Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 2 - EP1-MART Prossimo file n. 453
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 0:00
1. digt. .
1 Hic est quem legis ille, quem requiris, []
2 toto notus in orbe Martialis []
3 argutis epigrammaton libellis: []
4 cui, lector studiose, quod dedisti []
5 viventi decus atque sentienti []
6 rari post cineres habent poetae. []
2. digt. .
1 Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos [ ]
2 et comites longae ¨ quaeris habere viae, [ ]?
3 hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis: [ ]
4 scrinia da magnis, ¨ me manus una capit. [ ]
5 ne tamen ignores ubi sim venalis et erres [ ]?
6 urbe vagus tota, ¨ me duce certus eris: [ ]
7 libertum docti Lucensis quaere Secundum [ ]
8 limina post Pacis ¨ Palladiumque forum. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 0:+
3. digt. .
1 Argiletanas mavis habitare tabernas, [1]?
2 cum tibi, parve liber, ¨ scrinia nostra vacent? [ ]
3 nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae: [ ]
4 crede mihi, nimium ¨ Martia turba sapit. [ ]
5 maiores nusquam rhonci: iuvenesque senesque [ ]
6 et pueri nasum ¨ rhinocerotis habent. [ ]
7 audieris cum grande sophos, dum basia iactas, [ ]
8 ibis ad excusso ¨ missus in astra sago. [ ]
9 sed tu ne totiens domini patiare lituras [ ]
10 neve notet lusus ¨ tristis harundo tuos, [ ]
11 aetherias, lascive, cupis volitare per auras. [ ]
12 i, fuge! sed poteras ¨ tutior esse domi. [ ]
4. digt. .
1 Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos, [ ]
2 terrarum dominum ¨ pone supercilium. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 0:++
4. digt.
3 consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi, [ ]
4 materiam dictis ¨ nec pudet esse ducem. [ ]
5 qua Thymelen spectas derisoremque Latinum, [ ]?
6 illa fronte precor ¨ carmina nostra legas. [ ]
7 innocuos censura potest permittere lusus: [ ]
8 lasciva est nobis ¨ pagina, vita proba. [ ]
5. digt. .
1 Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis: [1]
2 vis, puto, cum libro, ¨ Marce, natare tuo. [ ]?
6. digt. .
1 Aetherias aquila puerum portante per auras [ ]
2 inlaesum timidis ¨ unguibus haesit onus: [ ]
3 nunc sua Caesareos exorat praeda leones, [ ]
4 tutus et ingenti ¨ ludit in ore lepus. [ ]
5 quae maiora putas miracula? summus utrisque [1]
6 auctor adest: haec sunt ¨ Caesaris, illa Iovis. [ ]
7. digt. .
1 Stellae delicium mei columba, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 4:00
7. digt.
2 Verona licet audiente dicam, []
3 vicit, Maxime, passerem Catulli. []
4 tanto Stella meus tuo Catullo []
5 quanto passere maior est columba. []
8. digt. .
1 Quod magni Thraseae consummatique Catonis [ ]
2 dogmata sic sequeris ¨ salvos ut esse velis, [ ]
3 pectore nec nudo strictos incurris in ensis, [ ]
4 quod fecisse velim ¨ te, Deciane, facis. [ ]
5 nolo virum facili redemit qui sanguine famam; [ ]
6 hunc volo, laudari ¨ qui sine morte potest. [ ]
9. digt. .
1 Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri: [ ]
2 sed qui bellus homo est, ¨ Cotta, pusillus homo est. [ ]
Epigrammer (andre) 1,10 til 2,74 11. digt. .
1 Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare [ ]
2 bis decies solus, ¨ Sextiliane, bibis? [ ]?
3 iam defecisset portantis calda ministros, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 4:+
11. digt.
4 si non potares, ¨ Sextiliane, merum. [ ]
12. digt. .
1 Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces [1]
2 canaque sulpureis ¨ Albula fumat aquis, [ ]?
3 rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis [ ]
4 signat vicina ¨ quartus ab urbe lapis. [ ]
5 hic rudis aestivas praestabat porticus umbras, [ ]
6 heu quam paene novum ¨ porticus ausa nefas! [ ]
7 nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa [ ]
8 gestatus biiugis ¨ Regulus esset equis. [ ]
9 nimirum timuit nostras Fortuna querellas, [ ]
10 quae par tam magnae ¨ non erat invidiae. [ ]
11 nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti: [ ]
12 stantia non poterant ¨ tecta probare deos. [ ]
13. digt. .
1 Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto, [ ]
2 quem de visceribus ¨ strinxerat ipsa suis, [ ]
3 "Si qua fides, vulnus quod feci non dolet"; inquit [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 4:++
13. digt.
4 "sed tu quod facies, ¨ hoc mihi, Paete, dolet." [ ]
14. digt. .
1 Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum [ ]
2 vidimus (hoc etiam ¨ praestat harena tibi) [ ]?
3 cum prensus blando totiens a dente rediret [ ]
4 et per aperta vagus ¨ curreret ora lepus. [ ]
5 unde potest avidus captae leo parcere praedae? [ ]
6 sed tamen esse tuus ¨ dicitur: ergo potest. [ ]
15. digt. .
1 O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales, [ ]
2 si quid longa fides ¨ canaque iura valent, [ ]?
3 bis iam paene tibi consul tricensimus instat, [ ]
4 et numerat paucos ¨ vix tua vita dies. [ ]
5 non bene distuleris, videas quae posse negari, [ ]
6 et solum hoc ducas, ¨ quod fuit, esse tuum. [ ]
7 exspectant curae -que catenatique labores; [2]
8 gaudia non remanent, ¨ sed fugitiva volant. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 4:+++
15. digt.
9 haec utraque manu conplexuque adsere toto: [ ]
10 saepe fluunt imo ¨ sic quoque lapsa sinu. [ ]
11 non est, crede mihi, sapientis dicere "Vivam"; [ ]
12 sera nimis vita est ¨ crastina: vive hodie. [ ]
16. digt. .
1 Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura [ ]
2 quae legis hic. aliter ¨ non fit, Avite, liber. [ ]?
17. digt. .
1 Cogit me Titus actitare causas []
2 et dicit mihi saepe "Magna res est." []
3 res magna est, Tite, quam facit colonus. []
18. digt. .
1 Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno [ ]
2 in Vaticanis ¨ condita musta cadis? [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 8:00
18. digt.
3 quid tantum fecere boni tibi pessima vina? [3]
4 aut quid fecerunt ¨ optima vina mali? [ ]
5 de nobis facile est: scelus est iugulare Falernum [ ]
6 et dare Campano ¨ toxica saeva mero. [ ]
7 convivae meruere tui fortasse perire: [ ]
8 amphora non meruit ¨ tam pretiosa mori. [ ]
19. digt. .
1 Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes: [ ]
2 expulit una duos ¨ tussis et una duos. [ ]?
3 iam secura potes totis tussire diebus: [1]
4 nil istic quod agat ¨ tertia tussis habet. [ ]
20. digt. .
1 Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocata [ ]
2 solus boletos, ¨ Caeciliane, voras. [ ]
3 quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor? [ ]
4 boletum qualem ¨ Claudius edit, edas. [ ]
21. digt. .
1 Cum peteret regem decepta satellite dextra [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 8:+
21. digt.
2 ingessit sacris ¨ se peritura focis. [ ]
3 sed tam saeva pius miracula non tulit hostis [1]
4 et raptum flammis ¨ iussit abire virum: [ ]
5 urere quam potuit contempto Mucius igne, [ ]
6 hanc spectare manum ¨ Porsena non potuit. [ ]
7 maior deceptae fama est et gloria dextrae: [ ]
8 si non errasset, ¨ fecerat illa minus. [ ]
22. digt. .
1 Quid non saeva fugis placidi, lepus, ora leonis? [ ]
2 frangere tam parvas ¨ non didicere feras. [ ]?
3 servantur magnis isti cervicibus ungues [ ]
4 nec gaudet tenui ¨ sanguine tanta sitis. [ ]
5 praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus: [ ]
6 non timeat Dacus ¨ Caesaris arma puer. [ ]
23. digt. .
1 Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris [ ]
2 et dant convivam ¨ balnea sola tibi. [ ]
3 mirabar quare numquam me, Cotta, vocasses: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 8:++
23. digt.
4 iam scio me nudum ¨ displicuisse tibi. [ ]
24. digt. .
1 Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis, [ ]
2 cuius et ipse times ¨ triste supercilium, [ ]
3 qui loquitur Curios adsertoresque Camillos? [ ]
4 nolito fronti ¨ credere: nupsit heri. [ ]
25. digt. .
1 Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos [ ]
2 et cultum docto ¨ pectore profer opus, [ ]
3 quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces [ ]
4 nec sileant nostri ¨ praetereantque senes. [ ]
5 ante fores stantem dubitas admittere Famam [ ]
6 teque piget curae ¨ praemia ferre tuae? [ ]
7 post te victurae per te quoque vivere chartae [ ]
8 incipiant: cineri ¨ gloria sera venit. [ ]
26. digt. .
1 Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque [ ]
2 solus: aqua totiens ¨ ebrius esse potes; [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 12:00
26. digt.
3 nec consessorum vicina nomismata tantum, [2]
4 aera sed a cuneis ¨ ulteriora petis. [ ]
5 non haec Paelignis agitur vindemia prelis [ ]
6 uva nec in Tuscis ¨ nascitur ista iugis, [ ]
7 testa sed antiqui felix siccatur Opimi, [ ]?
8 egerit et nigros ¨ Massica cella cados. [ ]
9 a copone tibi faex Laletana petatur, [1]?
10 si plus quam decies, ¨ Sextiliane, bibis. [ ]
27. digt. .
1 Hesterna tibi nocte dixeramus, []
2 quincunces puto post decem peractos, []
3 cenares hodie, Procille, mecum. []
4 tu factam tibi rem statim putasti []
5 et non sobria verba subnotasti []
6 exemplo nimium periculoso. []
7 miso mnamona sympotan, Procille. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 12:+
28. digt. .
1 Hesterno fetere mero qui credit Acerram, [2]
2 fallitur. in lucem ¨ semper Acerra bibit. [ ]
29. digt. .
1 Fama refert nostros te, Fidentine, libellos [ ]
2 non aliter populo ¨ quam recitare tuos. [ ]?
3 si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam: [ ]?
4 si dici tua vis, ¨ hoc eme, ne mea sint. [ ]
30. digt. .
1 Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus. [ ]
2 coepit quo poterat ¨ clinicus esse modo. [ ]
31. digt. .
1 Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crines [ ]?
2 Encolpos, domini ¨ centurionis amor, [ ]?
3 grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili. [ ]
4 quam primum longas, ¨ Phoebe, recide comas, [ ]
5 dum nulla teneri sordent lanugine voltus [ ]
6 dumque decent fusae ¨ lactea colla iubae; [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 12:++
31. digt.
7 utque tuis longum dominusque puerque fruantur [ ]
8 muneribus, tonsum ¨ fac cito, sero virum. [ ]
32. digt. .
1 Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare: [ ]
2 hoc tantum possum ¨ dicere, non amo te. [ ]
33. digt. .
1 Amissum non flet cum sola est Gellia patrem, [ ]
2 si quis adest, iussae ¨ prosiliunt lacrimae. [ ]
3 non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit: [ ]
4 ille dolet vere ¨ qui sine teste dolet. [ ]
34. digt. .
1 Incustoditis et apertis, Lesbia, semper [ ]?
2 liminibus peccas ¨ nec tua furta tegis, [ ]
3 et plus spectator quam te delectat adulter [ ]
4 nec sunt grata tibi ¨ gaudia si qua latent. [ ]
5 at meretrix abigit testem veloque seraque [ ]
6 raraque Summoeni ¨ fornice rima patet. [ ]
7 a Chione saltem vel ab Iade disce pudorem: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 1. bog (Loeb) 12:+++
34. digt.
8 abscondunt spurcas ¨ et monumenta lupas. [ ]
9 numquid dura tibi nimium censura videtur? [ ]
10 deprendi veto te, ¨ Lesbia, non futui. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 453
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 1, mellem 35 og 69 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 2. og 34. digt.
5 praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus: [ ]
1 Amissum non flet cum sola est Gellia patrem, [ ]
mellem 2. og 34. digt.
3 “Si qua fides, vulnus quod feci non dolet”; inquit [ ]?
1 Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura [ ]
3 sed tam saeva pius miracula non tulit hostis [1]
mellem 2. og 34. digt.
6 auctor adest: haec sunt ¨ Caesaris, illa Iovis. [ ]
4 si dici tua vis, ¨ hoc eme, ne mea sint. [ ] bis
mellem 2. og 34. digt.
4 si dici tua vis, ¨ hoc eme, ne mea sint. [ ]
2 hoc tantum possum ¨ dicere, non amo te. [ ]
mellem 2. og 34. digt.
4 nec sunt grata tibi ¨ gaudia si qua latent. [ ]
Analyse 3
mellem 2. og 34. digt.
2 terrarum dominum ¨ pone supercilium. [ ]
10 quae par tam magnae ¨ non erat invidiae. [ ]
2 cuius et ipse times ¨ triste supercilium, [ ]
mellem 2. og 34. digt.
12 sera nimis vita est ¨ crastina: vive hodie. *[ ]
6 hanc spectare manum ¨ Porsena non potuit. [ ]
10 deprendi veto te, ¨ Lesbia, non futui. [ ]
mellem 2. og 34. digt.
2 si quis adest, iussae ¨ prosiliunt lacrimae. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede