File n. 510 – 16:55 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 511
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 510 Quintus Horatius Flaccus: Satirer 2, 7 og 8 [Sermones]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.                                                                      .
  1          'Iamdudum ausculto et   cupiens tibi dicere servus            [ ]
  2              pauca reformido.'   Davusne? 'Ita, Davus, amicum          [ ]?
  3          mancipium   domino et frugi   quod sit satis, hoc est         [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
  4              ut vitale putes.'   age, libertate Decembri,              [1]?
  5             quando ita maiores   voluerunt, utere; narra.              [2]
  6         'pars hominum   vitiis gaudet   constanter et urget            [ ]
  7         propositum;   pars multa natat,   modo recta capessens,        [ ]
  8                interdum pravis   obnoxia. saepe notatus                [ ]?
  9            cum tribus anellis,   modo laeva Priscus inani,             [ ]
 10              vixit inaequalis,   clavum ut mutaret in horas,           [ ]
 11              aedibus ex magnis   subito se conderet, unde              [1]
 12                 mundior exiret   vix libertinus honeste;               [ ]
 13             iam moechus Romae,   iam mallet doctus Athenis             [ ]
 14              vivere, Vertumnis   quotquot sunt natus iniquis.          [ ]
 15             scurra Volanerius,   postquam illi iusta cheragra          [ ]
 16            contudit articulos,   qui pro se tolleret atque             [ ]?
 17             mitteret in phimum   talos, mercede diurna                 [ ]
 18               conductum pavit;   quanto constantior isdem              [ ]
 19             in vitiis,   tanto levius   miser ac prior illo,           [ ]
 20              qui iam contento,   iam laxo fune laborat.'               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 21               non dices hodie,   quorsum haec tam putida tendant,      [ ]
 22     furcifer? 'ad te, inquam.'   quo pacto, pessime? 'laudas           [ ]
 23              fortunam et mores   antiquae plebis, et idem              [ ]
 24           si quis ad illa deus   subito te agat, usque recuses,        [ ]
 25            aut quia non sentis   quod clamas rectius esse,             [ ]
 26          aut quia non   firmus rectum   defendis, et haeres            [ ]
 27              nequiquam   caeno cupiens   evellere plantam.             [ ]
 28               Romae rus optas,   absentem rusticus urbem               [ ]
 29         tollis ad astra levis.   si nusquam es forte vocatus           [ ]
 30                ad cenam laudas   securum holus ac, velut usquam        [1]
 31            vinctus eas, ita te   felicem dicis amasque                 [2]
 32          quod nusquam tibi sit   potandum. iusserit ad se              [ ]
 33                 Maecenas serum   sub lumina prima venire               [ ]
 34             convivam:   "nemon oleum   feret ocius? ecquis             [ ]
 35              audit?" cum magno   blateras clamore fugisque.            [ ]
 36             Mulvius et scurrae   tibi non referenda precati            [ ]
 37           discedunt.   "etenim fateor   me" dixerit ille               [ ]
 38            "duci ventre levem,   nasum nidore supinor,                 [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 39             imbecillus, iners,   si quid vis, adde, popino.            [ ]
 40         tu cum sis quod ego et   fortassis nequior, ultro              [ ]
 41                insectere velut   melior verbisque decoris              [ ]
 42              obvolvas vitium?"   quid, si me stultior ipso             [ ]
 43             quingentis   empto drachmis   deprenderis? aufer           [ ]
 44               me vultu   terrere; manum   stomachumque teneto,         [ ]
 45              dum quae Crispini   docuit me ianitor edo.                [ ]?
 46              te coniunx   aliena capit,   meretricula Davum:           [ ]
 47            peccat uter nostrum   cruce dignius? acris ubi me           [ ]
 48               natura intendit,   sub clara nuda lucerna                [ ]
 49             quaecumque excepit   turgentis verbera caudae,             [ ]
 50           clunibus aut   agitavit equum   lasciva supinum,             [ ]!
 51            dimittit   neque famosum   neque sollicitum ne              [2]
 52              ditior aut formae   melioris meiat eodem.                 [ ]
 53               tu cum proiectis   insignibus, anulo equestri            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 54              Romanoque habitu,   prodis ex iudice Dama                 [1]
 55               turpis, odoratum   caput obscurante lacerna,             [2]
 56           non es quod simulas?   metuens induceris atque               [ ]
 57                altercante libidinibus tremis ossa pavore.              [ ]!
 58             quid refert,   uri virgis,   ferroque necari               [ ]
 59                auctoratus eas,   an turpi clausus in arca,             [ ]
 60                 quo te demisit   peccati conscia erilis,               [ ]
 61           contractum   genibus tangas   caput? estne marito            [ ]
 62                matronae peccantis in ambo iusta potestas?              [ ]!
 63                 in corruptorem   vel iustior. illa tamen se            [ ]
 64             non habitu   mutatve loco,   peccatve superne.             [ ]?
 65                cum te formidet   mulier neque credat amanti,           [ ]
 66                ibis sub furcam   prudens, dominoque furenti            [ ]
 67       committes   rem omnem et vitam et   cum corpore famam.           [ ]
 68               evasti:   credo, metues   doctusque cavebis:             [ ]
 69          quaeres quando iterum   paveas iterumque perire               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 70              possis, o totiens   servus! quae belua ruptis,            [ ]
 71             cum semel effugit,   reddit se prava catenis?              [ ]
 72         "non sum moechus" ais.   neque ego, hercule, fur, ubi vasa     [ ]
 73              praetereo sapiens   argentea: tolle periclum,             [ ]
 74             iam vaga prosiliet   frenis natura remotis.                [ ]
 75             tune mihi dominus,   rerum imperiis hominumque             [ ]
 76           tot tantisque minor,   quem ter vindicta quaterque           [ ]
 77         imposita haud   umquam misera   formidine privet?              [ ]
 78           adde super,   dictis quod non   levius valeat: nam           [ ]
 79              sive vicarius est   qui servo paret, uti mos              [ ]!
 80          vester ait,   seu conservus,   tibi quid sum ego? nempe       [ ]
 81          tu mihi qui imperitas   alii servis miser atque               [ ]
 82              duceris ut nervis   alienis mobile lignum.                [ ]
 83          quisnam igitur liber?   sapiens sibi qui imperiosus,          [ ]
 84           quem neque pauperies   neque mors neque vincula terrent,     [ ]
 85                responsare cupidinibus, contemnere honores              [ ]!

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 86        fortis, et in   se ipso totus,   teres, atque rotundus,         [ ]?
 87              externi   ne quid valeat   per leve morari,               [ ]
 88             in quem manca ruit   semper fortuna. potesne               [ ]
 89             ex his ut proprium   quid noscere? quinque talenta         [ ]
 90              poscit te mulier,   vexat foribusque repulsum             [ ]
 91              perfundit gelida,   rursus vocat: eripe turpi             [ ]
 92          colla iugi;   "Liber, liber   sum" dic age. non quis;         [2]
 93           urget enim   dominus mentem   non lenis et acris             [ ]
 94              subiectat   lasso stimulos   versatque negantem.          [ ]
 95               vel cum Pausiaca   torpes, insane, tabella,              [ ]
 96          qui peccas   minus atque ego, cum    Fulvi Rutubaeque         [ ]
 97                 aut Pacideiani   contento poplite miror                [2]
 98                proelia rubrica   picta aut carbone, velut si           [ ]
 99             re vera   pugnent, feriant,   vitentque moventes           [ ]?
100           arma viri? nequam et   cessator Davus; at ipse               [2]
101             subtilis   veterum iudex   et callidus audis.              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
102            nil ego, si   ducor libo   fumante: tibi ingens             [2]?
103            virtus atque animus   cenis responsat opimis?               [ ]
104              obsequium ventris   mihi perniciosius est cur?            [ ]
105            tergo plector enim.   qui tu impunitior illa                [ ]
106              quae parvo   sumi nequeunt,   obsonia captas?             [ ]
107             nempe inamarescunt   epulae sine fine petitae.             [ ]
108                illusique pedes   vitiosum ferre recusant               [1]
109         corpus. an hic peccat,   sub noctem qui puer uvam              [ ]
110                furtiva   mutat strigili?   qui praedia vendit,         [1]?
111              nil servile gulae   parens habet? adde quod idem          [ ]
112           non horam   tecum esse potes,   non otia recte               [ ]
113            ponere, teque ipsum   vitas fugitivus et erro,              [ ]
114             iam vino quaerens,   iam somno fallere curam:              [ ]
115         frustra; nam   comes atra premit   sequiturque fugacem.'       [ ]!
116             unde mihi lapidem?   'quorsum est opus?' unde sagittas?    [ ]
117          'aut insanit homo aut   versus facit.' ocius hinc te          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
118              ni rapis, accedes   opera agro nona Sabino.               [ ]?
8. digt.                                                                      .
  1                   Vt Nasidieni   iuvit te cena beati?                  [ ]?
  2             nam mihi quaerenti   convivam dictus here illic            [ ]
  3                de medio   potare die.   'sic ut mihi numquam           [ ]?
  4               in vita   fuerit melius.'   da, si grave non est,        [ ]
  5              quae prima iratum   ventrem pacaverit esca.               [ ]
  6              'in primis   Lucanus aper;   leni fuit Austro             [2]
  7              captus, ut aiebat   cenae pater; acria circum             [2]
  8              rapula, lactucae,   radices, qualia lassum                [ ]
  9          pervellunt stomachum,   siser, allec, faecula Coa.            [ ]
 10               his ubi sublatis   puer alte cinctus acernam             [ ]
 11               gausape purpureo   mensam pertersit, et alter            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 12               sublegit quodcum  -que iaceret inutile quodque           [ ]
 13                posset cenantis   offendere; ut Attica virgo            [ ]
 14             cum sacris Cereris   procedit fuscus Hydaspes              [ ]
 15           Caecuba vina ferens,   Alcon Chium maris expers.             [ ]
 16             hic erus: Albanum,   Maecenas, sive Falernum               [ ]
 17             te magis appositis   delectat, habemus utrumque.'          [ ]
 18              divitias miseras!   sed quid cenantibus una,              [ ]
 19             Fundani,   pulchre fuerit   tibi, nosse laboro.            [ ]?
 20      'summus ego et   prope me Viscus   Thurinus et infra,             [ ]
 21             si memini, Varius;   cum Servilio Balatrone                [ ]
 22           Vibidius,   quos Maecenas   adduxerat umbras.                [ ]
 23                Nomentanus erat   super ipsum, Porcius infra            [ ]
 24                ridiculus totas   semel absorbere placentas;            [ ]
 25             Nomentanus ad hoc,   qui, si quid forte lateret            [ ]
 26              indice monstraret   digito: nam cetera turba,             [ ]
 27            nos, inquam,   cenamus avis,   conchylia, piscis,           [2]
 28               longe dissimilem   noto celantia sucum;                  [ ]?
 29                ut vel continuo   patuit, cum passeris atque            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 30                 ingustata mihi   porrexerat ilia rhombi.               [ ]
 31             post hoc me docuit   melimela rubere minorem               [ ]
 32               ad lunam   delecta. quid hoc   intersit ab ipso          [ ]
 33               audieris melius.   tum Vibidius Balatroni:               [ ]
 34              "nos nisi damnose   bibimus, moriemur inulti,"            [ ]?
 35              et calices poscit   maiores. vertere pallor               [ ]
 36           tum parochi   faciem nil sic   metuentis ut acris            [ ]
 37              potores, vel quod   maledicunt liberius vel               [ ]
 38             fervida quod subtile exsurdant vina palatum.               [ ]!
 39               invertunt   Allifanis   vinaria tota                     [ ]
 40               Vibidius Balatro  -que, secutis omnibus; imi             [2]?
 41               convivae   lecti nihilum   nocuere lagoenis.             [ ]
 42            adfertur   squillas inter   murena natantis                 [ ]
 43             in patina   porrecta. sub hoc   erus "haec gravida" inquit [ ]
 44           "capta est, deterior   post partum carne futura.             [ ]
 45            his mixtum ius est:   oleo, quod prima Venafri              [ ]
 46            pressit cella; garo   de sucis piscis Hiberi;               [ ]?
 47               vino quinquenni,   verum citra mare nato,                [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 48          dum coquitur   (cocto Chium   sic convenit, ut non            [ ]?
 49        hoc magis ullum aliud);   pipere albo, non sine aceto,          [ ]
 50               quod Methymnaeam   vitio mutaverit uvam.                 [ ]
 51                erucas viridis,   inulas ego primus amaras              [ ]
 52        monstravi incoquere, illutos Curtillus echinos,                 [ ]!
 53                ut melius muria   quod testa marina remittat."          [ ]
 54               interea   suspensa gravis   aulaea ruinas                [ ]
 55                in patinam fecere, trahentia pulveris atri              [u]!
 56             quantum non Aquilo   Campanis excitat agris.               [ ]?
 57              nos maius veriti,   postquam nihil esse pericli           [ ]
 58            sensimus, erigimur.   Rufus posito capite, ut si            [ ]
 59                  filius immaturus obisset, flere. quis esset           [u]!
 60              finis, ni sapiens   sic Nomentanus amicum                 [ ]
 61         tolleret "heu,   Fortuna, quis est   crudelior in nos          [ ]!
 62           te deus? ut   semper gaudes   illudere rebus                 [ ]
 63             humanis!"   Varius mappa   compescere risum                [ ]
 64          vix poterat. Balatro,   suspendens omnia naso                 [ ]
 65             "haec est condicio   vivendi" aiebat, "eoque               [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 66                 responsura tuo   numquam est par fama labori.          [ ]
 67          tene, ut ego accipiar   laute, torquerier omni                [ ]
 68              sollicitudine districtum, ne panis adustus,               [ ]!
 69               ne male conditum   ius apponatur, ut omnes               [ ]
 70             praecincti   recte pueri   comptique ministrent!           [ ]
 71             adde hos praeterea   casus, aulaea ruant si,               [ ]?
 72            ut modo; si patinam   pede lapsus frangat agaso.            [ ]
 73                  sed convivatoris uti ducis ingenium res               [u]!
 74                adversae   nudare solent,   celare secundae."           [2]
 75            Nasidienus ad haec:   'tibi di quaecumque preceris          [ ]
 76          commoda dent! ita vir   bonus es convivaque comis":           [ ]
 77              et soleas poscit.   tum in lecto quoque videres           [ ]
 78               stridere secreta   divisos aure susurros.'               [2]?
 79            nullos his   mallem ludos   spectasse; sed illa             [ ]
 80        redde age quae deinceps   risisti. 'Vibidius dum                [ ]
 81              quaerit de pueris   num sit quoque fracta lagoena,        [ ]
 82             quod sibi poscenti   non dentur pocula, dumque             [ ]
 83               ridetur   fictis rerum,   Balatrone secundo,             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 84               Nasidiene, redis   mutatae frontis, ut arte              [ ]
 85                    emendaturus   fortunam: deinde secuti               [ ]
 86               mazonomo   pueri magno   discerpta ferentes              [ ]
 87            membra gruis sparsi   sale multo, non sine farre,           [ ]
 88             pinguibus et ficis   pastum iecur anseris albae,           [ ]
 89            et leporem avulsos,   ut multo suavius, armos,              [ ]
 90           quam si cum   lumbis quis edit;   tum pectore adusto         [ ]
 91             vidimus et merulas   poni et sine clune palumbes,          [ ]
 92             suavis res, si non   causas narraret earum et              [ ]
 93               naturas dominus;   quem nos sic fugimus ulti,            [ ]
 94                ut nihil omnino   gustaremus, velut illis               [ ]?
 95              Canidia adflasset   peior serpentibus Afris.'             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 511
Quintus Horatius Flaccus: Epistler 1, 1 til 3 [Epistulae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: