia sunt in aqua permulta vaporis [ ]
884 semina de terra -que necessest funditus ipsa [ ]
885 ignis corpora per totum consurgere fontem [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:00
886 et simul exspirare foras exireque in auras, [u]!
887 non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons. [ ]
888 praeterea dispersa foras erumpere cogit [ ]?
889 vis per aquam subito sursumque ea conciliari. [ ]
890 quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai [ ]
891 qui scatit et salsas circum se dimovet undas; [ ]
892 et multis aliis praebet regionibus aequor [ ]
893 utilitatem opportunam sitientibus nautis, [ ]!
894 quod dulcis inter salsas intervomit undas. [ ]
895 sic igitur per eum possunt erumpere fontem [ ]
896 et scatere illa foras in stuppam semina; quae cum [ ]
897 conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, [ ]?
898 ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se [ ]
899 semina habent ignis stuppae taedaeque latentis. [ ]
900 nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum [ ]
901 nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante [ ]!
902 quam tetigit flammam, taedamque pari ratione? [ ]
903 multaque praeterea prius ipso tacta vapore [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:+
904 eminus ardescunt quam cominus imbuat ignis. [ ]
905 hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst. [ ]
906 Quod superest, agere incipiam quo foedere fiat [ ]
907 naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit, [ ]
908 quam Magneta vocant patrio de nomine Grai, [1]
909 Magnetum quia fit patriis in finibus ortus. [ ]
910 hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam [ ]
911 saepe ex anellis reddit pendentibus ex se. [ ]
912 quinque etenim licet interdum plurisque videre [ ]
913 ordine demisso levibus iactarier auris, [ ]
914 unus ubi ex uno dependet subter adhaerens [ ]?
915 ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit: [ ]
916 usque adeo permananter vis pervalet eius. [ ]
917 Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam [ ]
918 ipsius rei rationem reddere possis, [ ]?
919 et nimium longis ambagibus est adeundum; [ ]
920 quo magis attentas auris animumque reposco. [ ]
921 Principio omnibus ab rebus, quascumque videmus, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 12:++
922 perpetuo fluere ac mitti spargique necessest [ ]
923 corpora quae feriant oculos visumque lacessant. [ ]
924 perpetuoque fluunt certis ab rebus odores; [ ]
925 frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis [ ]
926 aequoris exesor moerorum litora propter. [ ]
927 nec varii cessant sonitus manare per auris. [ ]
928 denique in os salsi venit umor saepe saporis, [ ]
929 cum mare versamur propter, dilutaque contra [ ]
930 cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. [ ]!
931 usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter [ ]!
932 fertur et in cunctas dimittitur undique partis [ ]
933 nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, [ ]
934 perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper [ ]
935 cernere odorari licet et sentire sonare. [2]?
936 Nunc omnes repetam quam raro corpore sint res [ ]?
937 commemorare; quod in primo quoque carmine claret. [1]
938 quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res [ ]
939 noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 16:00
940 qua de disserere aggredior, firmare necessest [ ]!
941 nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani. [ ]
942 principio fit ut in speluncis saxa superna [ ]
943 sudent umore et guttis manantibus stillent. [ ]
944 manat item nobis e toto corpore sudor, [ ]?
945 crescit barba pili -que per omnia membra, per artus. [ ]
946 diditur in venas cibus omnis, auget alitque [ ]
947 corporis extremas quoque partis unguicolosque. [ ]
948 frigus item transire per aes calidumque vaporem [ ]
949 sentimus, sentimus item transire per aurum [ ]
950 atque per argentum, cum pocula plena tenemus. [ ]
951 denique per dissaepta domorum saxea voces [ ]!
952 pervolitant, permanat odor frigusque vaporque [ ]
953 ignis, qui ferri quoque vim penetrare suevit, [ ]
954 denique qua circum caeli lorica coercet, [ ]?
955 morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur, [ ]
956 et tempestates terra caeloque coortae, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 16:+
957 in caelum terras -que remotae iure facessunt; [ ]
958 quandoquidem nil est nisi raro corpore nexum. [2]
959 Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur [ ]?
960 corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu [ ]!
961 atque eodem pacto rebus sint omnibus apta. [ ]
962 principio terram sol excoquit et facit are, [ ]
963 at glaciem dissolvit et altis montibus altas [ ]!
964 exstructasque nives radiis tabescere cogit. [ ]
965 denique cera liquefit in eius posta vapore. [ ]!
966 ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, [ ]
967 at coria et carnem trahit et conducit in unum. [ ]
968 umor aquae porro ferrum condurat ab igni, [ ]
969 at coria et carnem mollit durata calore. [ ]
970 barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas, [ ]
971 effluat ambrosia quasi vero et nectare tinctus; [ ]
972 qua nil est homini quod amarius frondeat esca. [ ]
973 denique amaracinum fugitat sus et timet omne [ ]
974 unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 16:++
975 quod nos interdum tamquam recreare videtur. [ ]
976 at contra nobis caenum taeterrima cum sit [ ]
977 spurcities, eadem subus haec iucunda videtur, [ ]
978 insatiabiliter toti ut volvantur ibidem. [ ]
979 Hoc etiam superest, ipsa quam dicere de re [ ]
980 aggredior quod dicendum prius esse videtur. [ ]
981 multa foramina cum variis sint reddita rebus, [ ]!
982 dissimili inter se natura praedita debent [u]!
983 esse et habere suam naturam quaeque viasque. [ ]
984 quippe etenim varii sensus animantibus insunt, [ ]
985 quorum quisque suam proprie rem percipit in se. [ ]
986 nam penetrare alio sonitus alioque saporem [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 20:00
987 cernimus e sucis, alio nidoris odores. [2]?
990 praeterea manare aliud per saxa videtur, [ ]?
991 atque aliud lignis, aliud transire per aurum, [ ]
992 argentoque foras aliud vitroque meare. [ ]
993 nam fluere hac species, illac calor ire videtur, [ ]
994 atque aliis aliud citius transmittere eadem. [ ]
995 scilicet id fieri cogit natura viarum [ ]?
996 multimodis varians, ut paulo ostendimus ante [ ]
997 propter dissimilem naturam textaque rerum. [ ]
998 Quapropter, bene ubi haec confirmata atque locata [ ]
999 omnia constiterint nobis praeposta parata, [ ]
1000 quod superest, facile hinc ratio reddetur et omnis [ ]
1001 causa patefiet quae ferri pelliciat vim. [u]
1002 principio fluere e lapide hoc permulta necessest [ ]
1003 semina sive aestum qui discutit aëra plagis, [ ]
1004 inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 20:+
1005 hoc ubi inanitur spatium multusque vacefit [2]
1006 in medio locus, extemplo primordia ferri [2]
1007 in vacuum prolapsa cadunt coniuncta; fit utqui [ ]
1008 anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto. [ ]!
1009 nec res ulla magis primoribus ex elementis [1]
1010 indupedita suis arte conexa cohaeret [1]?
1011 quam validi ferri natura et frigidus horror. [ ]?
1012 quo minus est mirum, quod ducitur ex elementis, [ ]
1013 corpora si nequeunt e ferro plura coorta [ ]
1014 in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur; [1]?
1015 quod facit, et sequitur, donec pervenit ad ipsum [ ]
1016 iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit. [ ]
1017 hoc fit idem cunctas in partis, unde vacefit [ ]
1018 cumque locus, sive e transverso sive superne [ ]
1019 corpora continuo in vacuum vicina feruntur. [ ]
1020 quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa [ ]
1021 sponte sua sursum possunt consurgere in auras. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 20:++
1022 huc accedit item, quare queat id magis esse, [ ]
1023 haec quoque res adiumento, motusque iuvatur, [ ]?
1024 quod, simul a fronte est anelli rarior aër [ ]
1025 factus inanitus -que locus magis ac vacuatus, [2]
1026 continuo fit uti qui post est cumque locatus [1]?
1027 aër a tergo quasi provehat atque propellat. [1]?
1028 semper enim circumpositus res verberat aër; [ ]
1029 sed tali fit uti propellat tempore ferrum, [1]?
1030 parte quod ex una spatium vacat et capit in se. [ ]
1031 hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri [ ]
1032 parvas ad partis subtiliter insinuatus [ ]
1033 trudit et impellit, quasi navem velaque ventus. [ ]
1034 denique res omnes debent in corpore habere [ ]
1035 aëra, quandoquidem raro sunt corpore et aër [ ]
1036 omnibus est rebus circumdatus appositusque. [ ]
1037 hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aër, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 24:00
1038 sollicito motu semper iactatur eoque [2]
1039 verberat anellum dubio procul et ciet intus; [ ]
1040 scilicet ille eodem fertur quo praecipitavit [ ]
1041 iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit. [ ]
1042 Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat [ ]?
1043 interdum, fugere atque sequi consueta vicissim. [ ]
1044 exsultare etiam Samothracia ferrea vidi [ ]
1045 et ramenta simul ferri furere intus aënis [ ]
1046 in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset: [ ]
1047 usque adeo fugere a saxo gestire videtur. [ ]
1048 aere interposito discordia tanta creatur [ ]
1049 propterea quia nimirum prius aestus ubi aeris [ ]
1050 praecepit ferrique vias possedit apertas, [ ]
1051 posterior lapidis venit aestus et omnia plena [ ]
1052 invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante. [ ]
1053 cogitur offensare igitur pulsareque fluctu [ ]!
1054 ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se [ ]?
1055 atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 24:+
1056 Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus [ ]?
1057 non valet e lapide hoc alias impellere item res. [ ]
1058 pondere enim fretae partim stant; quod genus aurum; [ ]
1059 et partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus [ ]?
1060 pervolet intactus, nequeunt impellier usquam; [ ]
1061 lignea materies in quo genere esse videtur. [ ]
1062 interutrasque igitur ferri natura locata [ ]?
1063 aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit, [ ]
1064 impellant ut eam Magnesia flumine saxa. [ ]
1065 Nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena, [ ]
1066 ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur [ ]
1067 quae memorare queam inter se singlariter apta. [ ]!
1068 saxa vides primum sola colescere calce. [ ]?
1069 glutine materies taurino iungitur una, [ ]?
1070 ut vitio venae tabularum saepius hiscant [ ]
1071 quam laxare queant compages taurea vincla. [ ]
1072 vitigeni latices aquai fontibus audent [ ]?
1073 misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivum. [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) 24:++
1074 purpureusque color conchyli iungitur una [ ]?
1075 corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, [1]
1076 non si Neptuni fluctu renovare operam des, [ ]?
1077 non, mare si totum velit eluere omnibus undis. [2]
1078 denique non auro res aurum copulat una [ ]?
1079 aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo? [ ]
1080 cetera iam quam multa licet reperire? quid ergo? [ ]!
1081 nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam, [ ]
1082 nec me tam multam hic operam consumere par est, [ ]
1083 sed breviter paucis praestat comprendere multa. [ ]
1084 quorum ita texturae ceciderunt mutua contra, [ ]
1085 ut cava conveniant plenis haec illius illa [ ]
1086 huiusque inter se, iunctura haec optima constat. [ ]!
1087 est etiam quasi ut anellis hamisque plicata [2]?
1088 inter se quaedam possint coplata teneri; [ ]
1089 quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 432
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 6,1090-1286 [Rerum natura]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
759 manibus ut si sint divis mactata repente. [ ]
768 percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor. [ ]
771 multa cibo quae sunt, vitalia, multaque, morbos [ ]
814 quam soleant et quam vitai copia desit, [ ]?
897 conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, [ ]?
907 naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit, [ ]
958 quandoquidem nil est nisi raro corpore nexum. [2]
1065 Nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena, [ ]
6. bog.
866 hac ratione fit ut, tamquam compressa manu sit, [ ] bis
937 commemorare; quod in primo quoque carmine claret. [1]
942 principio fit ut in speluncis saxa superna “[ ]
6. bog.
740 principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re [ ]! bis
780 aspectu fugienda saporeque tristia quae sint. [ ]! bis
877 dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se, [ ]
896 et scatere illa foras in stuppam semina; quae cum [ ]
911 saepe ex anellis reddit pendentibus ex se. [ ]
936 Nunc omnes repetam quam raro corpore sint res [ ]?
976 at contra nobis caenum taeterrima cum sit [ ]
979 Hoc etiam superest, ipsa quam dicere de re [ ]
985 quorum quisque suam proprie rem percipit in se. [ ]
1030 parte quod ex una spatium vacat et capit in se. [ ] bis
1054 ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se [ ]?
1063 aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit, [ ]
1082 nec me tam multam hic operam consumere par est, [ ]
6. bog.
879 Frigidus est etiam fons, supra quam sita saepe [ ]
962 principio terram sol excoquit et facit are, [ ]
973 denique amaracinum fugitat sus et timet omne [ ]
1022 huc accedit item, quare queat id magis esse, [ ]
1030 parte quod ex una spatium vacat et capit in se. [ ]
1039 verberat anellum dubio procul et ciet intus; [ ]
1058 pondere enim fretae partim stant; quod genus aurum; [ ]
1075 corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, [1]
6. bog.
919 et nimium longis ambagibus est adeundum; [ ]
959 Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur [ ]?
1009 nec res ulla magis primoribus ex elementis [1]
1012 quo minus est mirum, quod ducitur ex elementis, [ ]
1025 factus inanitus -que locus magis ac vacuatus, [2]
6. bog.
772 incutere et mortem quae possint accelerare. [ ]
775 propter dissimilem naturam dissimilisque [ ]
802 carbonumque gravis vis atque odor insinuatur [ ]
889 vis per aquam subito sursumque ea conciliari. [ ]
947 corporis extremas quoque partis unguicolosque. [ ]
955 morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur, [ ]
1032 parvas ad partis subtiliter insinuatus [ ]
1036 omnibus est rebus circumdatus appositusque. [ ]
1040 scilicet ille eodem fertur quo praecipitavit [ ]
1066 ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur [ ]
Analyse 3
6. bog.
750 vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, [ ]!
824 quo cum corruit, hic eadem vis illius aestus [ ]!
885 ignis corpora per totum consurgere fontem [ ]!
921 Principio omnibus ab rebus, quascumque videmus, [ ]!
931 usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter [ ]!
981 multa foramina cum variis sint reddita rebus, [ ]!
982 dissimili inter se natura praedita debent [u]!
1086 huiusque inter se, iunctura haec optima constat. [ ]!
6. bog.
760 omnia quae naturali ratione geruntur, [u]!
1080 cetera iam quam multa licet reperire? quid ergo? [ ]!
6. bog.
781 Deinde videre licet quam multae sint homini res [ ]
861 quae ratiost igitur? nimirum terra magis quod [ ]
866 hac ratione fit ut, tamquam compressa manu sit, [ ]
887 non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons. [ ]
917 Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam [ ]
1001 causa patefiet quae ferri pelliciat vim. [u]
1057 non valet e lapide hoc alias impellere item res. [ ]
1076 non si Neptuni fluctu renovare operam des, [ ]?
6. bog.
902 quam tetigit flammam, taedamque pari ratione? [ ]
Analyse 4
6. bog.
740 principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re [ ]!
777 multa meant inimica per auris, multa per ipsas [ ]!
780 aspectu fugienda saporeque tristia quae sint. [ ]!
813 nonne vides audisve perire in tempore parvo /[ ]!
841 rarescit quia terra calore et semina siquae [ ]!
930 cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. [ ]!
963 at glaciem dissolvit et altis montibus altas [ ]!
6. bog.
818 Sic et Averna loca alitibus summittere debent [ ]!
886 et simul exspirare foras exireque in auras, [u]!
893 utilitatem opportunam sitientibus nautis, [ ]!
901 nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante [ ]!
940 qua de disserere aggredior, firmare necessest [ ]!
6. bog.
951 denique per dissaepta domorum saxea voces [ ]!
960 corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu [ ]!
965 denique cera liquefit in eius posta vapore. [ ]!
1008 anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto. [ ]!
1053 cogitur offensare igitur pulsareque fluctu [ ]!
1067 quae memorare queam inter se singlariter apta. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede