File n. 520 – 16:28 minuti – Persius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 521
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 520 Aules Persius Flaccus: Satirer 1 og 2 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)                                  .
1. digt.                                                                      .
  1           O curas   hominum! o quantum est   in rebus inane!           [1]
  2 'quis leget haec?'   min tu istud ais?   nemo hercule. 'nemo?'         [ ]
  3              uel duo uel nemo.   'turpe et miserabile.' quare?         [ ]?
  4              ne mihi Polydamas   et Troiades Labeonem                  [ ]
  5           praetulerint? nugae.   non, si quid turbida Roma             [ ]
  6                eleuet, accedas   examenue in probum in illa            [ ]?
  7             castiges   trutina nec te   quaesiueris extra.             [ ]
  8             nam Romae quis non   - a, si fas dicere - sed fas          [ ]
  9         tum cum ad canitiem et   nostrum istud uiuere triste           [ ]
 10            aspexi ac   nucibus facimus   quaecumque relictis,          [ ]
 11           cum sapimus patruos.   tunc tunc - ignoscite (nolo,          [ ]
 12          quid faciam?) sed sum   petulanti splene - cachinno.          [ ]
 13             scribimus inclusi,   numeros ille, hic pede liber,         [ ]?
 14      grande aliquid   quod pulmo animae   praelargus anhelet.          [ ]
 15           scilicet haec populo   pexusque togaque recenti              [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
 16                   et natalicia   tandem cum sardonyche albus           [ ]
 17               sede leges celsa   liquido cum plasmate guttur           [ ]
 18              mobile conlueris,   patranti fractus ocello.              [ ]
 19          tunc neque more probo   uideas nec uoce serena                [ ]
 20             ingentis   trepidare Titos,   cum carmina lumbum           [ ]
 21             intrant et tremulo   scalpuntur ubi intima uersu.          [ ]
 22         tun, uetule, auriculis   alienis colligis escas,               [ ]
 23          articulis   quibus et dicas   cute perditus 'ohe'?            [ ]
 24       'quo didicisse, nisi hoc   fermentum et quae semel intus         [ ]
 25               innata est rupto   iecore exierit caprificus?'           [ ]
 26               en pallor senium  -que! o mores, usque adeone            [ ]
 27         scire tuum   nihil est nisi te   scire hoc sciat alter?        [2]
 28        'at pulchrum est digito   monstrari et dicier "hic est."        [ ]
 29                 ten cirratorum   centum dictata fuisse                 [ ]
 30            pro nihilo pendes?'   ecce inter pocula quaerunt            [ ]
 31               Romulidae saturi   quid dia poemata narrent.             [ ]
 32         hic aliquis,   cui circum umeros   hyacinthina laena est,      [ ]
 33           rancidulum   quiddam balba   de nare locutus                 [ ]?

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
 34         Phyllidas, Hypsipylas,   uatum et plorabile siquid,            [ ]
 35              eliquat ac tenero   subplantat uerba palato.              [ ]
 36                adsensere uiri:   nunc non cinis ille poetae            [ ]
 37              felix? non leuior   cippus nunc inprimit ossa?            [ ]
 38              laudant conuiuae:   nunc non e manibus illis,             [ ]
 39              nunc non e tumulo   fortunataque fauilla                  [1]?
 40              nascentur uiolae?   'rides' ait 'et nimis uncis           [ ]
 41              naribus indulges.   an erit qui uelle recuset             [ ]
 42               os populi meruisse et cedro digna locutus                [ ]!
 43          linquere nec scombros   metuentia carmina nec tus?'           [ ]
 44    quisquis es, o modo quem ex   aduerso dicere feci,                  [ ]
 45            non ego cum scribo,   si forte quid aptius exit,            [2]?
 46     quando haec rara auis est,   si quid tamen aptius exit,            [ ]
 47                laudari metuam;   neque enim mihi cornea fibra est.     [ ]
 48                sed recti finem  -que extremumque esse recuso           [ ]
 49        'euge' tuum et 'belle.'   nam 'belle' hoc excute totum:         [ ]
 50          quid non intus habet?   non hic est Ilias Atti                [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
 51                 ebria ueratro?   non siqua elegidia crudi              [ ]?
 52            dictarunt proceres?   non quidquid denique lectis           [ ]
 53          scribitur in citreis?   calidum scis ponere sumen,            [ ]
 54        scis comitem horridulum   trita donare lacerna,                 [ ]?
 55        et 'uerum' inquis 'amo,   uerum mihi dicite de me.'             [ ]?
 56           qui pote? uis dicam?   nugaris, cum tibi, calue,             [ ]
 57            pinguis aqualiculus   propenso sesquipede extet.            [ ]
 58                o Iane, a tergo   quem nulla ciconia pinsit             [ ]?
 59            nec manus auriculas   imitari mobilis albas                 [2]?
 60          nec linguae   quantum sitiat   canis Apula tantae.            [ ]
 61               uos, o patricius   sanguis, quos uiuere fas est          [ ]
 62                occipiti caeco,   posticae occurrite sannae.            [ ]
 63        'quis populi sermo est?   quis enim nisi carmina molli          [ ]
 64            nunc demum   numero fluere, ut   per leue seueros           [ ]
 65              effundat   iunctura unguis?   scit tendere uersum         [ ]
 66          non secus ac si oculo   rubricam derigat uno.                 [ ]
 67            siue opus in mores,   in luxum, in prandia regum            [ ]
 68            dicere, res grandes   nostro dat Musa poetae.'              [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
 69               ecce modo heroas   sensus adferre docemus                [u]
 70               nugari   solitos Graece,   nec ponere lucum              [1]
 71            artifices   nec rus saturum   laudare, ubi corbes           [ ]
 72           et focus et porci et   fumosa Palilia feno                   [2]
 73             unde Remus   sulcoque terens    dentalia, Quinti,          [ ]
 74         cum trepida ante boues   dictatorem induit uxor                [ ]?
 75            et tua aratra domum   lictor tulit - euge poeta!            [ ]
 76              'est nunc Brisaei   quem uenosus liber Acci,              [ ]
 77             sunt quos Pacuuius  -que et uerrucosa moretur              [ ]
 78               Antiopa aerumnis   cor luctificabile fulta?'             [ ]
 79           hos pueris   monitus patres   infundere lippos               [ ]
 80          cum uideas,   quaerisne unde haec   sartago loquendi          [ ]
 81            uenerit in linguas,   unde istud dedecus in quo             [ ]
 82              trossulus exultat   tibi per subsellia leuis?             [ ]
 83             nilne pudet capiti   non posse pericula cano               [ ]
 84       pellere quin tepidum hoc   optes audire 'decenter'?              [ ]
 85            'fur es' ait Pedio.   Pedius quid? crimina rasis            [ ]
 86          librat in antithetis,   doctas posuisse figuras               [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
 87        laudatur: 'bellum hoc.'   hoc bellum? an, Romule, ceues?        [ ]
 88      men moueat?   quippe, et, cantet,   si naufragas, assem           [ ]
 89            protulerim? cantas,   cum fracta te in trabe pictum         [ ]
 90               ex umero portes?   uerum nec nocte paratum               [ ]
 91                plorabit qui me   uolet incuruasse querella.            [ ]?
 92         'sed numeris decor est   et iunctura addita crudis.            [ ]
 93             cludere sic uersum   didicit "Berecyntius Attis"           [ ]
 94              et "qui caeruleum   dirimebat Nerea delphin,"             [ ]
 95              sic "costam longo   subduximus Appennino."                [ ]
 96        "Arma uirum", nonne hoc   spumosum et cortice pingui            [ ]
 97                ut ramale uetus   uegrandi subere coctum?'              [1]
 98    quidnam igitur   tenerum et laxa   ceruice legendum?                [ ]
 99             'torua Mimalloneis   inplerunt cornua bombis,              [ ]
100               et raptum uitulo   caput ablatura superbo                [ ]
101             Bassaris et lyncem   Maenas flexura corymbis               [ ]
102              euhion ingeminat,   reparabilis adsonat echo.'            [ ]
103          haec fierent   si testiculi   uena ulla paterni               [ ]?
104              uiueret in nobis?   summa delumbe saliua                  [ ]?

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
105            hoc natat in labris   et in udo est Maenas et Attis         [ ]
106             nec pluteum caedit   nec demorsos sapit unguis.            [ ]
107         'sed quid opus teneras   mordaci radere uero                   [ ]?
108            auriculas? uide sis   ne maiorum tibi forte                 [2]
109             limina frigescant:   sonat hic de nare canina              [ ]
110       littera.' per me equidem   sint omnia protinus alba;             [ ]
111         nil moror. euge omnes,   omnes bene, mirae eritis res.         [ ]
112        hoc iuuat? 'hic' inquis   'ueto quisquam faxit oletum.'         [ ]
113             pinge duos anguis:   'pueri, sacer est locus, extra        [ ]
114              meiite.' discedo.   secuit Lucilius urbem,                [ ]?
115           te Lupe, te Muci, et   genuinum fregit in illis.             [2]
116              omne uafer uitium   ridenti Flaccus amico                 [ ]
117             tangit et admissus   circum praecordia ludit,              [ ]
118               callidus excusso   populum suspendere naso.              [ ]
119              me muttire nefas?   nec clam? nec cum scrobe? nusquam?    [ ]
120            hic tamen infodiam.   uidi, uidi ipse, libelle:             [ ]?
121              auriculas   asini quis non   habet? hoc ego opertum,      [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
122               hoc ridere meum,   tam nil, nulla tibi uendo             [ ]
123                 Iliade. audaci   quicumque adflate Cratino             [ ]?
124               iratum Eupolidem   praegrandi cum sene palles,           [ ]
125       aspice et haec,   si forte aliquid   decoctius audis.            [ ]
126                  inde uaporata   lector mihi feruerat aure,            [2]?
127        non hic qui in crepidas   Graiorum ludere gestit                [ ]
128              sordidus et lusco   qui possit dicere 'lusce,'            [ ]?
129         sese aliquem   credens Italo   quod honore supinus             [ ]
130               fregerit heminas   Arreti aedilis iniquas,               [2]
131          nec qui abaco numeros   et secto in puluere metas             [ ]
132            scit risisse uafer,   multum gaudere paratus                [ ]
133             si cynico   barbam petulans   nonaria uellat.              [ ]
134              his mane edictum,   post prandia Callirhoen do.           [ ]
2. digt.                                                                      .
  1            Hunc, Macrine, diem   numera meliore lapillo,               [ ]
  2              qui tibi labentis   apponet candidus annos.               [ ]
  3             funde merum genio.   non tu prece poscis emaci             [ ]
  4             quae nisi seductis   nequeas committere diuis;             [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
  5        at bona pars   procerum tacita   libabit acerra.                [1]
  6       haut cuiuis promptum est   murmurque humilisque susurros         [ ]
  7             tollere de templis   et aperto uiuere uoto.                [ ]
  8      'mens bona, fama, fides',   haec clare et ut audiat hospes;       [ ]
  9         illa sibi introrsum et   sub lingua murmurat: 'o si            [ ]
 10              ebulliat patruus,   praeclarum funus!' et 'o si           [ ]
 11         sub rastro   crepet argenti   mihi seria dextro                [ ]
 12              Hercule! pupillumue utinam, quem proximus heres           [ ]!
 13             inpello, expungam;   nam et est scabiosus et acri          [ ]
 14              bile tumet. Nerio   iam tertia conditur uxor.'            [ ]
 15         haec sancte ut poscas,   Tiberino in gurgite mergis            [ ]
 16             mane caput bis ter  -que et noctem flumine purgas.         [ ]
 17             heus age, responde   (minimum est quod scire laboro)       [ ]
 18           de Ioue quid sentis?   estne ut praeponere cures             [ ]
 19         hunc - cuinam? cuinam?   uis Staio? an - scilicet haeres?      [ ]
 20              quis potior iudex   puerisue quis aptior orbis?           [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
 21              hoc igitur quo tu   Iouis aurem inpellere temptas         [ ]?
 22              dic agedum Staio.   'pro Iuppiter, o bone' clamet         [ ]?
 23            'Iuppiter!' at sese   non clamet Iuppiter ipse?             [ ]
 24                ignouisse putas   quia, cum tonat, ocius ilex           [ ]
 25             sulpure discutitur   sacro quam tuque domusque?            [ ]
 26             an quia non fibris   ouium Ergennaque iubente              [ ]
 27             triste iaces lucis   euitandumque bidental,                [ ]?
 28             idcirco   stolidam praebet   tibi uellere barbam           [ ]
 29      Iuppiter? aut quidnam est   qua tu mercede deorum                 [ ]
 30              emeris auriculas?   pulmone et lactibus unctis?           [ ]
 31        ecce auia aut   metuens diuum   matertera cunis                 [ ]
 32                  exemit puerum   frontemque atque uda labella          [ ]
 33               infami digito et   lustralibus ante saliuis              [1]
 34                expiat, urentis   oculos inhibere perita;               [ ]
 35         tunc manibus quatit et   spem macram supplice uoto             [ ]
 36         nunc Licini in campos,   nunc Crassi mittit in aedis:          [ ]
 37          'hunc optet   generum rex et   regina, puellae                [ ]
 38         hunc rapiant; quidquid   calcauerit hic, rosa fiat.'           [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
 39                ast ego nutrici   non mando uota. negato,               [2]?
 40           Iuppiter, haec illi,   quamuis te albata rogarit.            [ ]
 41             poscis opem neruis   corpusque fidele senectae.            [ ]
 42        esto age. sed   grandes patinae   tuccetaque crassa             [ ]
 43            adnuere his superos   uetuere Iouemque morantur.            [ ]
 44            rem struere exoptas   caeso boue Mercuriumque               [ ]
 45                arcessis fibra:   'da fortunare Penatis,                [ ]
 46         da pecus et   gregibus fetum.'   quo, pessime, pacto,          [ ]
 47         tot tibi cum in flamma   iunicum omenta liquescant?            [ ]?
 48             et tamen hic extis   et opimo uincere ferto                [2]?
 49          intendit:   'iam crescit ager,   iam crescit ouile,           [ ]
 50          iam dabitur, iam iam'   - donec deceptus et exspes            [ ]
 51                nequiquam fundo   suspiret nummus in imo.               [ ]
 52              si tibi creterras   argenti incusaque pingui              [ ]
 53               auro dona feram,   sudes et pectore laeuo                [1]
 54                excutiat guttas   laetari praetrepidum cor.             [ ]?
 55             hinc illud subiit,   auro sacras quod ouato                [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
 56               perducis facies.   'nam fratres inter aënos,             [ ]
 57                 somnia pituita   qui purgatissima mittunt,             [ ]?
 58                praecipui sunto   sitque illis aurea barba.'            [ ]
 59               aurum uasa Numae   Saturniaque inpulit aera              [ ]
 60              Vestalisque urnas   et Tuscum fictile mutat.              [ ]
 61           o curuae in   terris animae et   caelestium inanis,          [ ]
 62      quid iuuat hoc,   templis nostros   inmittere mores               [ ]
 63             et bona dis ex hac   scelerata ducere pulpa?               [2]
 64             haec sibi corrupto   casiam dissoluit oliuo,               [ ]
 65            haec Calabrum coxit   uitiato murice uellus,                [ ]
 66             haec bacam conchae   rasisse et stringere uenas            [ ]
 67             feruentis   massae crudo   de puluere iussit.              [ ]
 68        peccat et haec, peccat,   uitio tamen utitur. at uos            [ ]
 69            dicite, pontifices,   in sancto quid facit aurum?           [ ]
 70          nempe hoc quod Veneri   donatae a uirgine pupae.              [ ]?
 71         quin damus id superis,   de magna quod dare lance              [ ]
 72               non possit magni   Messalae lippa propago?               [ ]
 73           conpositum   ius fasque animo    sanctosque recessus         [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
 74             mentis et incoctum   generoso pectus honesto.              [2]
 75          haec cedo ut admoueam   templis et farre litabo.              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 521
Aules Persius Flaccus: Satirer 3 og 4 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: