File n. 525 – 13:02 minutter – Iuvenalis

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 526
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 525 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 1, 1 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.                                                                      .
  1             Semper ego auditor   tantum? numquamne reponam             [ ]
  2              uexatus   totiens rauci   Theseide Cordi?                 [ ]?
  3               inpune ergo mihi   recitauerit ille togatas,             [ ]
  4             hic elegos?   inpune diem   consumpserit ingens            [ ]
  5             Telephus aut summi   plena iam margine libri               [1]
  6         scriptus et in   tergo necdum   finitus Orestes?               [ ]
  7             nota magis   nulli domus est   sua quam mihi lucus         [ ]
  8              Martis et Aeoliis   uicinum rupibus antrum                [ ]
  9          Vulcani;   quid agant uenti,   quas torqueat umbras           [1]
 10             Aeacus, unde alius   furtiuae deuehat aurum                [ ]
 11            pelliculae, quantas   iaculetur Monychus ornos,             [ ]
 12              Frontonis platani   conuolsaque marmora clamant           [ ]
 13              semper et adsiduo   ruptae lectore columnae.              [ ]
 14             expectes   eadem a summo   minimoque poeta.                [ ]
 15              et nos ergo manum   ferulae subduximus, et nos            [ ]
 16            consilium   dedimus Sullae,   priuatus ut altum             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 17           dormiret. stulta est   clementia, cum tot ubique             [ ]
 18              uatibus occurras,   periturae parcere chartae.            [ ]
 19         cur tamen hoc   potius libeat   decurrere campo,               [ ]
 20          per quem magnus equos   Auruncae flexit alumnus,              [ ]
 21            si uacat ac placidi   rationem admittitis, edam.            [ ]
 22               cum tener uxorem   ducat spado, Meuia Tuscum             [ ]
 23          figat aprum et   nuda teneat   uenabula mamma,                [ ]
 24              patricios   omnis opibus   cum prouocet unus              [ ]
 25            quo tondente grauis   iuueni mihi barba sonabat,            [ ]
 26              cum pars Niliacae   plebis, cum uerna Canopi              [ ]
 27             Crispinus   Tyrias umero   reuocante lacernas              [ ]
 28              uentilet aestiuum   digitis sudantibus aurum              [ ]
 29             nec sufferre queat   maioris pondera gemmae,               [ ]
 30          difficile est saturam   non scribere. nam quis iniquae        [ ]
 31             tam patiens urbis,   tam ferreus, ut teneat se,            [ ]
 32           causidici   noua cum ueniat   lectica Mathonis               [ ]
 33        plena ipso,   post hunc magni   delator amici                   [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 34               et cito rapturus   de nobilitate comesa                  [1]
 35      quod superest,   quam Massa timet,   quem munere palpat           [ ]
 36           Carus et a   trepido Thymele   summissa Latino;              [ ]
 37              cum te summoueant   qui testamenta merentur               [ ]
 38            noctibus, in caelum   quos euehit optima summi              [1]
 39            nunc uia processus,   uetulae uesica beatae?                [ ]
 40             unciolam   Proculeius habet,   sed Gillo deuncem,          [ ]
 41            partes quisque suas   ad mensuram inguinis heres.           [ ]
 42                  accipiat sane   mercedem sanguinis et sic             [ ]
 43               palleat ut nudis   pressit qui calcibus anguem           [ ]
 44               aut Lugudunensem   rhetor dicturus ad aram.              [ ]
 45          quid referam   quanta siccum   iecur ardeat ira,              [ ]
 46         cum populum   gregibus comitum   premit hic spoliator          [ ]
 47              pupilli   prostantis et hic   damnatus inani              [ ]
 48           iudicio?   quid enim saluis   infamia nummis?                [ ]
 49                 exul ab octaua   Marius bibit et fruitur dis           [ ]?
 50                iratis,   at tu uictrix,   prouincia, ploras.           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 51            haec ego non credam   Venusina digna lucerna?               [2]
 52           haec ego non agitem?   sed quid magis? Heracleas             [ ]
 53                  aut Diomedeas   aut mugitum labyrinthi                [2]?
 54              et mare percussum   puero fabrumque uolantem,             [ ]
 55              cum leno accipiat   moechi bona, si capiendi              [ ]
 56              ius nullum uxori,   doctus spectare lacunar,              [ ]
 57           doctus et ad calicem   uigilanti stertere naso;              [ ]
 58             cum fas esse putet   curam sperare cohortis                [ ]
 59               qui bona donauit   praesepibus et caret omni             [2]
 60                 maiorum censu,   dum peruolat axe citato               [ ]
 61            Flaminiam   puer Automedon?   nam lora tenebat              [ ]
 62               ipse, lacernatae   cum se iactaret amicae.               [ ]
 63            nonne libet   medio ceras   inplere capaces                 [ ]
 64           quadriuio,   cum iam sexta   ceruice feratur                 [ ]
 65         hinc atque inde patens   ac nuda paene cathedra                [ ]?
 66             et multum referens   de Maecenate supino                   [ ]
 67                signator falsi,   qui se lautum atque beatum            [ ]
 68                exiguis tabulis   et gemma fecerit uda?                 [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 69               occurrit   matrona potens,   quae molle Calenum          [2]
 70                porrectura uiro   miscet sitiente rubetam               [ ]
 71             instituitque rudes   melior Lucusta propinquas             [ ]
 72         per famam et   populum nigros   efferre maritos.               [ ]
 73        aude aliquid   breuibus Gyaris   et carcere dignum,             [ ]
 74           si uis esse aliquid.   probitas laudatur et alget;           [ ]
 75            criminibus   debent hortos,   praetoria, mensas,            [ ]
 76              argentum uetus et   stantem extra pocula caprum.          [ ]
 77           quem patitur   dormire nurus   corruptor auarae,             [ ]
 78            quem sponsae turpes   et praetextatus adulter?              [ ]
 79               si natura negat,   facit indignatio uersum               [1]
 80           qualemcumque potest,   quales ego uel Cluuienus.             [1]
 81               ex quo Deucalion   nimbis tollentibus aequor             [ ]
 82            nauigio   montem ascendit   sortesque poposcit              [ ]
 83              paulatimque anima   caluerunt mollia saxa                 [ ]
 84               et maribus nudas   ostendit Pyrrha puellas,              [ ]
 85        quidquid agunt homines,   uotum, timor, ira, uoluptas,          [ ]
 86             gaudia, discursus,   nostri farrago libelli est.           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 87              et quando uberior   uitiorum copia? quando                [ ]
 88                maior auaritiae   patuit sinus? alea quando             [ ]
 89       hos animos?   neque enim loculis   comitantibus itur             [ ]
 90              ad casum tabulae,   posita sed luditur arca.              [ ]
 91           proelia quanta illic   dispensatore uidebis                  [ ]
 92            armigero!   simplexne furor   sestertia centum              [ ]
 93            perdere et horrenti   tunicam non reddere seruo?            [ ]
 94            quis totidem erexit   uillas, quis fercula septem           [ ]
 95                 secreto   cenauit auus?   nunc sportula primo          [3]
 96             limine parua sedet   turbae rapienda togatae.              [ ]
 97              ille tamen faciem   prius inspicit et trepidat ne         [ ]
 98              suppositus uenias   ac falso nomine poscas:               [ ]
 99              agnitus accipies.   iubet a praecone uocari               [ ]
100              ipsos Troiugenas,   nam uexant limen et ipsi              [ ]
101           nobiscum.   'da praetori,   da deinde tribuno.'              [ ]
102                 sed libertinus   prior est. 'prior' inquit 'ego adsum. [ ]
103           cur timeam   dubitemue locum   defendere, quamuis            [ ]
104            natus ad Euphraten,   molles quod in aure fenestrae         [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
105          arguerint,   licet ipse negem?   sed quinque tabernae         [ ]
106            quadraginta parant.   quid confert purpura maior            [ ]
107             optandum,   si Laurenti   custodit in agro                 [ ]
108              conductas   Coruinus ouis,   ego possideo plus            [ ]
109          Pallante et Licinis?'   expectent ergo tribuni,               [ ]
110              uincant diuitiae,   sacro ne cedat honori                 [ ]?
111          nuper in hanc   urbem pedibus   qui uenerat albis,            [ ]
112         quandoquidem inter nos   sanctissima diuitiarum                [ ]!
113                 maiestas, etsi   funesta Pecunia templo                [ ]
114         nondum habitat, nullas   nummorum ereximus aras,               [ ]?
115            ut colitur   Pax atque Fides,    Victoria, Virtus           [ ]
116               quaeque salutato   crepitat Concordia nido.              [2]?
117           sed cum summus honor   finito conputet anno,                 [ ]?
118         sportula quid referat,   quantum rationibus addat,             [ ]
119         quid facient   comites quibus hinc   toga, calceus hinc est    [ ]
120               et panis   fumusque domi?    densissima centum           [ ]
121             quadrantes   lectica petit,   sequiturque maritum          [ ]
122          languida uel praegnas   et circumducitur uxor.                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
123              hic petit absenti   nota iam callidus arte                [1]
124          ostendens   uacuam et clausam   pro coniuge sellam.           [ ]
125        'Galla mea est' inquit,   'citius dimitte. moraris?             [ ]
126          profer, Galla, caput.   noli uexare, quiescet.'               [ ]
127              ipse dies pulchro   distinguitur ordine rerum:            [ ]
128         sportula, deinde forum   iurisque peritur Apollo               [ ]
129             atque triumphales,   inter quas ausus habere               [ ]
130            nescio quis titulos   Aegyptius atque Arabarches,           [ ]
131              cuius ad effigiem   non tantum meiere fas est.            [ ]
132            uestibulis   abeunt ueteres   lassique clientes             [ ]
133              uotaque deponunt,   quamquam longissima cenae             [2]
134          spes homini;   caulis miseris   atque ignis emendus.          [ ]
135             optima siluarum interea pelagique uorabit                  [ ]!
136             rex horum   uacuisque toris    tantum ipse iacebit.        [ ]
137            nam de tot pulchris   et latis orbibus et tam               [ ]
138                 antiquis   una comedunt   patrimonia mensa.            [1]?
139            nullus iam   parasitus erit.   sed quis ferat istas         [ ]!
140               luxuriae sordes?   quanta est gula quae sibi totos       [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
141          ponit apros,   animal propter   conuiuia natum!               [ ]
142          poena tamen praesens,   cum tu deponis amictus                [ ]?
143             turgidus et crudum   pauonem in balnea portas.             [ ]
144            hinc subitae mortes   atque intestata senectus.             [ ]
145            it noua nec tristis   per cunctas fabula cenas;             [ ]
146                 ducitur iratis   plaudendum funus amicis.              [2]
147              nil erit ulterius   quod nostris moribus addat            [ ]
148            posteritas,   eadem facient   cupientque minores,           [ ]
149             omne in praecipiti   uitium stetit. utere uelis,           [ ]
150             totos pande sinus.   dices hic forsitan 'unde              [ ]
151              ingenium   par materiae?    unde illa priorum             [ ]
152            scribendi   quodcumque animo    flagrante liberet           [ ]
153            simplicitas? "cuius   non audeo dicere nomen?               [ ]
154             quid refert dictis   ignoscat Mucius an non?"              [ ]
155               pone Tigillinum,   taeda lucebis in illa                 [ ]?
156             qua stantes ardent   qui fixo gutture fumant,              [ ]
157               et latum   media sulcum   deducit harena.'               [ ]
158          qui dedit ergo tribus   patruis aconita, uehatur              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
159              pensilibus plumis   atque illinc despiciat nos?           [ ]
160            'cum ueniet contra,   digito compesce labellum:             [ ]
161                 accusator erit   qui uerbum dixerit "hic est."         [1]
162             securus   licet Aenean   Rutulumque ferocem                [ ]
163             committas,   nulli grauis est   percussus Achilles         [ ]
164            aut multum   quaesitus Hylas   urnamque secutus:            [ ]
165           ense uelut   stricto quotiens   Lucilius ardens              [ ]
166          infremuit,   rubet auditor   cui frigida mens est             [ ]
167           criminibus,   tacita sudant   praecordia culpa.              [1]
168          inde ira et lacrimae.   tecum prius ergo uoluta               [ ]
169         haec animo ante tubas:   galeatum sero duelli                  [ ]
170            paenitet.' experiar   quid concedatur in illos              [ ]
171                quorum Flaminia   tegitur cinis atque Latina.           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 526
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 1, 2 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: