File n. 522 – 15:35 minuti – Persius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 523
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 522 Aules Persius Flaccus: Satirer 5 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.                                                                      .
  1           Vatibus hic mos est,   centum sibi poscere uoces,            [ ]
  2          centum ora et linguas   optare in carmina centum,             [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
  3              fabula seu maesto   ponatur hianda tragoedo,              [ ]?
  4             uolnera seu Parthi   ducentis ab inguine ferrum.           [ ]?
  5     'quorsum haec? aut quantas   robusti carminis offas                [ ]
  6            ingeris, ut par sit   centeno gutture niti?                 [2]
  7                grande locuturi   nebulas Helicone legunto,             [2]?
  8          si quibus aut Procnes   aut si quibus olla Thyestae           [ ]
  9            feruebit   saepe insulso   cenanda Glyconi.                 [ ]
 10            tu neque anhelanti,   coquitur dum massa camino,            [ ]
 11            folle premis uentos   nec clauso murmure raucus             [ ]
 12              nescio quid tecum   graue cornicaris inepte               [ ]
 13            nec scloppo tumidas   intendis rumpere buccas.              [ ]
 14           uerba togae sequeris   iunctura callidus acri,               [ ]?
 15              ore teres modico,   pallentis radere mores                [ ]
 16              doctus et ingenuo   culpam defigere ludo.                 [ ]
 17          hinc trahe quae dicis   mensasque relinque Mycenis            [ ]
 18          cum capite et pedibus   plebeiaque prandia moris.'            [2]
 19        non equidem hoc studeo,   pullatis ut mihi nugis                [ ]?
 20               pagina turgescat   dare pondus idonea fumo.              [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
 21              secrete loquimur.   tibi nunc hortante Camena             [1]
 22               excutienda damus   praecordia, quantaque nostrae         [ ]
 23          pars tua sit,   Cornute, animae,   tibi, dulcis amice,        [ ]
 24              ostendisse iuuat.   pulsa, dinoscere cautus               [ ]?
 25         quid solidum crepet et   pictae tectoria linguae.              [ ]
 26               hic ego centenas   ausim deposcere fauces,               [ ]
 27             ut quantum mihi te   sinuoso in pectore fixi               [ ]
 28              uoce traham pura,   totumque hoc uerba resignent          [ ]?
 29              quod latet arcana   non enarrabile fibra.                 [ ]?
 30            cum primum   pauido custos   mihi purpura cessit            [ ]
 31            bullaque subcinctis   Laribus donata pependit,              [ ]
 32             cum blandi comites   totaque inpune Subura                 [ ]
 33             permisit   sparsisse oculos   iam candidus umbo,           [ ]
 34       cumque iter ambiguum est   et uitae nescius error                [ ]
 35               diducit trepidas   ramosa in compita mentes,             [ ]
 36              me tibi supposui.   teneros tu suscipis annos             [ ]
 37             Socratico,   Cornute, sinu.   tum fallere sollers          [ ]
 38              adposita intortos   extendit regula mores                 [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
 39            et premitur   ratione animus   uincique laborat             [ ]
 40               artificemque tuo   ducit sub pollice uoltum.             [ ]
 41          tecum etenim   longos memini   consumere soles                [ ]
 42              et tecum   primas epulis   decerpere noctes.              [1]
 43         unum opus et   requiem pariter   disponimus ambo               [ ]
 44                atque uerecunda   laxamus seria mensa.                  [ ]
 45       non equidem hoc dubites,   amborum foedere certo                 [ ]
 46                consentire dies   et ab uno sidere duci.                [2]?
 47             nostra uel aequali   suspendit tempora Libra               [ ]
 48              Parca tenax ueri,   seu nata fidelibus hora               [2]
 49             diuidit in Geminos   concordia fata duorum                 [ ]
 50             Saturnumque grauem   nostro Ioue frangimus una,            [ ]
 51          nescio quod certe est   quod me tibi temperat astrum.         [ ]
 52          mille hominum species   et rerum discolor usus;               [ ]
 53          uelle suum cuique est   nec uoto uiuitur uno.                 [ ]
 54            mercibus hic Italis   mutat sub sole recenti                [ ]
 55               rugosum piper et   pallentis grana cumini,               [ ]
 56              hic satur inriguo   mauult turgescere somno               [ ]?

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
 57            hic campo indulget,   hunc alea decoquit, ille              [ ]
 58             in uenerem putris;   sed cum lapidosa cheragra             [ ]
 59             fregerit articulos   ueteris ramalia fagi,                 [ ]
 60         tunc crassos   transisse dies   lucemque palustrem             [ ]
 61               et sibi iam seri   uitam ingemuere relictam.             [ ]?
 62                at te nocturnis   iuuat inpallescere chartis;           [ ]
 63            cultor enim iuuenum   purgatas inseris aures                [ ]?
 64               fruge Cleanthea.   petite hinc, puerique senesque,       [ ]?
 65             finem animo certum   miserisque uiatica canis.             [ ]
 66          'cras hoc fiet.' idem   cras fiat. 'quid? quasi magnum        [ ]
 67             nempe diem donas!'   sed cum lux altera uenit,             [ ]
 68             iam cras hesternum   consumpsimus; ecce aliud cras         [ ]
 69               egerit hos annos   et semper paulum erit ultra.          [ ]
 70          nam quamuis prope te,   quamuis temone sub uno                [ ]
 71               uertentem   sese frustra   sectabere canthum,            [ ]
 72             cum rota posterior   curras et in axe secundo.             [ ]
 73            libertate opus est.   non hac, ut quisque Velina            [ ]
 74               Publius emeruit,   scabiosum tesserula far               [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
 75         possidet. heu steriles   ueri, quibus una Quiritem             [1]
 76           uertigo   facit! hic Dama est   non tresis agaso,            [ ]?
 77             uappa lippus et in   tenui farragine mendax.               [ ]
 78         uerterit hunc dominus,   momento turbinis exit                 [ ]
 79            Marcus Dama. papae!   Marco spondente recusas               [ ]
 80             credere tu nummos?   Marco sub iudice palles?              [ ]
 81         Marcus dixit, ita est.   adsigna, Marce, tabellas.             [ ]
 82            haec mera libertas,   hoc nobis pillea donant.              [ ]
 83       'an quisquam est   alius liber,   nisi ducere uitam              [ ]
 84           cui licet ut libuit?   licet ut uolo uiuere, non sum         [ ]
 85               liberior Bruto?'   'mendose colligis' inquit             [ ]?
 86              Stoicus hic aurem   mordaci lotus aceto,                  [ ]?
 87          'hoc relicum accipio,   "licet" illud et "ut uolo" tolle.'    [ ]
 88           'uindicta   postquam meus a   praetore recessi,              [ ]
 89           cur mihi non liceat,   iussit quodcumque uoluntas,           [ ]
 90               excepto   siquid Masuri   rubrica uetabit?'              [ ]
 91           disce, sed ira cadat   naso rugosaque sanna,                 [ ]?
 92            dum ueteres   auias tibi de   pulmone reuello.              [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
 93             non praetoris erat   stultis dare tenuia rerum             [ ]
 94             officia atque usum   rapidae permittere uitae;             [ ]
 95                sambucam citius   caloni aptaueris alto.                [ ]
 96           stat contra ratio et   secretam garrit in aurem,             [ ]
 97          ne liceat   facere id quod quis   uitiabit agendo.            [ ]
 98            publica lex hominum   naturaque continet hoc fas,           [2]
 99              ut teneat uetitos   inscitia debilis actus.               [ ]
100              diluis elleborum,   certo conpescere puncto               [ ]
101                nescius examen?   uetat hoc natura medendi.             [ ]
102                nauem si poscat   sibi peronatus arator                 [2]
103           luciferi   rudis, exclamet   Melicerta perisse               [ ]
104              frontem de rebus.   tibi recto uiuere talo                [ ]
105           ars dedit et   ueris speciem   dinoscere calles,             [ ]
106               ne qua subaerato   mendosum tinniat auro?                [ ]
107        quaeque sequenda forent   quaeque euitanda uicissim,            [ ]?
108              illa prius creta,   mox haec carbone notasti?             [ ]
109               es modicus uoti,   presso lare, dulcis amicis?           [ ]?
110           iam nunc adstringas,   iam nunc granaria laxes,              [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
111             inque luto   fixum possis   transcendere nummum            [ ]
112               nec gluttu sorbere saliuam Mercurialem?                  [ ]!
113         'haec mea sunt, teneo'   cum uere dixeris, esto                [ ]
114            liberque ac sapiens   praetoribus ac Ioue dextro.           [ ]
115           sin tu, cum   fueris nostrae   paulo ante farinae.           [ ]
116           pelliculam   ueterem retines   et fronte politus             [ ]
117               astutam   uapido seruas   in pectore uolpem,             [ ]
118           quae dederam   supra relego   funemque reduco.               [1]?
119             nil tibi concessit   ratio; digitum exere, peccas,         [ ]
120        et quid tam paruum est?   sed nullo ture litabis,               [ ]
121             haereat in stultis   breuis ut semuncia recti.             [ ]
122             haec miscere nefas   nec, cum sis cetera fossor,           [ ]
123       tris tantum ad   numeros Satyrum   moueare Bathylli.             [ ]
124    'liber ego.' unde datum hoc   sumis, tot subdite rebus?             [ ]
125             an dominum ignoras   nisi quem uindicta relaxat?           [ ]
126         'i, puer, et strigiles   Crispini ad balnea defer'             [ ]
127          si increpuit, 'cessas   nugator?' seruitium acre              [ ]
128              te nihil inpellit   nec quicquam extrinsecus intrat       [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
129            quod neruos agitet;   sed si intus et in iecore aegro       [ ]
130              nascuntur domini,   qui tu inpunitior exis                [ ]?
131  atque hic quem ad   strigilis scutica et   metus egit erillis?        [ ]
132            mane piger stertis.   'surge' inquit Auaritia, 'eia         [ ]
133         surge.' negas. instat.   'surge' inquit. 'non queo.' 'surge.'  [ ]
134     'et quid agam?' 'rogat! en   saperdas aduehe Ponto,                [ ]
135          castoreum,   stuppas, hebenum,   tus, lubrica Coa.            [ ]
136          tolle recens   primus piper et   sitiente camelo.             [ ]
137          uerte aliquid; iura.'   'sed Iuppiter audiet.' 'eheu,         [1]
138               baro, regustatum   digito terebrare salinum              [ ]
139             contentus perages,   si uiuere cum Ioue tendis.'           [1]
140              iam pueris pellem   succinctus et oenophorum aptas.       [ ]
141                ocius ad nauem!   nihil obstat quin trabe uasta         [ ]
142                Aegaeum rapias,   ni sollers Luxuria ante               [ ]
143               seductum moneat:   'quo deinde, insane, ruis, quo?       [ ]
144          quid tibi uis? calido   sub pectore mascula bilis             [ ]
145               intumit quam non   extinxerit urna cicutae?              [ ]
146            tu mare transilias?   tibi torta cannabe fulto              [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
147           cena sit in transtro   Veiientanumque rubellum               [ ]
148               exhalet   uapida laesum   pice sissilis obba?            [ ]
149          quid petis? ut nummi,   quos hic quincunce modesto            [1]
150           nutrieras,   pergant auidos   sudare deunces?                [ ]
151                 indulge genio,   carpamus dulcia, nostrum est          [ ]
152         quod uiuis,   cinis et manes   et fabula fies,                 [ ]
153               uiue memor leti,   fugit hora hoc quod loquor inde est.' [ ]?
154       en quid agis? duplici in   diuersum scinderis hamo.              [ ]
155      huncine an hunc sequeris?   subeas alternus oberres.              [ ]
156              ancipiti obsequio   dominos, alternus oberres.            [ ]
157         nec tu, cum obstiteris   semel instantique negaris             [ ]
158                parere imperio,   'rupi iam uincula' dicas;             [ ]?
159           nam et luctata canis   nodum abripit, et tamen illi,         [ ]
160           cum fugit, a   collo trahitur   pars longa catenae.          [ ]
161      'Daue, cito, hoc   credas iubeo,   finire dolores                 [ ]
162           praeteritos meditor'   (crudum Chaerestratus unguem          [ ]
163            adrodens ait haec).   'an siccis dedecus obstem             [ ]

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
164             cognatis?   an rem patriam   rumore sinistro               [ ]
165              limen ad obscenum   frangam, dum Chrysidis udas           [ ]
166              ebrius ante fores   extincta cum face canto?'             [ ]
167           'euge, puer, sapias,   dis depellentibus agnam               [ ]
168          percute.' 'sed censen   plorabit, Daue, relicta?'             [ ]
169               'nugaris. solea,   puer, obiurgabere rubra,              [ ]
170             ne trepidare uelis   atque artos rodere casses.            [ ]
171         nunc ferus et uiolens;   at, si uocet, haut mora dicas         [ ]
172        "quidnam igitur faciam?   nec nunc, cum arcessat et ultro       [ ]
173           supplicet, accedam?"   si totus et integer illinc            [2]
174            exieras, nec nunc.'   hic hic quod quaerimus, hic est,      [ ]
175                 non infestuca,   lictor quam iactat ineptus.           [ ]
176            ius habet ille sui,   palpo quem ducit hiantem              [ ]
177               cretata Ambitio?   uigila et cicer ingere large          [ ]
178                rixanti populo,   nostra ut Floralia possint            [ ]
179               aprici   meminisse senes.   quid pulchrius? at cum       [ ]?

Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
180                 Herodis   uenere dies   unctaque fenestra              [ ]
181           dispositae   pinguem nebulam   uomuere lucernae              [ ]
182               portantes uiolas   rubrumque amplexa catinum             [ ]
183            cauda natat thynni,   tumet alba fidelia uino,              [ ]
184            labra moues tacitus   recutitaque sabbata palles.           [ ]
185              tum nigri lemures   ouoque pericula rupto,                [1]
186           tum grandes galli et   cum sistro lusca sacerdos             [ ]
187                 incussere deos   inflantis corpora, si non             [ ]
188            praedictum   ter mane caput   gustaueris ali.               [ ]
189             dixeris haec inter   uaricosos centuriones,                [ ]
190             continuo   crassum ridet   Pulfenius ingens                [ ]
191            et centum   Graecos curto   centusse licetur.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 523
Aules Persius Flaccus: Satirer 6 og prolog [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: