File n. 515 – 14:33 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 516
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 515 Quintus Horatius Flaccus: Epistler 1, 18 til 20 [Epistulae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                   0:00
18. digt.                                                                     .
  1             Si bene te   novi, metues,   liberrime Lolli,              [2]
  2             scurrantis speciem   praebere, professus amicum.           [ ]
  3               ut matrona meretrici dispar erit atque                   [u]!
  4               discolor, infido   scurrae distabit amicus.              [ ]
  5              est huic diversum   vitio vitium prope maius,             [ ]
  6                asperitas agrestis et inconcinna gravisque,             [ ]!
  7              quae se commendat   tonsa cute, dentibus atris,           [ ]
  8              dum vult libertas   dici mera veraque virtus.             [1]
  9              virtus est medium   vitiorum et utrimque reductum.        [ ]
 10             alter in obsequium   plus aequo pronus et imi              [ ]
 11                  derisor lecti   sic nutum divitis horret,             [ ]
 12               sic iterat voces   et verba cadentia tollit,             [2]
 13              ut puerum   saevo credas   dictata magistro               [ ]?
 14             reddere vel partis   mimum tractare secundas.              [ ]
 15                  alter rixatur   de lana saepe caprina,                [ ]
 16                propugnat nugis   armatus: 'scilicet ut non             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
 18               acriter elatrem!   pretium aetas altera sordet.'         [2]
 19           ambigitur quid enim?   Castor sciat an Dolichos plus;        [ ]
 20            Brundisium   Minuci melius   via ducat an Appi.             [ ]
 21            quem damnosa Venus,   quem praeceps alea nudat,             [ ]
 22              gloria quem supra   viris et vestit et unguit,            [ ]
 23             quem tenet argenti   sitis importuna famesque,             [ ]
 24               quem paupertatis   pudor et fuga, dives amicus,          [ ]
 25             saepe decem vitiis   instructior, odit et horret,          [ ]
 26               aut si non odit,   regit ac veluti pia mater             [ ]?
 27         plus quam se sapere et   virtutibus esse priorem               [ ]
 28         vult et ait   prope vera: 'meae   (contendere noli)            [ ]
 29            stultitiam   patiuntur opes;   tibi parvula res est:        [ ]
 30             arta decet   sanum comitem   toga; desine mecum            [ ]
 31           certare.' Eutrapelus   cuicumque nocere volebat              [ ]
 32               vestimenta dabat   pretiosa: 'beatus enim iam            [ ]
 33         cum pulchris   tunicis sumet   nova consilia et spes,          [ ]
 34              dormiet in lucem,   scorto postponet honestum             [ ]
 35               officium, nummos   alienos pascet, ad imum               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
 36       Thraex erit aut   holitoris aget   mercede caballum.'            [ ]
 37               arcanum neque tu   scrutaberis illius umquam,            [2]
 38             commissumque teges   et vino tortus et ira;                [ ]?
 39               nec tua laudabis   studia aut aliena reprendes,          [ ]
 40                 nec cum venari   volet ille, poemata panges.           [ ]?
 41             gratia sic fratrum   geminorum Amphionis atque             [ ]
 42               Zethi dissiluit,   donec suspecta severo                 [ ]
 43          conticuit   lyra. fraternis   cessisse putatur                [ ]
 44               moribus Amphion:   tu cede potentis amici                [2]
 45              lenibus imperiis,   quotiensque educet in agros           [ ]
 46                Aetolis   onerata plagis   iumenta canesque,            [2]?
 47             surge et inhumanae   senium depone Camenae,                [2]
 48               cenes ut pariter   pulmenta laboribus empta;             [ ]
 49               Romanis   sollemne viris   opus, utile famae             [ ]
 50           vitaeque et membris,   praesertim cum valeas et              [ ]
 51             vel cursu   superare canem   vel viribus aprum             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                   4:00
18. digt.
 52              possis. adde virilia quod speciosius arma                 [ ]!
 53           non est qui tractet:   scis quo clamore coronae              [ ]
 54              proelia sustineas   campestria; denique saevam            [ ]
 55               militiam puer et   Cantabrica bella tulisti              [ ]
 56           sub duce qui templis   Parthorum signa refigit               [ ]
 57       nunc, et si   quid abest Italis   adiudicat armis.               [ ]
 58              ac ne te retrahas   et inexcusabilis absis,               [1]?
 59              quamvis nil extra   numerum fecisse modumque              [ ]
 60                curas, interdum   nugaris rure paterno;                 [ ]
 61               partitur lintris   exercitus, Actia pugna                [ ]
 62             te duce per pueros   hostili more refertur,                [ ]?
 63                adversarius est   frater, lacus Hadria, donec           [ ]!
 64               alterutrum velox   Victoria fronde coronet.              [ ]
 65                consentire suis   studiis qui crediderit te,            [ ]
 66            fautor utroque tuum   laudabit pollice ludum.               [ ]
 67            protinus ut moneam,   si quid monitoris eges tu,            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
 68       quid, de quoque viro, et   cui dicas saepe videto.               [1]
 69                  percontatorem   fugito, nam garrulus idem est,        [ ]
 70           nec retinent patulae   commissa fideliter aures,             [ ]
 71               et semel emissum   volat irrevocabile verbum.            [ ]
 72               non ancilla tuum   iecur ulceret ulla puerve             [ ]
 73                intra marmoreum   venerandi limen amici,                [ ]
 74             ne dominus   pueri pulchri   caraeve puellae               [ ]?
 75                munere te parvo   beet aut incommodus angat.            [ ]
 76               qualem commendes   etiam atque etiam aspice, ne mox      [ ]
 77               incutiant   aliena tibi   peccata pudorem.               [ ]
 78            fallimur et quondam   non dignum tradimus: ergo             [ ]
 79         quem sua culpa premet,   deceptus omitte tueri,                [ ]
 80              ut penitus notum,   si temptent crimina, serves           [ ]
 81                 tuterisque tuo   fidentem praesidio: qui               [ ]?
 82                 dente Theonino   cum circumroditur, ecquid             [ ]
 83               ad te post paulo   ventura pericula sentis?              [ ]
 84            nam tua res agitur,   paries cum proximus ardet,            [ ]
 85             et neglecta solent   incendia sumere viris.                [ ]
 
Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
 86              dulcis inexpertis   cultura potentis amici:               [ ]
 87               expertus metuit.   tu, dum tua navis in alto est,        [ ]
 88               hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.              [u]!
 89              oderunt   hilarem tristes   tristemque iocosi,            [ ]
 90               sedatum celeres,   agilem navumque remissi;              [ ]
 91               potores   bibuli media   de nocte Falerni                [ ]?
 92                 oderunt porrecta negantem pocula, quamvis              [ ]!
 93                nocturnos iures   te formidare tepores.                 [ ]
 94                deme supercilio   nubem: plerumque modestus             [ ]?
 95                occupat obscuri   speciem, taciturnus acerbi.           [ ]?
 96             inter cuncta leges   et percontabere doctos,               [ ]
 97              qua ratione queas   traducere leniter aevum;              [1]
 98            num te semper inops   agitet vexetque cupido,               [ ]
 99             num pavor et rerum   mediocriter utilium spes;             [ ]
100              virtutem   doctrina paret,   naturane donet;              [ ]
101             quid minuat curas,   quid te tibi reddat amicum;           [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                   8:00
18. digt.
102           quid pure   tranquillet, honos   an dulce lucellum,          [2]
103            an secretum iter et   fallentis semita vitae.               [1]
104          me quotiens   reficit gelidus   Digentia rivus,               [ ]
105            quem Mandela bibit,   rugosus frigore pagus,                [ ]
106            quid sentire putas?   quid credis, amice, precari?          [ ]
107        sit mihi quod nunc est,   etiam minus, et mihi vivam            [ ]
108            quod superest aevi,   si quid superesse volunt di;          [ ]?
109           sit bona librorum et   provisae frugis in annum              [ ]
110             copia, neu fluitem   dubiae spe pendulus horae.            [ ]
111            sed satis est   orare Iovem   qui ponit et aufert,          [2]
112           det vitam, det opes:   aequum mi animum ipse parabo.         [ ]
19. digt.                                                                     .
  1              Prisco si credis,   Maecenas docte, Cratino,              [ ]
  2              nulla placere diu   nec vivere carmina possunt            [ ]
  3          quae scribuntur aquae   potoribus. ut male sanos              [1]
  4             adscripsit   Liber Satyris   Faunisque poetas,             [ ]
  5               vina fere dulces   oluerunt mane Camenae.                [ ]
  6              laudibus arguitur   vini vinosus Homerus;                 [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
  7              Ennius ipse pater   numquam nisi potus ad arma            [ ]
  8              prosiluit   dicenda. 'forum   putealque Libonis           [ ]
  9                mandabo siccis,   adimam cantare severis':              [ ]?
 10               hoc simul edixi,   non cessavere poetae                  [ ]
 11               nocturno   certare mero,   putere diurno.                [ ]?
 12           quid si quis   vultu torvo   ferus et pede nudo              [ ]
 13               exiguaeque togae   simulet textore Catonem,              [ ]
 14          virtutem  -que repraesentet   moresque Catonis?               [ ]
 15                 rupit Iarbitam   Timagenis aemula lingua,              [1]
 16             dum studet urbanus   tenditque disertus haberi.            [ ]
 17               decipit exemplar   vitiis imitabile; quodsi              [ ]
 18                 pallerem casu,   biberent exsangue cuminum.            [1]
 19                 o  imitatores,   servum pecus, ut mihi saepe           [2]
 20             bilem, saepe iocum   vestri movere tumultus!               [ ]?
 21              libera per vacuum   posui vestigia princeps,              [ ]
 22                 non aliena meo   pressi pede. qui sibi fidet           [ ]
 23              dux reget examen.   Parios ego primus iambos              [ ]
 24                 ostendi Latio,   numeros animosque secutus             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
 25            Archilochi, non res   et agentia verba Lycamben.            [ ]
 26              ac ne me   foliis ideo   brevioribus ornes                [ ]?
 27              quod timui   mutare modos   et carminis artem,            [2]?
 28            temperat Archilochi   Musam pede mascula Sappho,            [ ]?
 29              temperat Alcaeus,   sed rebus et ordine dispar,           [ ]
 30            nec socerum quaerit   quem versibus oblinat atris,          [ ]
 31            nec sponsae laqueum   famoso carmine nectit.                [ ]?
 32           hunc ego, non   alio dictum   prius ore, Latinus             [ ]
 33               vulgavi fidicen.   iuvat immemorata ferentem             [1]
 34              ingenuis   oculisque legi   manibusque teneri.            [ ]
 35            scire velis mea cur   ingratus opuscula lector              [ ]
 36           laudet ametque domi,   premat extra limen iniquus:           [ ]
 37               non ego ventosae   plebis suffragia venor                [ ]
 38                  impensis cenarum et tritae munere vestis;             [ ]!
 39              non ego, nobilium   scriptorum auditor et ultor,          [ ]
 40             grammaticas   ambire tribus   et pulpita dignor:           [ ]
 41           hinc illae lacrimae.   'spissis indigna theatris             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)                  12:00
19. digt.
 42           scripta pudet recitare et nugis addere pondus'               [u]!
 43               si dixi, 'rides'   ait 'et Iovis auribus ista            [ ]
 44             servas: fidis enim   manare poetica mella                  [ ]
 45           te solum,   tibi pulcher.' ad haec   ego naribus uti         [ ]
 46             formido et, luctantis acuto ne secer ungui,                [2]!
 47         'displicet iste locus'   clamo et diludia posco.               [ ]
 48            ludus enim   genuit trepidum   certamen et iram,            [ ]
 49             ira truces   inimicitias   et funebre bellum.              [ ]
20. digt.                                                                     .
  1              Vertumnum   Ianumque, liber,   spectare videris,          [ ]
  2            scilicet ut prostes   Sosiorum pumice mundus                [ ]
  3                  odisti clavis   et grata sigilla pudico;              [2]
  4                 paucis ostendi   gemis et communia laudas,             [ ]
  5              non ita nutritus.   fuge quo descendere gestis.           [2]
  6                non erit emisso   reditus tibi. 'quid miser egi?        [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
20. digt.
  7          quid volui?'   dices, ubi quid   te laeserit, et scis         [ ]?
  8               in breve te cogi   cum plenus languet amator.            [2]
  9                quodsi non odio   peccantis desipit augur,              [ ]
 10             carus eris   Romae donec   te deserat aetas;               [ ]
 11               contrectatus ubi   manibus sordescere vulgi              [ ]
 12           coeperis, aut tineas   pasces taciturnus inertis,            [ ]
 13        aut fugies   Vticam aut vinctus   mitteris Ilerdam.             [ ]
 14                ridebit monitor   non exauditus, ut ille                [ ]
 15           qui male parentem in   rupes protrusit asellum               [ ]
 16         iratus:   quis enim invitum   servare laboret?                 [ ]
 17      hoc quoque te   manet, ut pueros   elementa docentem              [ ]
 18               occupet extremis   in vicis balba senectus.              [ ]
 19         cum tibi sol   tepidus pluris   admoverit auris,               [ ]
 20                   me libertino   natum patre et in tenui re            [ ]?
 21                 maiores pennas   nido extendisse loqueris,             [ ]
 22            ut quantum   generi demas   virtutibus addas;               [1]
 23              me primis   Vrbis belli   placuisse domique;              [ ]?
 24               corporis exigui.   praecanum, solibus aptum,             [ ] 

Quintus Horatius Flaccus: Epistler, 1. bog (Oxford C.T.)
20. digt.
 25                irasci celerem,   tamen ut placabilis essem.            [ ]
 26             forte meum si quis   te percontabitur aevum,               [ ]
 27              me quater undenos   sciat implevisse Decembris            [ ]
 28               collegam Lepidum   quo duxit Lollius anno.               [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 516
Quintus Horatius Flaccus: Epistler 2, 1 [Epistulae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: