Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 10 - SAT-HORA Prossimo file n. 503
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
1. digt. .
1 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem [ ]
2 seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa [ ]
3 contentus vivat, laudet diversa sequentis? [ ]
4 'o fortunati mercatores!' gravis annis [ ]
5 miles ait multo iam fractus membra labore. [ ]
6 contra mercator, navem iactantibus Austris, [ ]
7 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae [ ]
8 momento cita mors venit aut victoria laeta.' [ ]
9 agricolam laudat iuris legumque peritus, [ ]
10 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat. [ ]
11 ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, [ ]
12 solos felices viventis clamat in urbe. [ ]
13 cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem [ ]
14 delassare valent Fabium. ne te morer, audi [ ]
15 quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat [ ]
16 'iam faciam, quod vultis: eris tu, qui modo miles, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
1. digt.
17 mercator; tu, consultus modo, rusticus; hinc vos, [ ]
18 vos hinc mutatis discedite partibus: eia! [ ]
19 quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis. [ ]
20 quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas [ ]?
21 iratus buccas inflet, neque se fore posthac [ ]
22 tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? [ ]
23 praeterea ne sic ut qui iocularia ridens [1]
24 percurram: quamquam ridentem dicere verum [ ]
25 quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi [ ]
26 doctores, elementa velint ut discere prima: [ ]?
27 sed tamen amoto quaeramus seria ludo: [2]
28 ille gravem duro terram qui vertit aratro, [ ]
29 perfidus hic caupo, miles nautaeque per omne [1]
30 audaces mare qui currunt, hac mente laborem [ ]
31 sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, [ ]
32 aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut [ ]
33 parvula - nam exemplo est - magni formica laboris [ ]
34 ore trahit quodcumque potest atque addit acervo [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
1. digt.
35 quem struit haud ignara ac non incauta futuri. [ ]
36 quae, simul inversum contristat Aquarius annum, [ ]
37 non usquam prorepit et illis utitur ante [u]!
38 quaesitis sapiens; cum te neque fervidus aestus [ ]
39 demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum, [ ]
40 nil obstet tibi dum ne sit te ditior alter. [ ]
41 quid iuvat immensum te argenti pondus et auri [ ]
42 furtim defossa timidum deponere terra? [ ]
43 'quod si comminuas vilem redigatur ad assem.' [ ]
44 at ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus? [ ]
45 milia frumenti tua triverit area centum, [ ]
46 non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si [ ]
47 reticulum panis venalis inter onusto [ ]?
48 forte vehas umero, nihilo plus accipias quam [1]?
49 qui nil portarit. vel dic, quid referat intra [ ]
50 naturae finis viventi, iugera centum an [ ]
51 mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.' [ ]
52 dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
1. digt.
53 cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? [ ]
54 ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna [1]
55 vel cyatho, et dicas 'magno de flumine mallem [ ]?
56 quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit [ ]
57 plenior ut si quos delectet copia iusto, [ ]
58 cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer. [ ]?
59 at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo [ ]
60 turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis. [2]
61 at bona pars hominum decepta cupidine falso [ ]
62 'nil satis est' inquit, 'quia tanti quantum habeas sis.' [ ]
63 quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter [ ]
64 quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis [ ]
65 sordidus ac dives, populi contemnere voces [ ]
66 sic solitus: 'populus me sibilat; at mihi plaudo [1]
67 ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' [ ]
68 Tantalus a labris sitiens fugientia captat [ ]
69 flumina - quid rides? mutato nomine de te [ ]?
70 fabula narratur; congestis undique saccis [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
1. digt.
71 indormis inhians, et tamquam parcere sacris [ ]
72 cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. [ ]
73 nescis quo valeat nummus, quem praebeat usum? [ ]
74 panis ematur, holus, vini sextarius, adde [ ]
75 quis humana sibi doleat natura negatis. [1]
76 an vigilare metu exanimem, noctesque diesque [ ]!
77 formidare malos fures, incendia, servos, [1]
78 ne te compilent fugientes, hoc iuvat? horum [ ]
79 semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. [ ]
80 'at si condoluit temptatum frigore corpus [ ]
81 aut alius casus lecto te adfixit, habes qui [ ]
82 adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te [ ]
83 suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis.' [ ]
84 non uxor salvum te vult, non filius; omnes [ ]
85 vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. [ ]?
86 miraris, cum tu argento post omnia ponas, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+++
1. digt.
87 si nemo praestet quem non merearis amorem? [ ]
88 an si cognatos, nullo natura labore [ ]
89 quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, [ ]
90 infelix operam perdas, ut si quis asellum [ ]
91 in Campo doceat parentem currere frenis? [ ]
92 denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, [ ]
93 pauperiem metuas minus, et finire laborem [ ]
94 incipias, parto quod avebas, ne facias quod [ ]
95 Vmmidius quidam: non longa est fabula: dives [ ]
96 ut metiretur nummos; ita sordidus ut se [ ]?
97 non umquam servo melius vestiret; adusque [ ]
98 supremum tempus, ne se penuria victus [ ]
99 opprimeret metuebat. at hunc liberta securi [ ]
100 divisit medium, fortissima Tyndaridarum. [ ]
101 'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic [ ]
102 ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum [ ]
103 frontibus adversis componere: non ego, avarum [ ]
104 cum veto te fieri vappam iubeo ac nebulonem. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
1. digt.
105 est inter Tanain quiddam socerumque Viselli. [ ]
106 est modus in rebus, sunt certi denique fines, [ ]
107 quos ultra citraque nequit consistere rectum. [ ]
108 illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, [ ]?
109 se probet, ac potius laudet diversa sequentis, [ ]
110 quodque aliena capella gerat distentius uber [ ]!
111 tabescat, neque se maiori pauperiorum [3]
112 turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret. [ ]!
113 sic festinanti semper locupletior obstat, [ ]
114 ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, [ ]
115 instat equis auriga suos vincentibus, illum [ ]
116 praeteritum temnens extremos inter euntem. [ ]?
117 inde fit ut raro qui se vixisse beatum [ ]?
118 dicat, et exacto contentus tempore vita [ ]
119 cedat uti conviva satur, reperire queamus. [ ]
120 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi [2]
121 compilasse putes, verbum non amplius addam. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
2. digt. .
1 Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, [ ]?
2 mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne [2]?
3 maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. [ ]
4 quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse [ ]
5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico, [ ]
6 frigus quo duram -que famem propellere possit. [ ]
7 hunc si perconteris, avi cur atque parentis [2]!
8 praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, [ ]?
9 omnia conductis coemens obsonia nummis, [ ]
10 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, [ ]
11 respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. [ ]
12 Fufidius vappae famam timet ac nebulonis, [ ]
13 dives agris, dives positis in faenore nummis: [ ]
14 quinas hic capiti mercedes exsecat, atque [ ]?
15 quanto perditior quisque est tanto acrius urget; [ ]
16 nomina sectatur modo sumpta veste virili [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
2. digt.
17 sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non [ ]
18 'Iuppiter!' exclamat, simul atque audivit? 'at in se [ ]
19 pro quaestu sumptum facit hic.' vix credere possis [ ]
20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti [ ]
21 fabula quem miserum gnato vixisse fugato [ ]
22 inducit, non se peius cruciaverit atque hic. [ ]
23 si quis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc: [ ]
24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. [ ]
25 Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui [ ]
26 inguen ad obscenum subductis usque facetus. [ ]
27 pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum. [ ]
28 nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas [ ]?
29 quarum subsuta talos tegat instita veste; [ ]?
30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. [ ]
31 quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte [ ]
32 virtute esto' inquit sententia dia Catonis, [ ]
33 'nam simul ac venas inflavit taetra libido, [ ]
34 huc iuvenes aequum est descendere, non alienas [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
2. digt.
35 permolere uxores.' 'Nolim laudarier' inquit [ ]
36 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi. [ ]?
37 audire est operae pretium, procedere recte [ ]
38 qui moechis non vultis, ut omni parte laborent, [ ]!
39 utque illis multo corrupta dolore voluptas [ ]
40 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. [ ]
41 hic se praecipitem tecto dedit; ille flagellis [ ]
42 ad mortem caesus; fugiens hic decidit acrem [ ]
43 praedonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos; [ ]
44 hunc perminxerunt calones; quin etiam illud [ ]
45 accidit, ut quidam testis caudamque salacem [ ]
46 demeteret ferro. 'iure' omnes; Galba negabat. [ ]?
47 tutior at quanto merx est in classe secunda, [ ]
48 libertinarum dico, Sallustius in quas [ ]
49 non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, [ ]
50 qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste [ ]
51 munifico esse licet, vellet bonus atque benignus [ ]
52 esse, daret quantum satis esset nec sibi damno [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
2. digt.
53 dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, [ ]
54 hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango.' [ ]
55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, [ ]!
56 qui patrium mimae donat fundumque laremque, [ ]
57 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' [ ]
58 verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde [1]
59 fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde [ ]
60 personam satis est, non illud quidquid ubique [ ]
61 officit evitare? bonam deperdere famam, [u]!
62 rem patris oblimare, malum est ubicumque. quid inter [u]!
63 est in matrona, ancilla peccesne togata? [ ]!
64 Villius in Fausta Syllae gener, hoc miser uno [ ]
65 nomine deceptus, poenas dedit usque superque [ ]
66 quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, [ ]
67 exclusus fore cum Longarenus foret intus. [2]
68 huic si mutonis verbis mala tanta videnti [ ]?
69 diceret haec animus: 'quid vis tibi? numquid ego a te [ ]
70 magno prognatum deposco consule cunnum [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
2. digt.
71 velatumque stola, mea cum conferbuit ira?' [ ]
72 quid responderet? 'magno patre nata puella est.' [ ]
73 at quanto meliora monet pugnantiaque istis [ ]
74 dives opis natura suae, tu si modo recte [ ]
75 dispensare velis ac non fugienda petendis [ ]
76 immiscere. tuo vitio rerumne labores, [ ]?
77 nil referre putas? quare, ne paeniteat te, [ ]?
78 desine matronas sectarier, unde laboris [2]
79 plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. [ ]?
80 nec magis huic inter niveos viridisque lapillos - [ ]
81 sit licet hoc, Cerinthe, tuum - tenerum est femur aut crus [ ]
82 rectius, atque etiam melius persaepe togatae est. [ ]
83 adde huc quod mercem sine fucis gestat, aperte [ ]
84 quod venale habet ostendit, nec si quod honesti est, [1]!
85 iactat habetque palam, quaerit quo turpia celet. [ ]
86 regibus hic mos est: ubi equos mercantur opertos [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 16:00
2. digt.
87 inspiciunt, ne si facies ut saepe decora [ ]
88 molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, [ ]
89 quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. [ ]
90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei [ ]
91 contemplere oculis, Hypsaea caecior illa [ ]
92 quae mala sunt spectes. 'o crus! o bracchia!' verum [1]?
93 depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. [3]
94 matronae praeter faciem nil cernere possis, [ ]
95 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. [ ]
96 si interdicta petes, vallo circumdata - nam te [ ]
97 hoc facit insanum, - multae tibi tum officiunt res, [ ]
98 custodes, lectica, ciniflones, parasitae, [ ]!
99 ad talos stola demissa et circumdata palla, [ ]
100 plurima, quae invideant pure apparere tibi rem. [ ]
101 altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est [ ]
102 ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; [2]?
103 metiri possis oculo latus. an tibi mavis [ ]?
104 insidias fieri pretiumque avellier ante [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+
2. digt.
105 quam mercem ostendi? 'leporem venator ut alta [ ]
106 in nive sectetur, positum sic tangere nolit' [ ]
107 cantat, et apponit 'meus est amor huic similis; nam [ ]
108 transvolat in medio posita et fugientia captat.' [ ]
109 hiscine versiculis speras tibi posse dolores [ ]
110 atque aestus curasque gravis e pectore pelli? [1]
111 nonne cupidinibus statuat natura modum quem, [ ]
112 quid latura sibi quid sit dolitura negatum, [1]
113 quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? [ ]
114 num tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris [1]
115 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter [ ]?
116 pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num si [ ]
117 ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem [ ]
118 continuo fiat, malis tentigine rumpi? [2]
119 non ego: nam -que parabilem amo Venerem facilemque. [ ]
120 illam 'post paulo: sed pluris: si exierit vir' [ ]
121 Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno [ ]!
122 stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 16:++
2. digt.
123 candida rectaque sit; munda hactenus ut neque longa [ ]!
124 nec magis alba velit quam dat natura videri. [ ]
125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum, [ ]
126 Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi, [ ]
127 nec vereor ne dum futuo vir rure recurrat, [ ]
128 ianua frangatur, latret canis, undique magno [ ]
129 pulsa domus strepitu resonet, vae pallida lecto [ ]
130 desiliat mulier, miseram se conscia clamet, [ ]
131 cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. [ ]?
132 discincta tunica fugiendum est et pede nudo, [ ]
133 ne nummi pereant aut puga aut denique fama. [ ]
134 deprendi miserum est; Fabio vel iudice vincam. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 503
Quintus Horatius Flaccus: Satirer 1, 3 og 4 [Sermones]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
1. og 2. digt.
32 aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut [ ]
57 plenior ut si quos delectet copia iusto, [ ]
64 quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis [ ]
111 tabescat, neque se maiori pauperiorum [3]
120 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi [2]
60 personam satis est, non illud quidquid ubique [ ]
67 exclusus fore cum Longarenus foret intus. [2] bis
86 regibus hic mos est: ubi equos mercantur opertos [ ]
1. og 2. digt.
17 mercator; tu, consultus modo, rusticus; hinc vos, [ ]
46 non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si [ ] bis
69 flumina – quid rides? mutato nomine de te [ ]?
82 adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te [ ] bis
96 ut metiretur nummos; ita sordidus ut se [ ]?
101 ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic [ ]
17 sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non [ ]
18 ‘Iuppiter!’ exclamat, simul atque audivit? ‘at in se [ ]
25 Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui [ ]
48 libertinarum dico, Sallustius in quas [ ]
49 non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, [ ]
69 diceret haec animus: ‘quid vis tibi? numquid ego a te [ ]
81 sit licet hoc, Cerinthe, tuum – tenerum est femur aut crus [ ] bis
96 si interdicta petes, vallo circumdata – nam te [ ]
116 pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num si [ ]
117 ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem [ ]
1. og 2. digt.
1 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem [ ]
14 delassare valent Fabium. ne te morer, audi [ ]
15 quo rem deducam. si quis deus ‘en ego’ dicat [ ]
16 ‘iam faciam, quod vultis: eris tu, qui modo miles, [ ]
21 iratus buccas inflet, neque se fore posthac [ ]
46 non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si [ ]
59 at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo [ ]
66 sic solitus: ‘populus me sibilat; at mihi plaudo [1]
78 ne te compilent fugientes, hoc iuvat? horum [ ]
2 mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne [2]?
52 esse, daret quantum satis esset nec sibi damno [ ]
64 Villius in Fausta Syllae gener, hoc miser uno [ ]
74 dives opis natura suae, tu si modo recte [ ]
102 ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; [2]?
103 metiri possis oculo latus. an tibi mavis [ ]?
121 Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno [ ]! bis
123 candida rectaque sit; munda hactenus ut neque longa [ ]! bis
132 discincta tunica fugiendum est et pede nudo, [ ]
1. og 2. digt.
12 Fufidius vappae famam timet ac nebulonis, [ ]
1. og 2. digt.
100 divisit medium, fortissima Tyndaridarum. [ ]
1 Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, [ ]?
Analyse 3
1. og 2. digt.
112 turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret. [ ]!
123 candida rectaque sit; munda hactenus ut neque longa [ ]!
1. og 2. digt.
121 Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno [ ]!
1. og 2. digt.
48 forte vehas umero, nihilo plus accipias quam [1]?
56 quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit [ ]
62 ‘nil satis est’ inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis.’ [ ]
92 denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, [ ]
94 incipias, parto quod avebas, ne facias quod [ ]
8 praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, [ ]?
77 nil referre putas? quare, ne paeniteat te, [ ]?
97 hoc facit insanum, – multae tibi tum officiunt res, [ ]
107 cantat, et apponit ‘meus est amor huic similis; nam [ ]
120 illam ‘post paulo: sed pluris: si exierit vir’ [ ]
131 cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. [ ]?
1. og 2. digt.
4 ‘o fortunati mercatores!’ gravis annis [ ]
39 demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum, [ ]
82 adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te [ ]
67 exclusus fore cum Longarenus foret intus. [2]
81 sit licet hoc, Cerinthe, tuum – tenerum-est femur aut crus*[ ]
98 custodes, lectica, ciniflones, parasitae, [ ]! bis
119 non ego: nam -que parabilem amo Venerem facilemque. [ ]
125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum, [ ]
Analyse 4
1. og 2. digt.
37 non usquam prorepit et illis utitur ante [u]!
38 qui moechis non vultis, ut omni parte laborent, [ ]!
55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, [ ]!
98 custodes, lectica, ciniflones, parasitae, [ ]!
1. og 2. digt.
76 an vigilare metu exanimem, noctesque diesque [ ]!
110 quodque aliena capella gerat distentius uber [ ]!
7 hunc si perconteris, avi cur atque parentis [2]!
61 officit evitare? bonam deperdere famam, [u]!
62 rem patris oblimare, malum-est ubicumque. quid inter *[u]!
63 est in matrona, ancilla peccesne togata? [ ]!
84 quod venale habet ostendit, nec si quod honesti est, [1]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede