Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 11 - ARS-HORA Prossimo file n. 510
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
6. digt. .
1 Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, [ ]
2 hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons [ ]?
3 et paulum silvae super his foret. auctius atque [ ]
4 di melius fecere. bene est. nil amplius oro, [2]
5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. [1]
6 si neque maiorem feci ratione mala rem [2]
7 nec sum facturus vitio culpave minorem, [ ]
8 si veneror stultus nihil horum, 'o si angulus ille [2]
9 proximus accedat, qui nunc denormat agellum! [ ]
10 o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, [ ]
11 thesauro invento qui mercennarius agrum [ ]
12 illum ipsum mercatus aravit, dives amico [ ]!
13 Hercule!' si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: [ ]
14 pingue pecus domino facias et cetera praeter [ ]
15 ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis. [ ]
16 ergo ubi me in montis et in arcem ex urbe removi, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
6. digt.
17 quid prius illustrem saturis Musaque pedestri? [ ]
18 nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster [ ]
19 autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. [ ]
20 Matutine pater, seu 'Iane' libentius audis, [1]
21 unde homines operum primos vitaeque labores [ ]
22 instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto [ ]
23 principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia, [ ]
24 ne prior officio quisquam respondeat, urge.' [ ]
25 sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem [2]
26 interiore diem gyro trahit, ire necesse est. [1]
27 postmodo quid mi obsit clare certumque locuto [ ]
28 luctandum in turba et facienda iniuria tardis. [ ]
29 'quid vis, insane, et quas res agis?' improbus urget [ ]
30 iratis precibus; 'tu pulses omne quod obstat, [ ]
31 ad Maecenatem memori si mente recurras?' [1]
32 hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras [ ]
33 ventum est Esquilias aliena negotia centum [ ]
34 per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
6. digt.
35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.' [ ]
36 'de re communi scribae magna atque nova te [ ]
37 orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.' [ ]
38 'imprimat his, cura, Maecenas signa tabellis.' [ ]
39 dixeris, 'experiar': 'si vis, potes' addit et instat. [ ]
40 septimus octavo propior iam fugerit annus [ ]?
41 ex quo Maecenas me coepit habere suorum [ ]
42 in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda [ ]
43 vellet iter faciens et cui concredere nugas [ ]
44 hoc genus, 'hora quota est? Thraex est Gallina Syro par? [ ]
45 matutina parum cautos iam frigora mordent': [1]
46 et quae rimosa bene deponuntur in aure. [1]?
47 per totum hoc tempus subiectior in diem et horam [ ]
48 invidiae noster. ludos spectaverat una, [ ]
49 luserat in campo: 'Fortunae filius!' omnes. [ ]
50 frigidus a rostris manat per compita rumor: [ ]
51 quicumque obvius est me consulit: 'o bone, nam te [ ]!
52 scire, deos quoniam propius contingis, oportet, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
6. digt.
53 numquid de Dacis audisti?' nil equidem. 'ut tu [ ]
54 semper eris derisor!' at omnes di exagitent me [u]!
55 si quicquam. 'quid, militibus promissa Triquetra [ ]
56 praedia Caesar an est Itala tellure daturus?' [ ]
57 iurantem me scire nihil mirantur ut unum [2]
58 scilicet egregii mortalem altique silenti. [ ]
59 perditur haec inter misero lux non sine votis: [ ]
60 o rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit [ ]!
61 nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis, [ ]
62 ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? [ ]
63 o quando faba Pythagorae cognata simulque [ ]
64 uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? [ ]?
65 o noctes cenaeque deum! quibus ipse meique [ ]
66 ante Larem proprium vescor vernasque procaces [ ]
67 pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, [ ]?
68 siccat inaequalis calices conviva, solutus [ ]
69 legibus insanis, seu quis capit acria fortis [ ]
70 pocula seu modicis uvescit laetius. ergo [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
6. digt.
71 sermo oritur, non de villis domibusve alienis, [ ]
72 nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos [ ]
73 pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne [ ]!
74 divitiis homines an sint virtute beati; [ ]
75 quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; [ ]?
76 et quae sit natura boni summumque quid eius. [2]
77 Cervius haec inter vicinus garrit anilis [ ]
78 ex re fabellas. si quis nam laudat Arelli [ ]
79 sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim [ ]
80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur [ ]
81 accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, [ ]
82 asper et attentus quaesitis, ut tamen artum [ ]?
83 solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille [ ]
84 sepositi ciceris nec longae invidit avenae, [ ]
85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi [ ]
86 frusta dedit, cupiens varia fastidia cena [ ]
87 vincere tangentis male singula dente superbo; [ ]
88 cum pater ipse domus palea porrectus in horna [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
6. digt.
89 esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. [ ]
90 tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, [ ]
91 praerupti nemoris patientem vivere dorso? [ ]
92 vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? [ ]
93 carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando [ ]
94 mortalis animas vivunt sortita, neque ulla est [1]
95 aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, [1]
96 dum licet, in rebus iucundis vive beatus; [ ]
97 vive memor, quam sis aevi brevis." haec ubi dicta [ ]
98 agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde [ ]
99 ambo propositum peragunt iter, urbis aventes [1]
100 moenia nocturni subrepere. iamque tenebat [ ]
101 nox medium caeli spatium, cum ponit uterque [ ]
102 in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco [ ]
103 tincta super lectos canderet vestis eburnos, [ ]
104 multaque de magna superessent fercula cena, [ ]
105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris. [ ]
106 ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
6. digt.
107 agrestem, veluti succinctus cursitat hospes [ ]
108 continuatque dapes nec non verniliter ipsis [ ]
109 fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. [ ]
110 ille cubans gaudet mutata sorte bonisque [ ]?
111 rebus agit laetum convivam, cum subito ingens [ ]
112 valvarum strepitus lectis excussit utrumque. [ ]
113 currere per totum pavidi conclave, magisque [ ]
114 exanimes trepidare, simul domus alta Molossis [ ]
115 personuit canibus. tum rusticus "haud mihi vita [ ]
116 est opus hac" ait "et valeas: me silva cavusque [ ]
117 tutus ab insidiis tenui solabitur ervo." [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 510
Quintus Horatius Flaccus: Satirer 2, 7 og 8 [Sermones]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
6. digt.
56 praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’ [ ]
90 tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice, [ ]
6. digt.
51 quicumque obvius est me consulit: ‘o bone, nam te [ ]! ter
72 nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos [ ] bis
6. digt.
1 Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, [ ]
13 Hercule!’ si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: [ ]
23 principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia, [ ]
32 hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras [ ]
47 per totum hoc tempus subiectior in diem et horam [ ]
51 quicumque obvius est me consulit: ‘o bone, nam te [ ]!
59 perditur haec inter misero lux non sine votis: [ ]
72 nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos [ ]
82 asper et attentus quaesitis, ut tamen artum [ ]?
95 aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, [1]
97 vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta [ ]
115 personuit canibus. tum rusticus “haud mihi vita [ ]
Analyse 3
6. digt.
51 quicumque obvius est me consulit: ‘o bone, nam te [ ]!
6. digt.
73 pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne [ ]!
6. digt.
2 hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons [ ]?
6 si neque maiorem feci ratione mala rem [2]
44 hoc genus, ‘hora quota est? Thraex est Gallina Syro par? [ ]
54 semper eris derisor!’ at omnes di exagitent me [u]! bis
75 quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; [ ]?
Analyse 4
6. digt.
12 illum ipsum mercatus aravit, dives amico [ ]!
54 semper eris derisor!’ at omnes di exagitent me [u]!
6. digt.
60 o rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede