File n. 519 – 17:28 minuti – Horatius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 520
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 519 Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica 251-476 [Ars poetica]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
251            syllaba longa brevi   subiecta vocatur iambus,              [ ]
252          pes citus; unde etiam   trimetris accrescere iussit           [ ]
253                 nomen iambeis,   cum senos redderet ictus              [ ]
254             primus ad extremum   similis sibi. non ita pridem,         [ ]
255               tardior ut paulo   graviorque veniret ad auris,          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
256              spondeos stabilis   in iura paterna recepit               [ ]
257           commodus et patiens,   non ut de sede secunda                [ ]
258             cederet aut quarta   socialiter. hic et in Acci            [ ]
259            nobilibus trimetris   apparet rarus, et Enni                [ ]
260              in scaenam missos   cum magno pondere versus              [ ]
261           aut operae   celeris nimium   curaque carentis               [ ]
262                  aut ignoratae   premit artis crimine turpi.           [ ]
263            non quivis videt immodulata poemata iudex                   [ ]!
264                et data Romanis   venia est indigna poetis.             [2]
265                idcircone vager   scribamque licenter? an omnis         [ ]
266                visuros   peccata putem   mea, tutus et intra           [ ]
267            spem veniae cautus?   vitavi denique culpam,                [ ]?
268              non laudem merui.   vos exemplaria Graeca                 [ ]?
269               nocturna   versate manu,   versate diurna.               [ ]
270               at vestri proavi   Plautinos et numeros et               [ ]?
271               laudavere sales,   nimium patienter utrumque,            [1]
272               ne dicam stulte,   mirati, si modo ego et vos            [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
273               scimus inurbanum   lepido seponere dicto                 [1]
274             legitimumque sonum   digitis callemus et aure.             [ ]
275               ignotum tragicae   genus invenisse Camenae               [ ]
276           dicitur et plaustris   vexisse poemata Thespis,              [ ]
277          quae canerent agerent  -que peruncti faecibus ora.            [ ]
278             post hunc personae   pallaeque repertor honestae           [ ]
279           Aeschylus et modicis   instravit pulpita tignis              [ ]
280             et docuit   magnumque loqui    nitique cothurno.           [1]
281            successit vetus his   comoedia, non sine multa              [ ]
282           laude; sed in vitium   libertas excidit et vim               [ ]
283              dignam lege regi;   lex est accepta chorusque             [ ]
284              turpiter obticuit   sublato iure nocendi.                 [ ]?
285                nil intemptatum   nostri liquere poetae,                [ ]
286            nec minimum   meruere decus   vestigia Graeca               [ ]
287               ausi deserere et   celebrare domestica facta,            [1]
288             vel qui praetextas   vel qui docuere togatas.              [ ]
289              nec virtute foret   clarisve potentius armis              [ ]
290            quam lingua Latium,   si non offenderet unum                [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
291               quemque poetarum   limae labor et mora. vos, o           [ ]
292             Pompilius sanguis,   carmen reprehendite quod non          [ ]
293              multa dies et multa litura coercuit atque                 [ ]!
294              praesectum decies   non castigavit ad unguem.             [ ]
295                ingenium misera   quia fortunatius arte                 [ ]
296             credit et excludit   sanos Helicone poetas                 [1]
297          Democritus, bona pars   non unguis ponere curat,              [ ]
298            non barbam,   secreta petit   loca, balnea vitat.           [2]
299               nanciscetur enim   pretium nomenque poetae,              [ ]
300            si tribus Anticyris   caput insanabile numquam              [ ]
301                 tonsori Licino   commiserit. o  ego laevus,            [1]?
302               qui purgor bilem   sub verni temporis horam!             [ ]
303              non alius faceret   meliora poemata. verum                [ ]
304          nil tanti est.   ergo fungar   vice cotis, acutum             [ ]
305            reddere quae ferrum   valet exsors ipsa secandi;            [ ]
306              munus et officium   nil scribens ipse docebo,             [ ]
307            unde parentur opes,   quid alat formetque poetam,           [ ]
308         quid deceat, quid non,   quo virtus, quo ferat error.          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
309              scribendi   recte sapere est   et principium et fons:     [ ]
310            rem tibi Socraticae   poterunt ostendere chartae,           [ ]
311              verbaque provisam   rem non invita sequentur.             [2]
312            qui didicit patriae   quid debeat et quid amicis,           [ ]
313          quo sit amore parens,   quo frater amandus et hospes,         [2]
314           quod sit conscripti,   quod iudicis officium, quae           [ ]
315               partes in bellum   missi ducis, ille profecto            [ ]
316               reddere personae   scit convenientia cuique.             [ ]
317             respicere exemplar   vitae morumque iubebo                 [ ]
318           doctum imitatorem et   vivas hinc ducere voces.              [2]
319              interdum   speciosa locis   morataque recte               [ ]
320                 fabula nullius   veneris, sine pondere et arte,        [ ]
321               valdius oblectat   populum meliusque moratur             [ ]
322           quam versus   inopes rerum   nugaeque canorae.               [ ]
323                Grais ingenium,   Grais dedit ore rotundo               [ ]
324          Musa loqui,   praeter laudem   nullius avaris.                [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
325                 Romani   pueri longis   rationibus assem               [ ]?
326              discunt in partis   centum diducere. 'dicat               [ ]
327                 filius Albani:   si de quincunque remota est           [ ]
328           uncia, quid superat?   poteras dixisse.' 'triens.' 'eu!      [ ]
329            rem poteris   servare tuam.   redit uncia, quid fit?'       [ ]
330        'semis.' an haec animos   aerugo et cura peculi                 [ ]
331            cum semel imbuerit,   speramus carmina fingi                [ ]
332         posse linenda cedro et   levi servanda cupresso?               [ ]
333            aut prodesse volunt   aut delectare poetae,                 [ ]
334             aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.               [ ]!
335            quidquid praecipies   esto brevis, ut cito dicta            [ ]
336             percipiant   animi dociles   teneantque fideles.           [ ]
337               omne supervacuum   pleno de pectore manat.               [ ]?
338               ficta voluptatis   causa sint proxima veris,             [ ]
339            ne quodcumque velit   poscat sibi fabula credi,             [ ]
340           neu pransae   Lamiae vivum   puerum extrahat alvo.           [ ]
341              centuriae   seniorum agitant   expertia frugis,           [ ]
342              celsi praetereunt   austera poemata Ramnes:               [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
343             omne tulit punctum   qui miscuit utile dulci,              [ ]
344               lectorem   delectando   pariterque monendo;              [ ]
345           hic meret aera liber   Sosiis; hic et mare transit           [ ]
346                 et longum noto   scriptori prorogat aevum.             [ ]
347             sunt delicta tamen   quibus ignovisse velimus;             [ ]
348         nam neque chorda sonum   reddit quem vult manus et mens,       [ ]
349             poscentique gravem   persaepe remittit acutum;             [ ]
350              nec semper feriet   quodcumque minabitur arcus.           [ ]
351         verum ubi plura nitent   in carmine non ego paucis             [ ]
352              offendar maculis,   quas aut incuria fudit                [ ]
353               aut humana parum   cavit natura. quid ergo est?          [1]
354           ut scriptor   si peccat idem   librarius usque,              [ ]
355           quamvis est monitus,   venia caret; ut citharoedus           [ ]
356                 ridetur chorda   qui semper oberrat eadem:             [ ]
357          sic mihi qui   multum cessat   fit Choerilus ille,            [ ]
358           quem bis terve bonum   cum risu miror; et idem               [ ]?
359              indignor   quandoque bonus    dormitat Homerus;           [ ]
360            verum operi   longo fas est   obrepere somnum.              [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
361                 ut pictura poesis: erit quae si propius stes           [ ]!
362          te capiat   magis, et quaedam   si longius abstes.            [ ]
363            haec amat obscurum,   volet haec sub luce videri,           [ ]
364                iudicis argutum   quae non formidat acumen;             [ ]
365     haec placuit   semel, haec decies   repetita placebit.             [ ]
366               o maior iuvenum,   quamvis et voce paterna               [ ]
367          fingeris ad rectum et   per te sapis, hoc tibi dictum         [ ]
368          tolle memor,   certis medium et   tolerabile rebus            [ ]
369                 recte concedi.   consultus iuris et actor              [ ]
370              causarum   mediocris abest   virtute diserti              [ ]
371           Messallae   nec scit quantum   Cascellius Aulus,             [ ]
372       sed tamen in pretio est:   mediocribus esse poetis               [ ]
373           non homines, non di,   non concessere columnae.              [ ]
374              ut gratas   inter mensas   symphonia discors              [ ]
375        et crassum unguentum et   Sardo cum melle papaver               [ ]
376           offendunt,   poterat duci   quia cena sine istis,            [ ]
377          sic animis   natum inventum  -que poema iuvandis,             [ ]
378                si paulum summo   decessit, vergit ad imum.             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
379             ludere qui nescit,   campestribus abstinet armis,          [ ]
380              indoctusque pilae   discive trochive quiescit,            [ ]
381             ne spissae   risum tollant   impune coronae:               [ ]
382              qui nescit versus   tamen audet fingere. quidni?          [ ]
383             liber et ingenuus,   praesertim census equestrem           [ ]
384               summam nummorum,   vitioque remotus ab omni.             [ ]
385                tu nihil invita   dices faciesve Minerva:               [1]?
386          id tibi iudicium est,   ea mens. si quid tamen olim           [ ]
387           scripseris, in Maeci   descendat iudicis auris               [ ]
388          et patris et nostras,   nonumque prematur in annum,           [ ]
389              membranis   intus positis:   delere licebit               [ ]?
390             quod non edideris;   nescit vox missa reverti.             [1]
391             silvestris homines   sacer interpresque deorum             [ ]
392              caedibus et victu   foedo deterruit Orpheus,              [ ]?
393           dictus ob hoc   lenire tigris   rabidosque leones;           [2]
394             dictus et Amphion,   Thebanae conditor urbis,              [ ]
395               saxa movere sono   testudinis et prece blanda            [ ]
396             ducere quo vellet.   fuit haec sapientia quondam,          [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
397               publica privatis   secernere, sacra profanis,            [2]
398            concubitu   prohibere vago,   dare iura maritis,            [ ]
399                 oppida moliri,   leges incidere ligno.                 [2]
400             sic honor et nomen   divinis vatibus atque                 [ ]
401              carminibus venit.   post hos insignis Homerus             [ ]
402              Tyrtaeusque mares   animos in Martia bella                [ ]
403              versibus exacuit:   dictae per carmina sortes,            [ ]
404             et vitae   monstrata via est,   et gratia regum            [ ]
405               Pieriis   temptata modis,   ludusque repertus            [ ]
406             et longorum operum   finis, ne forte pudori                [ ]
407            sit tibi Musa lyrae   sollers et cantor Apollo.             [ ]
408                  natura fieret   laudabile carmen an arte              [ ]
409       quaesitum est:   ego nec studium   sine divite vena              [ ]
410           nec rude quid prosit   video ingenium; alterius sic          [ ]
411             altera poscit opem   res et coniurat amice.                [ ]
412             qui studet optatam   cursu contingere metam                [ ]
413            multa tulit   fecitque puer,    sudavit et alsit,           [ ]
414          abstinuit   Venere et vino:   qui Pythia cantat               [ ]?

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
415               tibicen, didicit   prius extimuitque magistrum.          [ ]
416           nunc satis est dixisse 'ego mira poemata pango:              [ ]!
417               occupet extremum   scabies: mihi turpe relinqui,         [ ]
418           et quod non   didici sane   nescire fateri.'                 [1]
419         ut praeco, ad   merces turbam   qui cogit emendas,             [ ]
420                   adsentatores   iubet ad lucrum ire poeta             [ ]
421           dives agris,   dives positis   in faenore nummis.            [ ]
422             si vero est unctum   qui recte ponere possit               [ ]
423               et spondere levi   pro paupere et eripere atris          [ ]?
424            litibus implicitum,   mirabor si sciet inter-               [ ]
425               noscere mendacem   verumque beatus amicum.               [ ]
426                 tu seu donaris   seu quid donare voles cui,            [ ]
427               nolito ad versus   tibi factos ducere plenum             [ ]
428             laetitiae:   clamabit enim   'pulchre! bene! recte!'       [2]
429           pallescet super his,   etiam stillabit amicis                [ ]
430               ex oculis rorem,   saliet, tundet pede terram.           [ ]
431                ut qui conducti   plorant in funere dicunt              [ ]
432           et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic              [ ]!

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
433                   derisor vero   plus laudatore movetur.               [1]
434                 reges dicuntur   multis urgere culillis                [ ]
435               et torquere mero   quem perspexisse laborent,            [ ]
436                an sit amicitia   dignus: si carmina condes,            [ ]
437             numquam te fallent   animi sub vulpe latentes.             [ ]
438              Quintilio si quid   recitares, 'corrige sodes             [ ]
439          hoc' aiebat 'et hoc':   melius te posse negares,              [ ]
440            bis terque expertum   frustra, delere iubebat               [ ]
441               et male tornatos   incudi reddere versus.                [ ]?
442                si defendere delictum quam vertere malles,              [ ]!
443        nullum ultra verbum aut   operam insumebat inanem,              [ ]
444               quin sine rivali   teque et tua solus amares.            [2]?
445         vir bonus et   prudens versus   reprehendet inertis,           [ ]
446                culpabit duros,   incomptis allinet atrum               [ ]
447                traverso calamo   signum, ambitiosa recidet             [ ]
448               ornamenta, parum   claris lucem dare coget,              [ ]
449                 arguet ambigue   dictum, mutanda notabit,              [ ]
450              fiet Aristarchus:   nec dicet 'cur ego amicum             [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
451            offendam in nugis?'   hae nugae seria ducent                [ ]
452                in mala derisum   semel exceptumque sinistre.           [2]
453           ut mala quem scabies   aut morbus regius urget               [ ]
454               aut fanaticus error et iracunda Diana,                   [3]!
455              vesanum   tetigisse timent   fugiuntque poetam            [ ]
456           qui sapiunt: agitant   pueri incautique sequuntur.           [ ]
457              hic, dum sublimis   versus ructatur et errat,             [ ]
458              si veluti merulis   intentus decidit auceps               [ ]
459             in puteum   foveamve, licet   'succurrite' longum          [ ]
460             clamet 'io cives!'   non sit qui tollere curet.            [ ]
461           si curet   quis opem ferre et   demittere funem,             [ ]
462           'qui scis an prudens   huc se deiecerit atque                [ ]
463                servari nolit?'   dicam, Siculique poetae               [ ]?
464             narrabo interitum.   deus immortalis haberi                [ ]
465          dum cupit Empedocles,   ardentem frigidus Aetnam              [ ]
466              insiluit. sit ius   liceatque perire poetis.              [ ]
467              invitum   qui servat idem   facit occidenti.              [ ]

Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
468           nec semel hoc fecit,   nec si retractus erit iam             [ ]
469             fiet homo et ponet   famosae mortis amorem.                [ ]
470              nec satis apparet   cur versus factitet, utrum            [ ]
471            minxerit in patrios   cineres, an triste bidental           [ ]
472              moverit incestus:   certe furit, ac velut ursus,          [ ]
473              obiectos   caveae valuit   si frangere clathros,          [ ]
474              indoctum   doctumque fugat    recitator acerbus,          [ ]
475            quem vero arripuit,   tenet occiditque legendo,             [ ]
476              non missura cutem   nisi plena cruoris hirudo.            [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 520
Aules Persius Flaccus: Satirer 1 og 2 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: