File n. 521 – 14:21 minuti – Persius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 522
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 521 Aules Persius Flaccus: Satirer 3 og 4 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)                               0:00
3. digt.                                                                      .
  1            Nempe haec adsidue.   iam clarum mane fenestras             [ ]
  2             intrat et angustas   extendit lumine rimas.                [ ]
  3           stertimus, indomitum   quod despumare Falernum               [ ]
  4              sufficiat, quinta   dum linea tangitur umbra.             [ ]
  5          'en quid agis? siccas   insana canicula messes                [ ]
  6          iam dudum   coquit et patula   pecus omne sub ulmo est'       [ ]
  7              unus ait comitum.   uerumne? itan? ocius adsit            [ ]
  8            huc aliquis. nemon?   turgescit uitrea bilis:               [ ]
  9            findor, ut Arcadiae   pecuaria rudere credas.               [ ]
 10         iam liber et   positis bicolor   membrana capillis             [ ]
 11            inque manus chartae   nodosaque uenit harundo.              [2]
 12         tum querimur   crassus calamo   quod pendeat umor.             [ ]
 13               nigra sed infusa   uanescit sepia lympha,                [ ]?
 14             dilutas   querimur geminet   quod fistula guttas.          [ ]
 15             o miser inque dies   ultra miser, hucine rerum             [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
 16            uenimus? a, cur non   potius teneroque columbo              [ ]
 17             et similis   regum pueris   pappare minutum                [ ]
 18               poscis et iratus   mammae lallare recusas?               [2]
 19              an tali   studeam calamo?   cui uerba? quid istas         [ ]
 20              succinis ambages?   tibi luditur. effluis amens,          [ ]
 21              contemnere. sonat   uitium percussa, maligne              [ ]
 22               respondet uiridi   non cocta fidelia limo.               [ ]
 23        udum et molle lutum es,   nunc nunc properandus et acri         [ ]
 24            fingendus   sine fine rota.   sed rure paterno              [ ]
 25          est tibi far modicum,   purum et sine labe salinum            [ ]
 26       (quid metuas?)   cultrixque foci    secura patella.              [1]
 27           hoc satis? an deceat   pulmonem rumpere uentis               [ ]
 28            stemmate quod Tusco   ramum millesime ducis                 [1]
 29                censoremue tuum   uel quod trabeate salutas?            [ ]
 30           ad populum phaleras!   ego te intus et in cute noui.         [ ]
 31             non pudet ad morem   discincti uiuere Nattae.              [ ]
 32      sed stupet hic   uitio et fibris   increuit opimum                [ ]
 33           pingue, caret culpa,   nescit quid perdat, et alto           [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)                               4:00
3. digt.
 34               demersus   summa rursus   non bullit in unda.            [ ]
 35             magne pater diuum,   saeuos punire tyrannos                [ ]
 36              haut alia   ratione uelis,   cum dira libido              [ ]
 37               mouerit ingenium   feruenti tincta ueneno:               [ ]
 38               uirtutem uideant   intabescantque relicta.               [ ]
 39              anne magis Siculi   gemuerunt aera iuuenci                [ ]
 40               et magis auratis   pendens laquearibus ensis             [ ]
 41               purpureus subter   ceruices terruit, 'imus,              [ ]
 42              imus praecipites'   quam si sibi dicat et intus           [ ]
 43                palleat infelix   quod proxima nesciat uxor?            [ ]
 44          saepe oculos, memini,   tangebam paruus oliuo,                [ ]
 45              grandia si nollem   morituri uerba Catonis                [2]
 46               discere non sano   multum laudanda magistro,             [ ]
 47            quae pater adductis   sudans audiret amicis.                [ ]
 48        iure; etenim id summum,   quid dexter senio ferret,             [ ]
 49             scire erat inuoto,   damnosa canicula quantum              [ ]?
 50              raderet, angustae   collo non fallier orcae,              [ ]
 51             neu quis callidior   buxum torquere flagello.              [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
 52           haut tibi inexpertum   curuos deprendere mores               [ ]
 53          quaeque docet sapiens   bracatis inlita Medis                 [ ]?
 54             porticus, insomnis   quibus et detonsa iuuentus            [ ]
 55             inuigilat siliquis   et grandi pasta polenta;              [ ]
 56            et tibi quae Samios   diduxit littera ramos                 [ ]
 57               surgentem dextro   monstrauit limite callem.             [ ]
 58          stertis adhuc   laxumque caput    conpage soluta              [ ]
 59              oscitat hesternum   dissutis undique malis.               [ ]?
 60          est aliquid   quo tendis et in   quod derigis arcum?          [ ]
 61           an passim   sequeris coruos   testaque lutoque,              [ ]
 62                securus quo pes   ferat, atque ex tempore uiuis?        [ ]
 63             elleborum frustra,   cum iam cutis aegra tumebit,          [ ]
 64              poscentis uideas;   uenienti occurrite morbo,             [ ]
 65         et quid opus   Cratero magnos   promittere montis?             [ ]
 66          discite et, o miseri,   causas cognoscite rerum:              [ ]
 67          quid sumus et quidnam   uicturi gignimur, ordo                [ ]?
 68          quis datus, aut metae   qua mollis flexus et unde,            [ ]
 69            quis modus argento,   quid fas optare, quid asper           [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
 70            utile nummus habet,   patriae carisque propinquis           [ ] 
 71               quantum elargiri   deceat, quem te deus esse             [ ]?
 72               iussit et humana   qua parte locatus es in re.           [2]?
 73             disce nec inuideas   quod multa fidelia putet              [ ]
 74             in locuplete penu,   defensis pinguibus Vmbris,            [ ]?
 75            et piper et pernae,   Marsi monumenta clientis,             [ ]
 76            maenaque quod prima   nondum defecerit orca.                [ ]
 77             hic aliquis de gente hircosa centurionum                   [2]!
 78             dicat: 'quod sapio   satis est mihi. non ego curo          [ ]
 79            esse quod Arcesilas   aerumnosique Solones                  [ ]
 80              obstipo capite et   figentes lumine terram,               [1]
 81           murmura cum secum et   rabiosa silentia rodunt               [ ]
 82               atque exporrecto   trutinantur uerba labello,            [ ]
 83                aegroti ueteris   meditantes somnia, gigni              [1]
 84        de nihilo   nihilum, in nihilum   nil posse reuerti.            [ ]
 85           hoc est quod palles?   cur quis non prandeat hoc est?'       [ ]
 86             his populus ridet,   multumque torosa iuuentus             [ ]
 87           ingeminat   tremulos naso   crispante cachinnos.             [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)                               8:00
3. digt.
 88          'inspice, nescio quid   trepidat mihi pectus et aegris        [ ]!
 89             faucibus exsuperat   grauis halitus, inspice sodes'        [ ]
 90              qui dicit medico,   iussus requiescere, postquam          [ ]
 91              tertia conpositas   uidit nox currere uenas,              [ ]
 92                 de maiore domo   modice stitiente lagoena              [1]?
 93                   lenia loturo   sibi Surrentina rogabit.              [ ]?
 94        'heus bone, tu palles.'   'nihil est.' 'uideas tamen istuc,     [ ]
 95      quidquid id est.   surgit tacite   tibi lutea pellis.'            [ ]
 96                'at tu deterius   palles, ne sis mihi tutor.            [ ]
 97        iam pridem hunc sepeli;   tu restas.' 'perge, tacebo.'          [ ]?
 98            turgidus hic epulis   atque albo uentre lauatur,            [ ]
 99              gutture sulpureas   lente exhalante mefites.              [ ]
100            sed tremor inter uina subit calidumque trientem             [ ]!
101             excutit e manibus,   dentes crepuere retecti,              [ ]
102             uncta cadunt laxis   tunc pulmentaria labris.              [ ]
103           hinc tuba, candelae,   tandemque beatulus alto               [ ]
104               conpositus lecto   crassisque lutatus amomis             [ ]
105            in portam   rigidas calces   extendit. at illum             [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
106           hesterni   capite induto   subiere Quirites.                 [ ]?
107           'tange, miser, uenas   et pone in pectore dextram;           [ ]
108        nil calet hic.   summosque pedes    attinge manusque;           [ ]
109         non frigent.' uisa est   si forte pecunia, siue                [ ]
110                 candida uicini   subrisit molle puella,                [2]
111           cor tibi rite salit?   positum est algente catino            [ ]
112          durum holus et populi   cribro decussa farina:                [ ]?
113              temptemus fauces;   tenero latet ulcus in ore             [ ]
114         putre quod haut deceat   plebeia radere beta.                  [ ]?
115            alges, cum excussit   membris timor albus aristas;          [ ]
116            nunc face supposita   feruescit sanguis et ira              [ ]
117             scintillant oculi,   dicisque facisque quod ipse           [1]
118          non sani esse hominis   non sanus iuret Orestes.              [ ]
4. digt.                                                                      .
  1          'Rem populi tractas?'   (barbatum haec crede magistrum        [ ]
  2               dicere, sorbitio   tollit quem dira cicutae)             [ ]
  3        'quo fretus?   dic hoc, magni   pupille Pericli.                [ ]
  4           scilicet ingenium et   rerum prudentia uelox                 [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
4. digt.
  5              ante pilos uenit,   dicenda tacendaue calles.             [ ]
  6               ergo ubi commota   feruet plebecula bile,                [ ]
  7            fert animus calidae   fecisse silentia turbae               [ ]
  8               maiestate manus.   quid deinde loquere? "Quirites,       [ ]
  9       hoc puta non iustum est,   illud male, rectius illud."           [ ]
 10           scis etenim   iustum gemina   suspendere lance               [ ]
 11              ancipitis librae,   rectum discernis ubi inter            [ ]
 12          curua subit   uel cum fallit   pede regula uaro,              [ ]
 13           et potis es   nigrum uitio   praefigere theta.               [ ]
 14           quin tu igitur summa   nequiquam pelle decorus               [ ]?
 15             ante diem   blando caudam   iactare popello                [ ]
 16             desinis, Anticyras   melior sorbere meracas?               [ ]
 17      quae tibi summa boni est?   uncta uixisse patella                 [ ]
 18              semper et adsiduo   curata cuticula sole?                 [2]?
 19            expecta, haut aliud   respondeat haec anus. i nunc,         [ ]
 20           "Dinomaches ego sum"   suffla, "sum candidus." esto,         [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)                              12:00
4. digt.
 21                dum ne deterius   sapiat pannucia Baucis,               [ ]
 22             cum bene discincto   cantauerit ocima uernae.'             [ ]
 23              ut nemo in   sese temptat   descendere, nemo,             [ ]
 24                sed praecedenti   spectatur mantica tergo!              [ ]
 25             quaesieris 'nostin   Vettidi praedia?' 'cuius?'            [ ]?
 26          'diues arat   Curibus quantum   non miluus errat.'            [ ]
 27        'hunc ais, hunc   dis iratis   genioque sinistro,               [ ]?
 28           qui, quandoque iugum   pertusa ad compita figit,             [ ]
 29             seriolae   ueterem metuens   deradere limum                [ ]
 30         ingemit "hoc bene sit"   tunicatum cum sale mordens            [ ]
 31               cepe et farratam   pueris plaudentibus ollam             [ ]
 32                pannosam faecem   morientis sorbet aceti?'              [ ]
 33            at si unctus cesses   et figas in cute solem,               [ ]
 34           est prope te ignotus   cubito qui tangat et acre             [1]
 35            despuat: 'hi mores!   penemque arcanaque lumbi              [ ]
 36               runcantem populo   marcentis pandere uuluas.             [ ]
 37              tum, cum maxillis   balanatum gausape pectas,             [ ]
 38               inguinibus quare   detonsus gurgulio extat?              [ ]?

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
4. digt.
 39           quinque palaestritae   licet haec plantaria uellant          [ ]
 40                elixasque nates   labefactent forcipe adunca,           [ ]
 41           non tamen ista filix   ullo mansuescit aratro.'              [ ]
 42           caedimus inque uicem   praebemus crura sagittis.             [ ]
 43             uiuitur hoc pacto,   sic nouimus. ilia subter              [ ]
 44           caecum uulnus habes,   sed lato balteus auro                 [ ]?
 45           praetegit. ut mauis,   da uerba et decipe neruos,            [ ]
 46            si potes. 'egregium   cum me uicinia dicat,                 [ ]?
 47              non credam?' uiso   si palles, inprobe, nummo,            [ ]
 48            si facis in   penem quidquid   tibi uenit, amarum           [ ]
 49              si puteal   multa cautus   uibice flagellas,              [ ]
 50             nequiquam   populo bibulas   donaueris aures.              [ ]
 51            respue quod non es;   tollat sua munera cerdo.              [ ]
 52          tecum habita:   noris quam sit   tibi curta supellex.         [2]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 522
Aules Persius Flaccus: Satirer 5 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: