Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 11 - ARS-HORA Prossimo file n. 524
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) 0:00
6. digt. .
1 Admouit iam bruma foco te, Basse, Sabino? [ ]?
2 iamne lyra et tetrico uiuunt tibi pectine chordae? [1]
3 mire opifex numeris ueterum primordia uocum [ ]
4 atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, [ ]
5 mox iuuenes agitare iocos et pollice honesto [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) 0:+
6. digt.
6 egregius lusisse senex. mihi nunc Ligus ora [ ]
7 intepet hibernat -que meum mare, qua latus ingens [ ]
8 dant scopuli et multa litus se ualle receptat. [ ]?
9 'Lunai portum, est operae, cognoscite, ciues.' [ ]?
10 cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse [ ]
11 Maeonides Quintus pauone ex Pythagoreo. [ ]
12 hic ego securus uolgi et quid praeparet auster [2]
13 infelix pecori, securus et angulus ille [2]?
14 uicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes [ ]?
15 ditescant orti peioribus, usque recusem [1]
16 curuus ob id minui senio aut cenare sine uncto [ ]
17 et signum in uapida naso tetigisse lagoena. [1]
18 discrepet his alius. geminos, horoscope, uaro [1]
19 producis genio: solis natalibus est qui [ ]
20 tinguat holus siccum muria uafer in calice empta, [ ]
21 ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente [ ]
22 grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar, [ ]
23 nec rhombos ideo libertis ponere lautus [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) 0:++
6. digt.
24 nec tenuis sollers turdarum nosse saliuas. [ ]
25 messe tenus propria uiue et granaria (fas est) [ ]
26 emole. quid metuas? occa et seges altera in herba est. [ ]
27 at uocat officium, trabe rupta Bruttia saxa [ ]
28 prendit amicus inops remque omnem surdaque uota [ ]
29 condidit Ionio, iacet ipse in litore et una [ ]
30 ingentes de puppe dei iamque obuia mergis [ ]
31 costa ratis lacerae; nunc et de caespite uiuo [ ]
32 frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret [ ]?
33 caerulea in tabula. sed cenam funeris heres [ ]
34 negleget iratus quod rem curtaueris; urnae [2]
35 ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum [ ]
36 seu ceraso peccent casiae nescire paratus. [ ]
37 'tune bona incolumis minuas?' et Bestius urguet [ ]
38 doctores Graios: 'ita fit; postquam sapere urbi [ ]
39 cum pipere et palmis uenit nostrum hoc maris expers, [ ]
40 fenisecae crasso uitiarunt unguine pultes.' [ ]
41 haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) 4:00
6. digt.
42 quisquis eris, paulum a turba deductior audi. [ ]?
43 o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus [ ]
44 insignem ob cladem Germanae pubis et aris [ ]
45 frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma [ ]
46 iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis [ ]
47 essedaque ingentes -que locat Caesonia Rhenos. [ ]
48 dis igitur genioque ducis centum paria ob res [ ]
49 egregie gestas induco. quis uetat? aude. [ ]?
50 uae, nisi coniues. oleum artocreasque popello [2]?
51 largior. an prohibes? dic clare. 'non adeo' inquis [ ]?
52 'exossatus ager iuxta est.' age, si mihi nulla [ ]
53 iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis [ ]
54 nulla manet patrui, sterilis matertera uixit [ ]
55 deque auia nihilum superest, accedo Bouillas [ ]
56 cliuumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres. [ ]
57 'progenies terrae?' quaere ex me quis mihi quartus [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) 4:+
6. digt.
58 sit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum, [1]
59 unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu [ ]
60 Manius hic generis prope maior auunculus exit. [ ]
61 qui prior es, cur me in decursu lampada poscis? [ ]
62 sum tibi Mercurius; uenio deus huc ego ut ille [ ]
63 pingitur. an renuis? uis tu gaudere relictis? [ ]
64 'dest aliquid summae.' minui mihi, sed tibi totum est [ ]
65 quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam [ ]
66 legarat Tadius, neu dicta, 'pone paterna, [ ]
67 fenoris accedat merces, hinc exime sumptus, [ ]
68 quid relicum est?' relicum? nunc nunc inpensius ungue, [ ]
69 ungue, puer, caules. mihi festa luce coquatur [ ]
70 urtica et fissa fumosum sinciput aure, [ ]
71 ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, [ ]?
72 cum morosa uago singultiet inguine uena, [1]?
73 patriciae inmeiat uoluae? mihi trama figurae [ ]
74 sit reliqua, ast illi tremat omento popa uenter? [ ]
75 uende animam lucro, mercare atque excute sollers [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) 4:++
6. digt.
76 omne latus mundi, ne sit praestantior alter [ ]?
77 Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta, [ ]
78 rem duplica. 'feci; iam triplex, iam mihi quarto, [2]
79 iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam, [ ]
80 inuentus, Chrysippe, tui finitor acerui.' [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) 4:+++ .
0. digt. .
1 Nec fronte labra prolui caballino ..
2 nec in bicipiti somniasse Parnaso ..
3 memini, ut repente sic poeta prodirem. ..
4 Heliconidasque pallidamque Pirenen ..
5 illis remitto quorum imagines lambunt ..
6 hederae sequaces; ipsi semipaganus ..
7 ad sacra uatum carmen adfero nostrum. ..
8 quis expediuit psittaco suum 'chaere' ..
9 picamque docuit nostra uerba conari? ..
10 magister artis ingenique largitor ..
11 uenter, negatas artifex sequi uoces. ..
12 quod si dolosi spes refulserit nummi, ..
13 coruos poetas et poetridas picas ..
14 cantare credas Pegaseium nectar. ..
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 524
Sulpicia, sølvalderens: Digt [Carmen]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
6. digt.
61 qui prior es, cur me in decursu lampada poscis? [ ]
65 quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam [ ] bis
6. digt.
19 producis genio: solis natalibus est qui [ ]
25 messe tenus propria uiue et granaria (fas est) [ ]
6. digt.
6 egregius lusisse senex. mihi nunc Ligus ora [ ]
7 intepet hibernat -que meum mare, qua latus ingens [ ]
21 ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente [ ]
39 cum pipere et palmis uenit nostrum hoc maris expers, [ ]
41 haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres [ ]
52 ‘exossatus ager iuxta est.’ age, si mihi nulla [ ]
57 ‘progenies terrae?’ quaere ex me quis mihi quartus [ ]
59 unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu [ ]
64 ‘dest aliquid summae.’ minui mihi, sed tibi totum est [ ]
65 quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam [ ]
78 rem duplica. ‘feci; iam triplex, iam mihi quarto, [2]
6. digt.
11 Maeonides Quintus pauone ex Pythagoreo. [ ]
Analyse 3
6. digt.
38 doctores Graios: ‘ita fit; postquam sapere urbi [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede