File n. 524 – 5:53 minuti – Sulpicia

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 525
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 524 Sulpicia (sølvalderens): Digt [Carmen]
Sølvalderens: periodo argenteo
Sulpicia, sølvalderens: Digt (Weidmann)                                    0:00
  1           Musa, quibus numeris   heroas et arma frequentas,            [u]?
  2              fabellam   permitte mihi   detexere paucis.               [ ]?
  3              nam tibi secessi,   tecum penetrale retractans            [1]
  4               consilium. quare   nec carmine curro Phalaeco            [1]
  5             nec trimetro iambo   nec qui pede fractus eodem            [ ]
  6                fortiter irasci   discit duce Clazomenio;               [ ]
  7             cetera quin etiam,   quot denique milia lusi               [ ]
  8               primaque Romanos   docui contendere Graiis               [2]
  9             et salibus   variare novis,   constanter omitto            [ ]
 10          teque quibus princeps   et facundissima calles                [ ]
 11            aggredior. precibus   descende clientis et audi.            [ ]
 12            dic mihi, Calliope,   quidnam pater ille deorum             [ ]
 13             cogitat? an terras   et patria saecula mutat               [ ]
 14          quasque dedit quondam   morientibus eripit artes              [ ]
 15         nosque iubet   tacitos et iam   rationis egentes               [ ]
 16            non aliter,   primo quam cum   surreximus arvo,             [ ]
 17             glandibus et purae   rursus procumbere lymphae?            [ ]

Sulpicia, sølvalderens: Digt (Weidmann)
 18             an reliquas terras   conservat amicus et urbes,            [ ]
 19             sed genus Ausonium   Romulique exturbat alumnos?           [ ]
 20          quid? reputemus enim:   duo sunt quibus extulit ingens        [ ]
 21           Roma caput,   virtus belli et   sapientia pacis.             [ ]
 22             sed virtus   agitata domi et   socialibus armis            [ ]
 23           in freta Sicaniae et   Carthaginis exilit arces              [ ]
 24           ceteraque imperia et   totum simul abstulit orbem.           [ ]
 25          deinde velut   stadio victor   qui solus Achaeo               [ ]
 26              languet et immota   secum virtute facessit,               [ ]?
 27              sic itidem   Romana manus,   contendere postquam          [2]
 28              destitit et pacem   longis frenavit habenis,              [ ]
 29                ipsa domi leges   et Graia inventa retractans           [2]
 30                 omnia bellorum   terra quaesita marique                [ ]
 31            praemia consilio et   molli ratione regebat.                [ ]
 32    stabat in his,   neque enim poterat   constare sine ipsis,          [ ]
 33              aut frustra uxori   mendaxque Diespiter olim              [ ]?
 34            'imperium   sine fine dedi'   dixisse probatur.             [ ]

Sulpicia, sølvalderens: Digt (Weidmann)                                    4:00
 35            nunc igitur qui res   Romanas inperat inter,                [ ]?
 36            non trabe sed tergo   prolapsus et ingluvie albus,          [ ]?
 37         et studia et   sapiens hominum   nomenque genusque             [ ]
 38              omnia abire foras   atque urbe excedere iussit.           [ ]
 39           quid facimus? Graios   hominumque relinquimus urbes,         [1]
 40                ut Romana foret   magis his instructa magistris:        [1]
 41               nunc, Capitolino   veluti turbante Camillo               [2]?
 42           ensibus et   trutina Galli   fugere relicta,                 [ ]?
 43              sic nostri   palare senes   dicuntur et ipsi              [2]
 44                 ut ferale suos   onus extirpare libellos.              [ ]?
 45                ergo Numantinus   Libycusque erravit in isto            [ ]
 46             Scipio, qui Rhodio   crevit formante magistro,             [ ]?
 47           ceteraque illa manus   bello facunda secundo,                [ ]?
 48              quos inter prisci   sententia dia Catonis                 [ ]
 49               scire deos magni   fecisset, utrumne secundis            [ ]?
 50              an magis adversis   staret Romana propago.                [ ]
 51             scilicet adversis.   nam cum defendier armis               [ ]
 52         suadet amor patriae et   captiva penatibus uxor,               [ ]

Sulpicia, sølvalderens: Digt (Weidmann)
 53           convenit, ut vespis,   quarum domus arce movente,            [ ]
 54          turba tegens strictis   per lutea corpora telis;              [ ]
 55            ast ubi apes   secura redit,   oblita suorum                [2]
 56            plebs fraterque una   somno moriuntur obeso.                [ ]?
 57             Romulidarum igitur   longa et gravis exitium pax.          [ ]
 58               hoc fabella modo   pausam facit. optima, posthac,        [ ]
 59            Musa, velim moneas,   sine qua mihi nulla voluptas          [ ]
 60          vivere, uti   quondam Smyrna   Lydusque peribat,              [ ]?
 61            nunc itidem   migrare velit.   vel denique quidvis          [ ]
 62           ut dea quaere aliud:   tantum Romana Caleno                  [ ]
 63                moenia iucundos   pariterque averte Sabinos.            [ ]
 64           haec ego. tum paucis   dea me dignarier infit:               [ ]
 65            'pone metus aequos,   cultrix mea; summa tyranno            [ ]
 66         haec instant   odia et nostro   periturus honore est.          [ ]
 67              nam laureta Numae   fontisque habitamus eosdem            [ ]
 68               et comite Egeria   ridemus inania coepta.                [2]?
 69       vive, vale.   manet hunc pulchrum   sua fama dolorem;            [ ]
 70              Musarum   spondet chorus et   Romanus Apollo.'            [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 525
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 1, 1 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: