File n. 518 – 19:28 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 519
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 518 Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica 1-250 [Ars poetica]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)                        0:00
  1                  Humano capiti   cervicem pictor equinam               [1]
  2           iungere si velit, et   varias inducere plumas                [ ]
  3               undique collatis   membris, ut turpiter atrum            [ ]
  4              desinat in piscem   mulier formosa superne,               [ ]
  5              spectatum admissi   risum teneatis, amici?                [ ]
  6              credite, Pisones,   isti tabulae fore librum              [2]?
  7              persimilem cuius,   velut aegri somnia, vanae             [ ]
  8             fingentur species,   ut nec pes nec caput uni              [ ]
  9               reddatur formae.   'pictoribus atque poetis              [ ]
 10              quidlibet audendi   semper fuit aequa potestas.'          [ ]
 11         scimus, et hanc veniam   petimusque damusque vicissim;         [ ]
 12          sed non ut   placidis coeant   immitia, non ut                [ ]
 13               serpentes avibus   geminentur, tigribus agni.            [ ]
 14              inceptis gravibus   plerumque et magna professis          [ ]
 15                 pupureus, late   qui splendeat, unus et alter          [ ]?
 16               adsuitur pannus,   cum lucus et ara Dianae               [ ]
 17           et properantis aquae   per amoenos ambitus agros,            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
 18        aut flumen   Rhenum aut pluvius   describitur arcus.            [ ]
 19        sed nunc non   erat his locus. et   fortasse cupressum          [ ]
 20       scis simulare: quid hoc,   si fractis enatat exspes              [ ]
 21              navibus aere dato   qui pingitur? amphora coepit          [ ]?
 22             institui:   currente rota   cur urceus exit?               [ ]?
 23           denique sit quodvis,   simplex dumtaxat et unum.             [ ]
 24             maxima pars vatum,   pater et iuvenes patre digni,         [ ]
 25             decipimur   specie recti:   brevis esse laboro,            [ ]
 26                  obscurus fio;   sectantem levia nervi                 [ ]
 27                deficiunt animi  -que; professus grandia turget;        [ ]
 28            serpit humi   tutus nimium   timidusque procellae;          [2]
 29              qui variare cupit   rem prodigialiter unam,               [ ]
 30               delphinum silvis   appingit, fluctibus aprum.            [ ]
 31              in vitium   ducit culpae   fuga, si caret arte.           [ ]
 32               Aemilium   circa ludum   faber imus et unguis            [ ]?
 33             exprimet et mollis   imitabitur aere capillos,             [ ]
 34               infelix   operis summa,   quia ponere totum              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)                        4:00
 35          nesciet. hunc ego me,   si quid componere curem,              [2]
 36           non magis esse velim   quam naso vivere pravo,               [ ]?
 37            spectandum   nigris oculis   nigroque capillo.              [ ]
 38                sumite materiam   vestris, qui scribitis, aequam        [ ]
 39            viribus, et   versate diu,   quid ferre recusent,           [ ]!
 40            quid valeant umeri.   cui lecta potenter erit res,          [ ]
 41                nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.             [ ]!
 42            ordinis haec virtus   erit et venus, aut ego fallor,        [ ]
 43              ut iam nunc dicat   iam nunc debentia dici,               [ ]
 44           pleraque differat et   praesens in tempus omittat;           [ ]!
 45          hoc amet, hoc spernat   promissi carminis auctor.             [ ]
 46                in verbis etiam   tenuis cautusque serendis             [ ]
 47                dixeris egregie   notum si callida verbum               [ ]?
 48            reddiderit   iunctura novum.   si forte necesse est         [ ]
 49               indiciis monstrare recentibus abdita rerum,              [ ]!
 50              fingere cinctutis   non exaudita Cethegis                 [ ]
 51             continget, dabitur  -que licentia sumpta pudenter;         [ ]
 52            et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si              [ ]!

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
 53           Graeco fonte cadent,   parce detorta. quid autem             [ ]?
 54              Caecilio   Plautoque dabit    Romanus ademptum            [ ]
 55               Vergilio   Varioque? ego cur,    acquirere pauca         [ ]
 56           si possum, invideor,   cum linqua Catonis et Enni            [ ]
 57               sermonem patrium   ditaverit et nova rerum               [1]
 58             nomina protulerit?   licuit semperque licebit              [ ]
 59             signatum   praesente nota   producere nomen.               [ ]?
 60             ut silvae   foliis pronos   mutantur in annos,             [ ]
 61        prima cadunt:   ita verborum   vetus interit aetas,             [ ]
 62              et iuvenum   ritu florent   modo nata vigentque.          [ ]?
 63                  debemur morti   nos nostraque; sive receptus          [ ]
 64                 terra Neptunus   classis aquilonibus arcet,            [ ]
 65         regis opus,   sterilisve diu   palus aptaque remis             [ ]
 66                vicinas   urbis alit et   grave sentit aratrum,         [1]?
 67                seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis               [u]!
 68            doctus iter melius,   mortalia facta peribunt,              [ ]
 69                 nedum sermonum   stet honos et gratia vivax.           [ ]
 70              multa renascentur   quae iam cecidere, cadentque          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
 71         quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,              [ ]!
 72       quem penes arbitrium est   et ius et norma loquendi.             [ ]
 73             res gestae   regumque ducum  -que et tristia bella         [ ]
 74           quo scribi   possent numero,   monstravit Homerus.           [ ]?
 75             versibus impariter   iunctis querimonia primum,            [ ]
 76         post etiam inclusa est   voti sententia compos:                [ ]
 77             quis tamen exiguos   elegos emiserit auctor,               [1]?
 78           grammatici   certant et adhuc   sub iudice lis est.          [ ]
 79          Archilochum   proprio rabies   armavit iambo;                 [ ]
 80              hunc socci   cepere pedem   grandesque cothurni,          [2]
 81                 alternis aptum   sermonibus et popularis               [ ]
 82            vincentem strepitus   et natum rebus agendis.               [ ]
 83             Musa dedit fidibus   divos puerosque deorum                [ ]
 84             et pugilem   victorem et equum   certamine primum          [ ]
 85               et iuvenum curas   et libera vina referre.               [1]
 86             descriptas   servare vices   operumque colores             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)                        8:00
 87         cur ego si   nequeo ignoro  -que poeta salutor?                [ ]?
 88             cur nescire pudens   prave quam discere malo?              [ ]
 89                versibus exponi   tragicis res comica non vult;         [ ]?
 90                indignatur item   privatis ac prope socco               [ ]?
 91              dignis carminibus   narrari cena Thyestae.                [ ]?
 92          singula quaeque locum   teneant sortita decenter.             [ ]
 93            interdum   tamen et vocem   comoedia tollit,                [ ]
 94              iratusque Chremes   tumido delitigat ore;                 [1]
 95           et tragicus   plerumque dolet    sermone pedestri            [ ]
 96            Telephus et Peleus,   cum pauper et exsul uterque           [ ]
 97               proicit ampullas   et sesquipedalia verba,               [ ]
 98            si curat   cor spectantis   tetigisse querela.              [ ]
 99       non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto,                [ ]!
100            et quocumque volent   animum auditoris agunto.              [ ]
101               ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt             [ ]!
102                 humani vultus:   si vis me flere, dolendum est         [ ]
103         primum ipsi tibi: tunc   tua me infortunia laedent,            [ ]
104             Telephe vel Peleu;   male si mandata loqueris              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
105              aut dormitabo aut   ridebo. tristia maestum               [ ]
106           vultum verba decent,   iratum plena minarum,                 [ ]
107                 ludentem lasciva, severum seria dictu.                 [ ]!
108             format enim   natura prius   nos intus ad omnem            [ ]
109            fortunarum habitum;   iuvat aut impellit ad iram            [1]
110           aut ad humum   maerore gravi   deducit et angit;             [ ]?
111              post effert   animi motus   interprete lingua.            [2]
112              si dicentis erunt   fortunis absona dicta,                [ ]?
113               Romani   tollent equites   peditesque cachinnum.         [ ]?
114               intererit multum   divusne loquatur an heros,            [ ]
115                maturusne senex   an adhuc florente iuventa             [ ]
116           fervidus, et   matrona potens   an sedula nutrix,            [u]!
117               mercatorne vagus   cultorne virentis agelli,             [ ]
118           Colchus an Assyrius,   Thebis nutritus an Argis.             [ ]
119          aut famam sequere aut   sibi convenientia finge.              [ ]
120             scriptor honoratum   si forte reponis Achillem,            [2]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
121                impiger, iracundus, inexorabilis, acer,                 [2]!
122           iura neget   sibi nata, nihil   non arroget armis.           [ ]
123                sit Medea ferox   invictaque, flebilis Ino,             [u]
124                perfidus Ixion,   Io vaga, tristis Orestes.             [1]?
125             si quid inexpertum   scaenae committis et audes            [ ]
126               personam   formare novam,   servetur ad imum             [ ]
127              qualis ab incepto   processerit, et sibi constet.         [ ]?
128          difficile est proprie   communia dicere; tuque                [ ]
129                rectius Iliacum   carmen deducis in actus,              [ ]
130              quam si proferres   ignota indictaque primus.             [ ]
131               publica materies   privati iuris erit, si                [ ]?
132                non circa vilem   patulumque moraberis orbem,           [ ]
133               nec verbo verbum   curabis reddere fidus                 [ ]
134            interpres,   nec desilies   imitator in artum,              [ ]
135            unde pedem   proferre pudor   vetet aut operis lex:         [ ]
136               nec sic incipies   ut scriptor cyclicus olim:            [ ]
137               'fortunam Priami   cantabo et nobile bellum.'            [ ]
138            quid dignum   tanto feret hic   promissor hiatu?            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
139             parturient montes,   nascetur ridiculus mus.               [ ]
140             quanto rectius hic   qui nil molitur inepte:               [ ]!
141        'dic mihi, Musa, virum,   captae post tempora Troiae            [ ]
142              qui mores hominum   multorum vidit et urbis.'             [1]
143           non fumum ex   fulgore, sed ex   fumo dare lucem             [ ]
144           cogitat, ut   speciosa dehinc   miracula promat,             [ ]!
145           Antiphaten   Scyllamque et cum    Cyclope Charybdin.         [ ]
146              nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,                [ ]!
147              nec gemino bellum   Troianum orditur ab ovo;              [ ]
148              semper ad eventum   festinat et in medias res             [ ]
149             non secus ac notas   auditorem rapit, et quae              [ ]?
150                desperat tractata nitescere posse, relinquit,           [ ]!
151            atque ita mentitur,   sic veris falsa remiscet,             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)                       12:00
152               primo ne medium,   medio ne discrepet imum.              [ ]
153       tu quid ego et   populus mecum   desideret audi:                 [ ]
154               si plosoris eges   aulaea manentis et usque              [1]
155                sessuri   donec cantor   'vos plaudite' dicat,          [ ]
156                  aetatis cuius  -que notandi sunt tibi mores,          [ ]
157             mobilibusque decor   naturis dandus et annis.              [ ]
158              reddere qui voces   iam scit puer et pede certo           [2]
159         signat humum,   gestit paribus   colludere, et iram            [ ]
160              colligit ac ponit   temere et mutatur in horas.           [ ]
161              imberbus iuvenis,   tandem custode remoto,                [ ]
162           gaudet equis canibus  -que et aprici gramine campi,          [2]
163               cereus in vitium   flecti, monitoribus asper,            [ ]
164                 utilium tardus   provisor, prodigus aeris,             [ ]
165               sublimis cupidus  -que et amata relinquere pernix.       [ ]
166            conversis   studiis aetas   animusque virilis               [ ]
167          quaerit opes   et amicitias,   inservit honori,               [ ]
168               commisisse cavet   quod mox mutare laboret.              [ ]
169           multa senem   circumveniunt   incommoda, vel quod            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
170            quaerit et inventis   miser abstinet ac timet uti,          [ ]
171           vel quod res   omnis timide   gelideque ministrat,           [ ]
172             dilator,   spe longus, iners,   avidusque futuri,          [ ]
173          difficilis, querulus,   laudator temporis acti                [ ]
174              se puero,   castigator   censorque minorum.               [ ]?
175              multa ferunt anni   venientes commoda secum,              [ ]
176               multa recedentes   adimunt. ne forte seniles             [ ]
177             mandentur   iuveni partes   pueroque viriles,              [ ]
178            semper in adiunctis   aevoque morabimur aptis.              [ ]
179            aut agitur   res in scaenis   aut acta refertur.            [ ]
180               segnius irritant   animos demissa per aurem,             [ ]
181          quam quae sunt oculis   subiecta fidelibus et quae            [ ]
182               ipse sibi tradit   spectator: non tamen intus            [2]
183              digna geri promes   in scaenam, multaque tolles           [2]
184           ex oculis   quae mox narret   facundia praesens.             [ ]
185              ne pueros   coram populo   Medea trucidet,                [1]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
186               aut humana palam   coquat exta nefarius Atreus,          [1]
187             aut in avem Procne   vertatur, Cadmus in anguem.           [ ]
188            quodcumque ostendis   mihi sic, incredulus odi.             [ ]
189           neve minor   neu sit quinto   productior actu                [ ]?
190             fabula, quae posci   vult et spectata reponi.              [ ]
191             nec deus intersit,   nisi dignus vindice nodus             [ ]
192          inciderit;   nec quarta loqui   persona laboret.              [ ]
193                 actoris partis   chorus officiumque virile             [ ]
194           defendat,   neu quid medios   intercinat actus               [ ]
195             quod non proposito   conducat et haereat apte.             [ ]
196              ille bonis faveat  -que et concilietur amice,             [ ]
197                et regat iratos   et amet peccare timentis;             [2]?
198            ille dapes   laudet mensae   brevis, ille salubrem          [ ]
199                iustitiam leges  -que et apertis otia portis;           [ ]
200            ille tegat   commissa, deos  -que precetur et oret,         [ ]
201             ut redeat miseris,   abeat fortuna superbis.               [ ]
202              tibia non ut nunc   orichalco vincta tubaeque             [ ]
203             aemula, sed tenuis   simplexque foramine pauco             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)                       16:00
204              adspirare et adesse choris erat utilis atque              [u]!
205            nondum spissa nimis   complere sedilia flatu;               [ ]
206               quo sane populus   numerabilis, utpote parvus,           [1]
207                et frugi castus  -que verecundusque coibat.             [ ]?
208          postquam coepit agros   extendere victor et urbis             [ ]
209                latior amplecti   murus vinoque diurno                  [ ]
210               placari   Genius festis   impune diebus,                 [ ]
211             accessit   numerisque modis  -que licentia maior;          [ ]
212           indoctus   quid enim saperet   liberque laborum              [ ]
213                rusticus urbano   confusus, turpis honesto?             [ ]
214              sic priscae motum  -que et luxuriem addidit arti          [ ]
215               tibicen   traxitque vagus    per pulpita vestem;         [ ]
216            sic etiam   fidibus voces   crevere severis,                [ ]
217           et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,               [ ]!
218               utiliumque sagax   rerum et divina futuri                [ ]
219           sortilegis   non discrepuit   sententia Delphis.             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
220            carmine qui tragico   vilem certavit ob hircum,             [1]
221             mox etiam agrestis   Satyros nudavit, et asper             [ ]
222             incolumi   gravitate iocum   temptavit, eo quod            [ ]
223           illecebris   erat et grata   novitate morandus               [1]
224           spectator,   functusque sacris    et potus et exlex.         [ ]
225             verum ita risores,   ita commendare dicaces                [2]
226             conveniet Satyros,   ita vertere seria ludo,               [ ]
227             ne quicumque deus,   quicumque adhibebitur heros,          [ ]
228                 regali conspectus in auro nuper et ostro,              [u]!
229             migret in obscuras   humili sermone tabernas,              [ ]?
230          aut, dum vitat humum,   nubes et inania captet.               [1]
231                 effutire levis   indigna Tragoedia versus,             [1]
232                ut festis matrona moveri iussa diebus,                  [u]!
233            intererit   Satyris paulum   pudibunda protervis.           [ ]
234            non ego inornata et   dominantia nomina solum               [ ]
235             verbaque, Pisones,   Satyrorum scriptor amabo;             [2]
236                 nec sic enitar   tragico differre colori,              [ ]?
237              ut nihil intersit   Davusne loquatur et audax             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
238                Pythias emuncto   lucrata Simone talentum,              [ ]
239            an custos   famulusque dei    Silenus alumni.               [ ]
240               ex noto   fictum carmen   sequar, ut sibi quivis         [ ]?
241           speret idem,   sudet multum   frustraque laboret             [ ]
242           ausus idem:   tantum series   iuncturaque pollet,            [ ]
243                tantum de medio   sumptis accedit honores.              [ ]
244                 silvis deducti   caveant, me iudice, Fauni             [ ]
245                ne velut innati   triviis ac paene forenses             [ ]?
246             aut nimium teneris   iuvenentur versibus umquam,           [ ]
247            aut immunda crepent   ignominiosaque dicta:                 [ ]
248               offenduntur enim   quibus est equus et pater et res,     [ ]
249          nec, si quid   fricti ciceris   probat et nucis emptor,       [ ]
250               aequis accipiunt   animis donantve corona.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 519
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica 251-476 [Ars poetica]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: