File n. 508 – 15:44 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 509
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 508 Quintus Horatius Flaccus: Satirer 2, 4 og 5 [Sermones]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    0:00
4. digt.                                                                      .
  1            Unde et quo Catius?   'non est mihi tempus, aventi          [ ]
  2             ponere signa novis   praeceptis, qualia vincent            [ ]
  3             Pythagoran   Anytique reum   doctumque Platona.'           [ ]
  4               peccatum fateor,   cum te sic tempore laevo              [ ]
  5                 interpellarim;   sed des veniam bonus, oro.            [ ]
  6           quod si interciderit   tibi nunc aliquid, repetes mox,       [ ]
  7           sive est naturae hoc   sive artis, mirus utroque.            [ ]
  8           'quin id erat curae,   quo pacto cuncta tenerem,             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
  9             utpote res tenuis,   tenui sermone peractas.'              [ ]
 10             ede hominis nomen,   simul et Romanus an hospes.           [ ]
 11          'ipsa memor   praecepta canam,   celabitur auctor.            [ ]
 12          longa quibus   facies ovis   erit illa memento,               [1]
 13                ut suci   melioris et ut   magis alba rotundis,         [2]?
 14           ponere; namque marem   cohibent callosa vitellum.            [ ]
 15                 cole suburbano   qui siccis crevit in agris            [ ]?
 16               dulcior; irriguo   nihil est elutius horto.              [ ]
 17                 si vespertinus   subito te oppresserit hospes,         [ ]
 18               ne gallina malum   responset dura palato,                [ ]
 19            doctus eris   vivam mixto   mersare Falerno;                [ ]
 20            hoc teneram faciet.   pratensibus optima fungis             [ ]
 21              natura est; aliis   male creditur. ille salubris          [ ]
 22              aestates peraget,   qui nigris prandia moris              [ ]
 23            finiet, ante gravem   quae legerit arbore solem.            [ ]
 24                 Aufidius forti   miscebat mella Falerno,               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 25             mendose,   quoniam vacuis   committere venis               [ ]
 26           nil nisi lene decet;   leni praecordia mulso                 [ ]
 27              prolueris melius.   si dura morabitur alvus,              [2]
 28               mitulus et viles   pellent obstantia conchae             [ ]
 29          et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.               [ ]!
 30              lubrica nascentes   implent conchylia lunae;              [ ]
 31          sed non omne mare est   generosae fertile testae.             [ ]
 32                  murice Baiano   melior Lucrina peloris,               [2]?
 33                ostrea Circeis,   Miseno oriuntur echini,               [1]
 34           pectinibus   patulis iactat   se molle Tarentum.             [ ]
 35               nec sibi cenarum   quivis temere arroget artem           [2]
 36               non prius exacta   tenui ratione saporum.                [ ]
 37           nec satis est   cara piscis   averrere mensa                 [ ]?
 38             ignarum quibus est   ius aptius et quibus assis            [ ]
 39           languidus in cubitum   iam se conviva reponet.               [ ]
 40                Vmber et iligna   nutritus glande rotundas              [ ]?
 41           curvat aper   lances carnem   vitantis inertem;              [ ]
 42         nam Laurens malus est,   ulvis et harundine pinguis.           [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    4:00
4. digt.
 43                vinea summittit   capreas non semper edulis.            [ ]
 44             fecundae   leporis sapiens   sectabitur armos.             [ ]
 45          piscibus atque avibus   quae natura et foret aetas,           [ ]?
 46              ante meum   nulli patuit   quaesita palatum.              [ ]
 47           sunt quorum ingenium   nova tantum crustula promit.          [ ]
 48           nequaquam   satis in re una   consumere curam;               [ ]
 49          ut si quis solum hoc,   mala ne sint vina, laboret,           [ ]
 50                quali perfundat   piscis securus olivo.                 [ ]
 51               Massica si caelo   suppones vina sereno                  [ ]
 52             nocturna   si quid crassi est   tenuabitur aura,           [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 53                et decedet odor   nervis inimicus; at illa              [1]
 54             integrum   perdunt lino   vitiata saporem.                 [ ]
 55               Surrentina vafer   qui miscet faece Falerna              [ ]
 56                vina, columbino   limum bene colligit ovo,              [ ]?
 57             quatenus ima petit   volvens aliena vitellus.              [ ]
 58               tostis marcentem   squillis recreabis et Afra            [ ]
 59                potorem coclea;   nam lactuca innatat acri              [ ]
 60           post vinum stomacho;   perna magis et magis hillis           [ ]
 61              flagitat immorsus   refici; quin omnia malit              [1]
 62            quaecumque immundis   fervent allata popinis.               [ ]
 63           est operae   pretium duplicis   pernoscere iuris             [ ]
 64               naturam. simplex   e dulci constat olivo,                [ ]
 65            quod pingui   miscere mero   muriaque decebit               [ ]
 66              non alia quam qua   Byzantia putuit orca.                 [ ]
 67               hoc ubi confusum   sectis inferbuit herbis               [ ]
 68               Corycioque croco   sparsum stetit, insuper addes         [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 69              pressa Venafranae   quod baca remisit olivae.             [2]
 70               Picenis   cedunt pomis   Tiburtia suco;                  [ ]
 71           nam facie praestant.   Venucula convenit ollis;              [1]
 72                rectius Albanam   fumo duraveris uvam.                  [ ]?
 73            hanc ego cum malis,   ego faecem primus et allec,           [ ]?
 74             primus et invenior   piper album cum sale nigro            [ ]
 75                 incretum puris   circumposuisse catillis.              [ ]
 76              immane est vitium   dare milia terna macello              [ ]
 77               angustoque vagos   piscis urgere catino.                 [ ]
 78           magna movet stomacho   fastidia, seu puer unctis             [ ]
 79            tractavit   calicem manibus   dum furta ligurrit;           [ ]
 80             sive gravis veteri   craterae limus adhaesit.              [ ]?
 81             vilibus in scopis,   in mappis, in scobe quantus           [ ]
 82             consistit sumptus?   neglectis flagitium ingens.           [ ]
 83             ten lapides varios   lutulentula radere palma              [ ]
 84             et Tyrias dare circum illuta toralia vestis,               [ ]!
 85               oblitum   quanto curam   sumptumque minorem              [ ]
 86            haec habeant, tanto   reprehendi iustius illis,             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.                                                                      .
 87            quae nisi divitibus   nequeunt contingere mensis!'          [ ]
 88          docte Cati,   per amicitiam   divosque rogatus,               [ ]
 89             ducere me auditum,   perges quocumque, memento.            [ ]
 90           nam quamvis   memori referas   mihi pectore cuncta,          [ ]
 91            non tamen interpres   tantundem iuveris. adde               [ ]
 92     vultum habitumque hominis,   quem tu vidisse beatus                [ ]?
 93              non magni pendis,   quia contigit; at mihi cura           [ ]
 94           non mediocris inest,   fontis ut adire remotos               [ ]
 95            atque haurire queam   vitae praecepta beatae.               [ ]
5. digt.                                                                      .
  1           Hoc quoque, Teresia,   praeter narrata petenti               [ ]
  2           responde,   quibus amissas   reparare queam res              [ ]
  3           artibus atque modis.   quid rides? 'iamne doloso             [ ]
  4        non satis est   Ithacam revehi   patriosque Penates             [ ]
  5           aspicere?' o   nulli quicquam   mentite, vides ut            [ ]
  6           nudus inopsque domum   redeam te vate, neque illic           [ ]
  7            aut apotheca procis   intacta est aut pecus; atqui          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                    8:00
5. digt.
  8             et genus et virtus   nisi cum re vilior alga est.          [ ]
  9              'quando pauperiem   missis ambagibus horres,              [ ]
 10             accipe qua   ratione queas   ditescere. turdus             [ ]!
 11            sive aliud   privum dabitur   tibi, devolet illuc           [ ]
 12            res ubi magna nitet   domino sene; dulcia poma              [ ]
 13            et quoscumque feret   cultus tibi fundus honores            [ ]
 14              ante Larem gustet   venerabilior Lare dives;              [ ]
 15            qui quamvis   periurus erit,   sine gente, cruentus         [ ]
 16             sanguine fraterno,   fugitivus, ne tamen illi              [ ]
 17              tu comes exterior   si postulet ire recuses.'             [ ]
 18            utne tegam   spurco Damae   latus? haud ita Troiae          [ ]?
 19            me gessi,   certans semper   melioribus. 'ergo              [ ]
 20     pauper eris.'   fortem hoc animum   tolerare iubebo;               [ ]
 21              et quondam   maiora tuli.   tu protinus unde              [2]?
 22               divitias   aerisque ruam    dic, augur, acervos.         [ ]
 23         'dixi equidem et dico:   captes astutus ubique                 [ ]
 24              testamenta senum,   neu, si vafer unus et alter           [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 25                   insidiatorem   praeroso fugerit hamo,                [ ]?
 26               aut spem deponas   aut artem illusus omittas.            [ ]
 27             magna minorve foro   si res certabitur olim,               [ ]?
 28            vivet uter locuples   sine gnatis, improbus, ultro          [2]
 29             qui meliorem audax   vocet in ius, illius esto             [ ]
 30               defensor;   fama civem   causaque priorem                [ ]
 31          sperne, domi   si gnatus erit   fecundave coniunx.            [2]?
 32    "Quinte," puta, aut "Publi"   (gaudent praenomine molles            [ ]
 33          auriculae)   "tibi me virtus   tua fecit amicum;              [ ]
 34               ius anceps novi,   causas defendere possum;              [ ]
 35               eripiet   quivis oculos   citius mihi quam te            [1]
 36               contemptum cassa   nuce pauperet; haec mea cura est,     [ ]
 37              ne quid tu perdas   neu sis iocus." ire domum atque       [ ]
 38              pelliculam   curare iube;   fi cognitor ipse,             [2]?
 39           persta atque obdura,   seu rubra Canicula findet             [ ]?
 40              infantis statuas,   seu pingui tentus omaso               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 41                Furius hibernas   cana nive conspuet Alpis.             [1]
 42       "nonne vides,"   aliquis cubito   stantem prope tangens          [ ]
 43          inquiet, "ut patiens,   ut amicis aptus, ut acer?"            [2]
 44                plures adnabunt   thynni et cetaria crescent.           [ ]
 45               si cui praeterea   validus male filius in re             [ ]
 46                praeclara sublatus aletur, ne manifestum                [u]!
 47             caelibis obsequium   nudet te, leniter in spem             [ ]
 48                 adrepe officiosus, ut et scribare secundus             [ ]!
 49            heres et,   si quis casus   puerum egerit Orco,             [ ]
 50              in vacuum venias:   perraro haec alea fallit.             [ ]
 51                qui testamentum   tradet tibi cumque legendum,          [ ]
 52           abnuere et   tabulas a te   removere memento,                [1]
 53           sic tamen ut   limis rapias   quid prima secundo             [ ]
 54              cera velit versu;   solus multisne coheres,               [ ]?
 55                veloci   percurre oculo.   plerumque recoctus           [ ]?
 56          scriba ex quinqueviro   corvum deludet hiantem,               [ ]
 57              captatorque dabit   risus Nasica Corano'                  [ ]
 58        num furis? an   prudens ludis   me obscura canendo?             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)                   12:00
5. digt.
 59                  'o Laertiade,   quidquid dicam, aut erit aut non:     [ ]
 60                divinare etenim   magnus mihi donat Apollo.'            [1]
 61          quid tamen ista velit   sibi fabula, si licet, ede.           [ ]
 62           'tempore quo iuvenis   Parthis horrendus, ab alto            [ ]
 63            demissum   genus Aenea,   tellure marique                   [ ]
 64           magnus erit,   forti nubet   procera Corano                  [ ]?
 65                  filia Nasicae   metuentis reddere soldum.             [ ]
 66          tum gener hoc faciet:   tabulas socero dabit atque            [ ]
 67               ut legat orabit;   multum Nasica negatas                 [1]
 68           accipiet   tandem et tacitus   leget, invenietque            [ ]
 69               nil sibi legatum   praeter plorare suisque.              [2]
 70           illud ad haec iubeo:   mulier si forte dolosa                [ ]
 71               libertusve senem   delirum temperet, illis               [ ]
 72                accedas socius;   laudes, lauderis ut absens.           [ ]
 73        adiuvat hoc quoque; sed   vincit longe prius ipsum              [ ]
 74               expugnare caput.   scribet mala carmina vecors:          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 75              laudato.   scortator erit:   cave te roget; ultro         [2]?
 76              Penelopam facilis   potiori trade.' putasne,              [ ]
 77                perduci poterit   tam frugi tamque pudica,              [1]?
 78            quam nequiere proci   recto depellere cursu?                [ ]?
 79             'venit enim magnum   donandi parca iuventus,               [ ]
 80           nec tantum   Veneris quantum   studiosa culinae.             [ ]
 81              sic tibi Penelope   frugi est, quae si semel uno          [1]?
 82               de sene gustarit   tecum partita lucellum,               [ ]
 83               ut canis a corio   numquam absterrebitur uncto.          [ ]
 84           me sene quod   dicam factum est:   anus improba Thebis       [ ]
 85                  ex testamento   sic est elata: cadaver                [ ]
 86            unctum oleo   largo nudis   umeris tulit heres,             [1]?
 87                 scilicet elabi   si posset mortua; credo,              [2]?
 88         quod nimium institerat   viventi. cautus adito:                [ ]
 89               neu desis operae   neve immoderatus abundes.             [1]
 90             difficilem et morosum offendet garrulus; ultra             [ ]!
 91              non etiam sileas.   Davus sis comicus atque               [ ]
 92           stes capite obstipo,   multum similis metuenti.              [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 93              obsequio   grassare; mone,   si increbruit aura,          [ ]
 94             cautus uti   velet carum   caput; extrahe turba            [2]
 95              oppositis umeris;   aurem substringe loquaci.             [ ]
 96                importunus amat   laudari: donec ohe! iam               [ ]?
 97              ad caelum manibus   sublatis dixerit, urge,               [ ]
 98           crescentem   tumidis infla   sermonibus utrem.               [ ]
 99                cum te servitio   longo curaque levarit,                [ ]?
100            et certum vigilans,   QVARTAE SIT PARTIS VLIXIS,            [ ]
101               audieris, HERES:   "ergo nunc Dama sodalis               [ ]
102         nusquam est? unde mihi   tam fortem tamque fidelem?"           [ ]
103          sparge subinde et, si   paulum potes, illacrimare: est        [ ]
104               gaudia prodentem   vultum celare. sepulcrum              [ ]
105             permissum arbitrio   sine sordibus exstrue; funus          [ ]
106               egregie   factum laudet   vicinia. si quis               [ ]
107                forte coheredum   senior male tussiet, huic tu          [2]
108              dic, ex parte tua   seu fundi sive domus sit              [ ]
109              emptor, gaudentem   nummo te addicere. sed me             [ ]
110               imperiosa trahit   Proserpina; vive valeque.'            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 509
Quintus Horatius Flaccus: Satirer 2, 6 [Sermones]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: