Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 5 - EP4-MART Prossimo file n. 485
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 0:00
74. digt. .
1 Effigiem tantum pueri pictura Camoni [ ]
2 servat, et infantis ¨ parva figura manet. [ ]?
3 florentes nulla signavit imagine voltus, [ ]
4 dum timet ora pius ¨ muta videre pater. [ ]
Epigrammer (andre) 7,7 til 9,98 76. digt. .
1 Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni, [ ]
2 haec pueri facies ¨ primaque forma fuit. [ ]
3 creverat hic vultus bis denis fortior annis [ ]
4 gaudebatque suas ¨ pingere barba genas, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 0:+
76. digt.
5 et libata semel summos modo purpura cultros [1]
6 sparserat. invidit ¨ de tribus una soror [ ]
7 et festinatis incidit stamina pensis, [ ]
8 apsentemque patri ¨ rettulit urna rogum. [ ]
9 sed ne sola tamen puerum pictura loquatur, [1]
10 haec erit in chartis ¨ maior imago meis. [ ]
78. digt. .
1 Funera post septem nupsit tibi Galla virorum, [ ]
2 Picentine: sequi ¨ vult, puto, Galla viros. [ ]
79. digt. .
1 Oderat ante ducum famulos turbamque priorem [ ]
2 et Palatinum ¨ Roma supercilium: [ ]
3 at nunc tantus amor cunctis, Auguste, tuorum est [ ]
4 ut sit cuique suae ¨ cura secunda domus. [ ]
5 tam placidae mentes, tanta est reverentia nostri, [ ]
6 tam pacata quies, ¨ tantus in ore pudor. [ ]
7 nemo suos (haec est aulae natura potentis) [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 0:++
79. digt.
8 sed domini mores ¨ Caesarianus habet. [1]?
80. digt. .
1 Duxerat esuriens locupletem pauper anumque: [ ]
2 uxorem pascit ¨ Gellius et futuit. [ ]
81. digt. .
1 Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos, [ ]
2 sed quidam exactos ¨ esse poeta negat. [ ]
3 non nimium curo: nam cenae fercula nostrae [ ]
4 malim convivis ¨ quam placuisse cocis. [ ]
82. digt. .
1 Dixerat astrologus periturum te cito, Munna, [ ]
2 nec, puto, mentitus ¨ dixerat ille tibi. [ ]
3 nam tu dum metuis ne quid post fata relinquas, [ ]
4 hausisti patrias ¨ luxuriosus opes, [ ]?
5 bisque tuum deciens non toto tabuit anno. [ ]?
6 dic mihi, non hoc est, ¨ Munna, perire cito? [1]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 4:00
83. digt. .
1 Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae, [1]
2 quae vincit veterum ¨ munera clara ducum, [ ]?
3 multum oculi sed plus aures debere fatentur [ ]
4 se tibi, quod spectant ¨ qui recitare solent. [ ]
84. digt. .
1 Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furores [ ]
2 staret pro domino ¨ Caesare sancta fides, [ ]
3 haec ego Pieria ludebam tutus in umbra, [ ]?
4 ille tuae cultor ¨ notus amicitiae. [ ]
5 me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris, [ ]
6 nescia nec nostri ¨ nominis Arctos erat: [ ]
7 o quotiens veterem non infitiatus amicum [ ]
8 dixisti "Meus est ¨ iste poeta, meus!" [ ]
9 omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta [ ]
10 ante dabat lector, ¨ nunc dabit auctor opus. [ ]
85. digt. .
1 Languidior noster si quando est Paulus, Atili, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 4:+
85. digt.
2 non se, convivas ¨ abstinet ille suos. [ ]
3 tu languore quidem subito fictoque laboras, [ ]
4 sed mea porrexit ¨ sportula, Paule, pedes. [ ]
86. digt. .
1 Festinata sui gemeret quod fata Severi [1]
2 Silius, Ausonio ¨ non semel ore potens, [ ]?
3 cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar. [ ]
4 "Ipse meum flevi" ¨ dixit Apollo "Linon": [ ]
5 respexitque suam quae stabat proxima fratri [ ]
6 Calliopen et ait ¨ "Tu quoque vulnus habes. [ ]
7 aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem: [ ]?
8 ausa nefas Lachesis ¨ laesit utrumque Iovem. [ ]
9 numina cum videas duris obnoxia fatis, [ ]
10 invidia possis ¨ exonerare deos." [ ]
87. digt. .
1 Septem post calices Opimiani []
2 denso cum iaceam triente blaesus, []
3 adfers nescio quas mihi tabellas []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 4:++
87. digt.
4 et dicis "Modo liberum esse iussi []
5 Nastam (servolus est mihi paternus): []
6 signa." cras melius, Luperce, fiet: []
7 nunc signat meus anulus lagonam. []
88. digt. .
1 Cum me captares, mittebas munera nobis: [ ]
2 postquam cepisti, ¨ das mihi, Rufe, nihil. [ ]
3 ut captum teneas, capto quoque munera mitte, [ ]
4 de cavea fugiat ¨ ne male pastus aper. [ ]
89. digt. .
1 Lege nimis dura convivam scribere versus [ ]
2 cogis, Stella? "Licet ¨ scribere nempe malos." [ ]
90. digt. .
1 Sic in gramine florido reclinis, []
2 qua gemmantibus hinc et inde rivis []
3 curva calculus excitatur unda, []
4 exclusis procul omnibus molestis, []
5 pertundas glaciem triente nigro, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 4:+++
90. digt.
6 frontem sutilibus ruber coronis; []
7 sic uni tibi sit puer cinaedus []
8 et castissima pruriat puella: []
9 infamem nimio calore Cypron []
10 observes moneo precorque, Flacce, []
11 messes area cum teret crepantis []
12 et fervens iuba saeviet leonis. []
13 at tu, diva Paphi, remitte, nostris []
14 inlaesum iuvenem remitte votis, []
15 sic Martis tibi serviant Kalendae []
16 et cum ture meroque victimaque []
17 libetur tibi candidas ad aras []
18 secta plurima quadra de placenta. []
91. digt. .
1 Ad cenam si me diversa vocaret in astra [1]
2 hinc invitator ¨ Caesaris, inde Iovis, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 8:00
91. digt.
3 astra licet propius, Palatia longius essent, [ ]
4 responsa ad superos ¨ haec referenda darem: [ ]
5 "Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis: [2]
6 me meus in terris ¨ Iuppiter ecce tenet." [ ]
92. digt. .
1 Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis, [ ]
2 Condyle, qui servum ¨ te gemis esse diu. [ ]
3 dat tibi securos vilis tegeticula somnos, [2]
4 pervigil in pluma ¨ Gaius esse iacet. [ ]
5 Gaius a prima tremebundus luce salutat [2]?
6 tot dominos, at tu, ¨ Condyle, nec dominum. [ ]
7 "Quod debes, Gai, redde" inquit Phoebus et illinc [ ]
8 Cinnamus: hoc dicit, ¨ Condyle, nemo tibi. [ ]
9 tortorem metuis? podagra cheragraque secatur [ ]
10 Gaius et mallet ¨ verbera mille pati. [ ]
11 quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis, [ ]
12 non mavis quam ter ¨ Gaius esse tuus? [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 8:+
93. digt. .
1 Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum? [ ]
2 quadrantem duplica ¨ de seniore cado. [ ]
3 nunc mihi dic, quis erit cui te, Calacisse, deorum [ ]
4 sex iubeo cyathos ¨ fundere? "Caesar erit." [ ]
5 sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit [ ]
6 qui posuit sacrae ¨ nobile gentis opus. [ ]
7 nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud [1]?
8 nomen ab Odrysio ¨ quod deus orbe tulit. [ ]
94. digt. .
1 Sardonica medicata dedit mihi pocula virga, [ ]
2 os hominis! mulsum ¨ me rogat Hippocrates. [ ]
3 tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti, [ ]
4 khalkea donanti ¨ khrysea qui dederas. [ ]
5 dulce aliquis munus pro munere poscit amaro? [1]
6 accipiat, sed si ¨ potat in elleboro. [ ]
95. digt. .
1 Alphius ante fuit, coepit nunc Olphius esse, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 8:++
95. digt.
2 uxorem postquam ¨ ducit Athenagoras. [ ]
95b. digt. .
1 Nomen Athenogorae quaeris, Callistrate, verum. [ ]
2 si scio, dispeream, ¨ qui sit Athenagoras. [ ]?
3 sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen: [2]
4 non ego sed vester ¨ peccat Athenagoras. [ ]
96. digt. .
1 Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro: [2]
2 deprensus dixit ¨ "Stulte, quid ergo bibis?" [ ]
97. digt. .
1 Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli, [ ]?
2 quod me Roma legit, ¨ rumpitur invidia. [2]
3 rumpitur invidia quod turba semper in omni [ ]
4 monstramur digito, ¨ rumpitur invidia. [ ]
5 rumpitur invidia tribuit quod Caesar uterque [ ]
6 ius mihi natorum, ¨ rumpitur invidia. [1]
7 rumpitur invidia quod rus mihi dulce sub urbe est [ ]
8 parvaque in urbe domus, ¨ rumpitur invidia. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 12:00
97. digt.
9 rumpitur invidia quod amamur quodque probamur. [ ]
10 rumpatur quisquis ¨ rumpitur invidia. [ ]
99. digt. .
1 Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas, [ ]
2 charta salutatrix ¨ si modo vera refert, [1]?
3 Marcus Palladiae non infitianda Tolosae [ ]
4 gloria, quem genuit ¨ Pacis alumna Quies. [ ]
5 tu qui longa potes dispendia ferre viarum, [ ]
6 i, liber, absentis ¨ pignus amicitiae. [ ]
7 vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor: [ ]
8 grande tui pretium ¨ muneris auctor erit. [ ]
9 multum, crede mihi, refert a fonte bibatur [ ]?
10 quae fluit an pigro ¨ quae stupet unda lacu. [ ]
100. digt. .
1 Denaris tribus invitas et mane togatum [ ]
2 observare iubes ¨ atria, Basse, tua, [ ]
3 deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam, [ ]
4 ad viduas tecum ¨ plus minus ire decem. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 12:+
100. digt.
5 trita quidem nobis togula est vilisque vetusque: [ ]
6 denaris tamen hanc ¨ non emo, Basse, tribus. [ ]
101. digt. .
1 Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar [ ]
2 consecrat, Ausoniae ¨ maxima fama viae, [ ]?
3 si cupis Alcidae cognoscere facta prioris, [ ]
4 disce: Libyn domuit, ¨ aurea poma tulit, [ ]
5 peltatam Scythico discinxit Amazona nodo, [ ]
6 addidit Arcadio ¨ terga leonis apro, [ ]
7 aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris [ ]
8 abstulit, a Stygia ¨ cum cane venit aqua, [ ]
9 fecundam vetuit reparari mortibus hydram, [2]
10 Hesperias Tusco ¨ lavit in amne boves. [ ]
11 haec minor Alcides: maior quae gesserit audi, [ ]
12 sextus ab Albana ¨ quem colit arce lapis. [ ]
13 adseruit possessa malis Palatia regnis, [ ]
14 prima suo gessit ¨ pro Iove bella puer; [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 12:++
101. digt.
15 solus Iuleas cum iam retineret habenas, [ ]
16 tradidit inque suo ¨ tertius orbe fuit; [ ]
17 cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri, [ ]
18 sudantem Getica ¨ ter nive lavit equum; [ ]
19 saepe recusatos parcus duxisse triumphos [2]
20 victor Hyperboreo ¨ nomen ab orbe tulit; [ ]
21 templa deis, mores populis dedit, otia ferro, [ ]
22 astra suis, caelo ¨ sidera, serta Iovi. [ ]
23 Herculeum tantis numen non sufficit actis: [ ]
24 Tarpeio deus hic ¨ commodet ora patri. [ ]
102. digt. .
1 Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas: [ ]
2 centum da potius ¨ mutua, Phoebe, mihi. [ ]
3 quaere alium cui te tam vano munere iactes: [ ]
4 quod tibi non possum ¨ solvere, Phoebe, meum est. [ ]
103. digt. .
1 Quae nova tam similis genuit tibi Leda ministros? [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 9. bog (Loeb) 12:+++
103. digt.
2 quae capta est alio ¨ nuda Lacaena cycno? [ ]
3 dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo, [ ]
4 atque in utroque nitet ¨ Tyndaris ore soror. [ ]
5 ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis, [ ]
6 cum vicere duas ¨ dona minora deas, [ ]
7 mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden [ ]
8 Dardanius gemino ¨ cum Ganymede Paris. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 485
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 10, mellem 1 og 27 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 74. og 103. digt.
1 Ad cenam si me diversa vocaret in astra [1]
3 quaere alium cui te tam vano munere iactes: [ ]
mellem 74. og 103. digt.
3 nunc mihi dic, quis erit cui te, Calacisse, deorum [ ]
mellem 74. og 93. digt.
5 sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit [ ]
mellem 74. og 103. digt.
1 Dixerat astrologus periturum te cito, Munna, [ ]
mellem 74. og 103. digt.
6 dic mihi, non hoc est, ¨ Munna, perire cito? [1]
8 dixisti “Meus est ¨ iste poeta, meus!” [ ]
6 tot dominos, at tu, ¨ Condyle, nec dominum. [ ]
12 non mavis quam ter ¨ Gaius esse tuus? [ ]
6 accipiat, sed si ¨ potat in elleboro. [ ]
6 denaris tamen hanc ¨ non emo, Basse, tribus. [ ]
24 Tarpeio deus hic ¨ commodet ora patri. [ ]
Analyse 3
mellem 74. og 103. digt.
2 et Palatinum ¨ Roma supercilium: [ ]
4 ille tuae cultor ¨ notus amicitiae. [ ]
2 os hominis! mulsum ¨ me rogat Hippocrates. [ ]
6 accipiat, sed si ¨ potat in elleboro. [ ]
2 uxorem postquam ¨ ducit Athenagoras. [ ]
2 si scio, dispeream, ¨ qui sit Athenagoras. [ ]?
4 non ego sed vester ¨ peccat Athenagoras. [ ]
2 quod me Roma legit, ¨ rumpitur invidia. [2]
4 monstramur digito, ¨ rumpitur invidia. [ ]
6 ius mihi natorum, ¨ rumpitur invidia. [1]
8 parvaque in urbe domus, ¨ rumpitur invidia. [ ]
10 rumpatur quisquis ¨ rumpitur invidia. [ ]
6 i, liber, absentis ¨ pignus amicitiae. [ ]
mellem 74. og 103. digt.
2 uxorem pascit ¨ Gellius et futuit. [ ]
6 tot dominos, at tu, ¨ Condyle, nec dominum. [ ]
4 khalkea donanti ¨ khrysea qui dederas. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede