Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo (imperfetto) ovidiano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 6 - EP5-MART Prossimo file n. 493
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 0:00
71. digt. .
1 Hystericam vetulo se dixerat esse marito [ ]?
2 et queritur futui ¨ Leda necesse sibi; [ ]
3 sed flens atque gemens tanti negat esse salutem [ ]
4 seque refert potius ¨ proposuisse mori. [ ]
5 vir rogat ut vivat, virides nec deserat annos, [ ]
6 et fieri quod iam ¨ non facit ipse sinit. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 0:+
71. digt.
7 protinus accedunt medici medicaeque recedunt, [ ]
8 tollunturque pedes. ¨ o medicina gravis! [ ]
72. digt. .
1 Drauci Natta sui vocat pipinnam, []
2 conlatus cui Gallus est Priapus. []
73. digt. .
1 Venturum iuras semper mihi, Lygde, roganti [ ]
2 constituisque horam ¨ constituisque locum. [ ]
3 cum frustra iacui longa prurigine tentus, [ ]?
4 succurrit pro te ¨ saepe sinistra mihi. [ ]
5 quid precer, o fallax, meritis et moribus istis? [ ]
6 umbellam luscae, ¨ Lygde, feras dominae. [ ]
74. digt. .
1 Curandum penem commisit Baccara Raetus [ ]
2 rivali medico. ¨ Baccara Gallus erit. [2]
75. digt. .
1 Theca tectus ahenea lavatur []
2 tecum, Caelia, servus; ut quid, oro, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 0:++
75. digt.
3 non sit cum citharoedus aut choraules? []
4 non vis, ut puto, mentulam videre. []
5 quare cum populo lavaris ergo? []
6 omnes an tibi nos sumus spadones? []
7 ergo, ne videaris invidere, []
8 servo, Caelia, fibulam remitte. []
76. digt. .
1 Solvere, Paete, decem tibi me sestertia cogis, [ ]
2 perdiderit quoniam ¨ Bucco ducenta tibi. [ ]
3 ne noceant, oro, mihi non mea crimina: tu qui [ ]?
4 bis centena potes ¨ perdere, perde decem. [ ]
Epigrammer (andre) 11,59 til 13,61 78. digt. .
1 Utere femineis conplexibus, utere, Victor, [ ]
2 ignotumque sibi ¨ mentula discat opus. [ ]
3 flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur, [ ]
4 tondebit pueros ¨ iam nova nupta tuos. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 4:00
78. digt.
5 pedicare semel cupido dabit illa marito, [1]
6 dum metuit teli ¨ vulnera prima novi: [ ]
7 saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt [ ]
8 et dicent: "Uxor, ¨ non puer, ista tibi est." [ ]
9 heu quantos aestus, quantos patiere labores, [ ]
10 si fuerit cunnus ¨ res peregrina tibi! [ ]
11 ergo Suburanae tironem trade magistrae. [2]
12 illa virum faciet; ¨ non bene virgo docet. [ ]
79. digt. .
1 Ad primum decuma lapidem quod venimus hora, [ ]
2 arguimur lentae ¨ crimine pigritiae. [ ]
3 non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est, [ ]
4 misisti mulas ¨ qui mihi, Paete, tuas. [ ]
81. digt. .
1 Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen [ ]
2 et iacet in medio ¨ sicca puella toro. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 4:+
81. digt.
3 viribus hic, operi non est hic utilis annis: [1]?
4 ergo sine effectu ¨ prurit utrique labor. [ ]
5 supplex illa rogat pro se miserisque duobus, [1]
6 hunc iuvenem facias, ¨ hunc, Cytherea, virum. [ ]
82. digt. .
1 A Sinuessanis conviva Philostratus undis [ ]
2 conductum repetens ¨ nocte iubente larem [ ]
3 paene imitatus obit saevis Elpenora fatis, [ ]
4 praeceps per longos ¨ dum ruit usque gradus. [ ]
5 non esset, nymphae, tam magna pericula passus [ ]
6 si potius vestras ¨ ille bibisset aquas. [ ]
83. digt. .
1 Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te. [ ]
2 nemo domum pluris, ¨ Sosibiane, locat. [ ]?
84. digt. .
1 Qui nondum Stygias descendere quaerit ad umbras [ ]
2 tonsorem fugiat, ¨ si sapit, Antiochum. [ ]
3 alba minus saevis lacerantur bracchia cultris, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 4:++
84. digt.
4 cum furit ad Phrygios ¨ enthea turba modos; [ ]
5 mitior inplicitas Alcon secat enterocelas [ ]
6 fractaque fabrili ¨ dedolat ossa manu. [ ]
7 tondeat hic inopes Cynicos et Stoica menta [ ]
8 collaque pulverea ¨ nudet equina iuba. [ ]
9 hic miserum Scythica sub rupe Promethea radat, [ ]
10 carnificem duro ¨ pectore poscet avem; [ ]
11 ad matrem fugiet Pentheus, ad Maenadas Orpheus, [ ]
12 Antiochi tantum ¨ barbara tela sonent. [ ]
13 haec quaecumque meo numeratis stigmata mento, [ ]
14 in vetuli pyctae ¨ qualia fronte sedent, [ ]
15 non iracundus fecit gravis unguibus uxor: [ ]?
16 Antiochi ferrum est ¨ et scelerata manus. [ ]
17 unus de cunctis animalibus hircus habet cor: [ ]
18 barbatus vivit ¨ ne ferat Antiochum. [ ]
85. digt. .
1 Sidere percussa est subito tibi, Zoile, lingua, [ ]
2 dum lingis. certe, ¨ Zoile, nunc futues. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 4:+++
86. digt. .
1 Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat [ ]
2 adsidue tussis, ¨ Parthenopaee, tibi, [ ]
3 mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas [ ]
4 et quidquid pueros ¨ non sinit esse truces. [ ]
5 at tu non cessas totis tussire diebus. [ ]
6 non est haec tussis, ¨ Parthenopaee, gula est. [ ]
87. digt. .
1 Dives eras quondam: sed tunc pedico fuisti [ ]
2 et tibi nulla diu ¨ femina nota fuit. [ ]?
3 nunc sectaris anus. o quantum cogit egestas! [ ]?
4 illa fututorem ¨ te, Charideme, facit. [1]?
88. digt. .
1 Multis iam, Lupe, posse se diebus []
2 pedicare negat Charisianus. []
3 causam cum modo quaererent sodales, []
4 ventrem dixit habere se solutum. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 8:00
89. digt. .
1 Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas? [ ]?
2 vexatas a te ¨ malo tenere rosas. [ ]
90. digt. .
1 Carmina nulla probas molli quae limite currunt, [ ]
2 sed quae per salebras ¨ altaque saxa cadunt, [ ]
3 et tibi Maeonio quoque carmine maius habetur, [ ]
4 "Lucili columel¨la hic situs Metrophanes"; [2]!
5 attonitusque legis "terrai frugiferai," [ ]?
6 Accius et quidquid ¨ Pacuviusque vomunt. [ ]
7 vis imiter veteres, Chrestille, tuosque poetas? [ ]
8 dispeream ni scis ¨ mentula quid sapiat. [ ]
91. digt. .
1 Aeolidos Canace iacet hoc tumulata sepulchro, [ ]
2 ultima cui parvae ¨ septima venit hiemps. [ ]?
3 a scelus, a facinus! properas qui flere, viator, [ ]
4 non licet hic vitae ¨ de brevitate queri: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 8:+
91. digt.
5 tristius est leto leti genus: horrida vultus [1]?
6 apstulit et tenero ¨ sedit in ore lues, [ ]
7 ipsaque crudeles ederunt oscula morbi [2]
8 nec data sunt nigris ¨ tota labella rogis. [ ]
9 si tam praecipiti fuerant ventura volatu, [ ]
10 debuerant alia ¨ fata venire via. [ ]
11 sed mors vocis iter properavit cludere blandae, [ ]
12 ne posset duras ¨ flectere lingua deas. [ ]
92. digt. .
1 Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit. [ ]?
2 non vitiosus homo es, ¨ Zoile, sed vitium. [ ]
93. digt. .
1 Pierios vatis Theodori flamma penates [2]
2 abstulit. hoc Musis ¨ et tibi, Phoebe, placet? [ ]
3 o scelus, o magnum facinus crimenque deorum, [ ]
4 non arsit pariter ¨ quod domus et dominus! [ ]
94. digt. .
1 Quod nimium lives nostris et ubique libellis [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 8:++
94. digt.
2 detrahis, ignosco: ¨ verpe poeta, sapis. [ ]?
3 hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas, [ ]
4 conpilas: et sic, ¨ verpe poeta, sapis. [ ]
5 illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis [ ]
6 pedicas puerum, ¨ verpe poeta, meum. [ ]
7 ecce negas iurasque mihi per templa Tonantis. [ ]
8 non credo: iura, ¨ verpe, per Anchialum. [ ]
95. digt. .
1 Incideris quotiens in basia fellatorum, [ ]
2 in solitum puta te ¨ mergere, Flacce, caput. [ ]
96. digt. .
1 Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas [ ]
2 et puerum prohibes ¨ divitis imbre lacus? [ ]
3 barbare, non debet, summoto cive, ministro [ ]?
4 captivam victrix ¨ unda levare sitim. [ ]
97. digt. .
1 Una nocte quater possum: sed quattuor annis [ ]
2 si possum, peream, ¨ te, Telesilla, semel. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 12:00
99. digt. .
1 De cathedra quotiens surgis (iam saepe notavi), [ ]
2 pedicant miserae, ¨ Lesbia, te tunicae. [ ]?
3 quas cum conata es dextra, conata sinistra [ ]
4 vellere, cum lacrimis ¨ eximis et gemitu: [ ]
5 sic constringuntur magni Symplegade culi [ ]
6 et nimias intrant ¨ Cyaneasque natis. [ ]
7 emendare cupis vitium deforme? docebo: [ ]
8 Lesbia, nec surgas ¨ censeo nec sedeas. [ ]
101. digt. .
1 Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre? [ ]
2 tu, puto, quod non est, ¨ Flacce, videre potes. [2]
102. digt. .
1 Non est mentitus qui te mihi dixit habere [1]
2 formosam carnem, ¨ Lydia, non faciem. [ ]
3 est ita, si taceas et si tam muta recumbas [ ]
4 quam silet in cera ¨ vultus et in tabula. [ ]
5 sed quotiens loqueris, carnem quoque, Lydia, perdis [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 12:+
102. digt.
6 et sua plus nulli ¨ quam tibi lingua nocet. [ ]
7 audiat aedilis ne te videatque caveto: [ ]
8 portentum est, quotiens ¨ coepit imago loqui. [ ]
103. digt. .
1 Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni, [1]?
2 ut mirer fieri ¨ te potuisse patrem. [ ]
104. digt. .
1 Uxor, vade foras aut moribus utere nostris: [ ]
2 non sum ego nec Curius ¨ nec Numa nec Tatius. [ ]
3 me iucunda iuvant tractae per pocula noctes: [ ]
4 tu properas pota ¨ surgere tristis aqua. [ ]
5 tu tenebris gaudes: me ludere teste lucerna [1]
6 et iuvat admissa ¨ rumpere luce latus. [ ]
7 fascia te tunicae -que obscuraque pallia celant: [ ]
8 at mihi nulla satis ¨ nuda puella iacet. [ ]
9 basia me capiunt blandas imitata columbas: [ ]
10 tu mihi das aviae ¨ qualia mane soles. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 12:++
104. digt.
11 nec motu dignaris opus nec voce iuvare [2]
12 nec digitis, tamquam ¨ tura merumque pares: [ ]
13 masturbabantur Phrygii post ostia servi, [ ]
14 Hectorea quotiens ¨ sederat uxor equo, [ ]
15 et quamvis Ithaco stertente pudica solebat [ ]
16 illic Penelope ¨ semper habere manum. [ ]
17 pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho, [1]
18 Iulia Pompeio, ¨ Porcia, Brute, tibi; [ ]
19 dulcia Dardanio nondum miscente ministro [ ]
20 pocula, Iuno fuit ¨ pro Ganymede Iovi. [ ]
21 si te delectat gravitas, Lucretia toto [ ]?
22 sis licet usque die; ¨ Laida nocte volo. [ ]
105. digt. .
1 Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis. [ ]
2 saltem semissem, ¨ Garrice, solve mihi. [ ]
106. digt. .
1 Vibi Maxime, si vacas havere, []
2 hoc tantum lege: namque et occupatus []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 11. bog (Loeb) 16:00
106. digt.
3 et non es nimium laboriosus. []
4 transis hos quoque quattuor? sapisti. []
107. digt. .
1 Explicitum nobis usque ad sua cornua librum [ ]
2 et quasi perlectum, ¨ Septiciane, refers. [ ]?
3 omnia legisti. credo, scio, gaudeo, verum est. [ ]
4 perlegi libros ¨ sic ego quinque tuos. [ ]
108. digt. .
1 Quamvis tam longo possis satur esse libello, [ ]
2 lector, adhuc a me ¨ disticha pauca petis. [1]
3 sed Lupus usuram puerique diaria poscunt. [2]
4 lector, solve. taces ¨ dissimulasque? vale. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 493
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer 12, mellem 1 og 24 [Epigrammata]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
mellem 71. og 108. digt.
3 ne noceant, oro, mihi non mea crimina: tu qui [ ]?
mellem 71. og 108. digt.
3 non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est, [ ]
mellem 71. og 108. digt.
5 mitior inplicitas Alcon secat enterocelas [ ]
5 attonitusque legis “terrai frugiferai,” [ ]?
1 Incideris quotiens in basia fellatorum, [ ]
mellem 71. og 108. digt.
6 et fieri quod iam ¨ non facit ipse sinit. [ ]
4 succurrit pro te ¨ saepe sinistra mihi. [ ]
2 vexatas a te ¨ malo tenere rosas. [ ]
4 conpilas: et sic, ¨ verpe poeta, sapis. [ ]
2 in solitum puta te ¨ mergere, Flacce, caput. [ ]
2 tu, puto, quod non est, ¨ Flacce, videre potes. [2]
2 lector, adhuc a me ¨ disticha pauca petis. [1]
Analyse 3
mellem 71. og 108. digt.
1 Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te. [ ]
17 unus de cunctis animalibus hircus habet cor: [ ]
mellem 71. og 108. digt.
2 arguimur lentae ¨ crimine pigritiae. [ ]
2 tonsorem fugiat, ¨ si sapit, Antiochum. [ ]
18 barbatus vivit ¨ ne ferat Antiochum. [ ]
4 “Lucili columel¨la hic situs Metrophanes”; [2]! bis
8 non credo: iura, ¨ verpe, per Anchialum. [ ]
mellem 71. og 108. digt.
2 dum lingis. certe, ¨ Zoile, nunc futues. [ ]
8 dispeream ni scis ¨ mentula quid sapiat. [ ]
2 non vitiosus homo es, ¨ Zoile, sed vitium. [ ]
4 non arsit pariter ¨ quod domus et dominus! [ ]
2 pedicant miserae, ¨ Lesbia, te tunicae. [ ]?
4 vellere, cum lacrimis ¨ eximis et gemitu: [ ]
8 Lesbia, nec surgas ¨ censeo nec sedeas. [ ]
2 formosam carnem, ¨ Lydia, non faciem. [ ]
4 quam silet in cera ¨ vultus et in tabula. [ ]
2 non sum ego nec Curius ¨ nec Numa nec Tatius. [ ]
mellem 71. og 108. digt.
6 umbellam luscae, ¨ Lugde, feras dominae. [ ]
mellem 71. og 108. digt.
4 “Lucili columel¨la hic situs Metrophanes”; [2]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede