Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 12 - SA1-IUVE Prossimo file n. 527
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
2. digt. .
1 Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem [ ]
2 Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent [ ]
3 qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt. [ ]
4 indocti primum, quamquam plena omnia gypso [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
2. digt.
5 Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum, [ ]
6 si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit [ ]
7 et iubet archetypos pluteum seruare Cleanthas. [ ]
8 frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat [ ]
9 tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis [ ]
10 inter Socraticos notissima fossa cinaedos? [ ]
11 hispida membra quidem et durae per bracchia saetae [ ]
12 promittunt atrocem animum, sed podice leui [1]
13 caeduntur tumidae medico ridente mariscae. [1]
14 rarus sermo illis et magna libido tacendi [ ]
15 atque supercilio breuior coma. uerius ergo [ ]
16 et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis [ ]
17 inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur. [ ]
18 horum simplicitas miserabilis, his furor ipse [ ]
19 dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis [ ]
20 Herculis inuadunt et de uirtute locuti [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
2. digt.
21 clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?' [2]
22 infamis Varillus ait, 'quo deterior te?' [ ]
23 loripedem rectus derideat, Aethiopem albus. [ ]
24 quis tulerit Gracchos de seditione querentes? [ ]
25 quis caelum terris non misceat et mare caelo [ ]
26 si fur displiceat Verri, homicida Miloni, [ ]
27 Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum, [ ]
28 in tabulam Sullae si dicant discipuli tres? [ ]
29 qualis erat nuper tragico pollutus adulter [ ]
30 concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras [2]
31 omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, [ ]
32 cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam [ ]
33 solueret et patruo similes effunderet offas. [ ]
34 nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos [ ]
35 contemnunt Scauros et castigata remordent? [ ]
36 non tulit ex illis toruum Laronia quendam [ ]
37 clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
2. digt.
38 atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te [ ]
39 moribus oppununt. habeat iam Roma pudorem: [ ]
40 tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde [ ]
41 haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo [1]?
42 quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae. [ ]
43 quod si uexantur leges ac iura, citari [ ]
44 ante omnis debet Scantinia. respice primum [ ]
45 et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos [1]
46 defendit numerus iunctaeque umbone phalanges. [ ]
47 magna inter molles concordia. non erit ullum [ ]
48 exemplum in nostro tam detestabile sexu. [ ]
49 Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam: [ ]
50 Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque. [ ]
51 numquid nos agimus causas, ciuilia iura [ ]
52 nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus? [ ]
53 luctantur paucae, comedunt coloephia paucae. [ ]
54 uos lanam trahitis calathisque peracta refertis [ ]
55 uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
2. digt.
56 Penelope melius, leuius torquetis Arachne, [ ]
57 horrida quale facit residens in codice paelex. [ ]
58 notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister [ ]?
59 liberto, dederit uiuus cur multa puellae. [ ]
60 diues erit magno quae dormit tertia lecto. [ ]
61 tu nube atque tace: donant arcana cylindros. [1]
62 de nobis post haec tristis sententia fertur? [ ]
63 dat ueniam coruis, uexat censura columbas.' [ ]
64 fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem [1]
65 Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid [ ]?
66 non facient alii, cum tu multicia sumas, [ ]
67 Cretice, et hanc uestem populo mirante perores [1]
68 in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla; [ ]
69 damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem [ ]
70 non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet, [ ]
71 aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
2. digt.
72 en habitum quo te leges ac iura ferentem [ ]?
73 uulneribus crudis populus modo uictor et illud [ ]
74 montanum positis audiret uulgus aratris. [ ]
75 quid non proclames, in corpore iudicis ista [ ]?
76 si uideas? quaero an deceant multicia testem. [ ]
77 acer et indomitus libertatisque magister, [ ]
78 Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem [ ]
79 et dabit in plures, sicut grex totus in agris [ ]
80 unius scabie cadit et porrigine porci [ ]
81 uuaque conspecta liuorem ducit ab uua. [ ]?
82 foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu; [ ]
83 nemo repente fuit turpissimus. accipient te [ ]
84 paulatim qui longa domi redimicula sumunt [ ]
85 frontibus et toto posuere monilia collo [ ]?
86 atque bonam tenerae placant abdomine porcae [ ]
87 et magno cratere deam. sed more sinistro [ ]
88 exagitata procul non intrat femina limen: [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
2. digt.
89 solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,' [ ]
90 clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.' [ ]
91 talia secreta coluerunt orgia taeda [ ]?
92 Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton. [ ]
93 ille supercilium madida fuligine tinctum [1]
94 obliqua producit acu pingitque trementis [3]
95 attollens oculos; uitreo bibit ille priapo [ ]
96 reticulumque comis auratum ingentibus implet [ ]
97 caerulea indutus scutulata aut galbina rasa [ ]
98 et per Iunonem domini iurante ministro; [1]
99 ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, [ ]
100 Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat [ ]
101 armatum, cum iam tolli uexilla iuberet. [ ]
102 res memoranda nouis annalibus atque recenti [ ]
103 historia, speculum ciuilis sarcina belli. [ ]
104 nimirum summi ducis est occidere Galbam [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
2. digt.
105 et curare cutem, summi constantia ciuis [1]
106 Bebriaci campis solium adfectare Palati [ ]
107 et pressum in faciem digitis extendere panem, [ ]
108 quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe [ ]
109 maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina. [ ]?
110 hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae, [ ]
111 hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi [ ]
112 libertas et crine senex fanaticus albo [ ]
113 sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni [ ]
114 gutturis exemplum conducendusque magister. [ ]
115 quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam [ ]
116 more superuacuam cultris abrumpere carnem? [ ]
117 quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem [ ]
118 cornicini, siue hic recto cantauerat aere; [2]
119 signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens [ ]
120 cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti. [ ]
121 o proceres, censore opus est an haruspice nobis? [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
2. digt.
122 scilicet horreres maioraque monstra putares, [2]
123 si mulier uitulum uel si bos ederet agnum? [ ]?
124 segmenta et longos habitus et flammea sumit [ ]
125 arcano qui sacra ferens nutantia loro [2]
126 sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis, [ ]
127 unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde [ ]
128 haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes? [ ]
129 traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir, [ ]
130 nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas [ ]
131 nec quereris patri. uade ergo et cede seueri [ ]?
132 iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras [ ]
133 primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.' [1]?
134 quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus [ ]
135 nec multos adhibet.' liceat modo uiuere, fient, [ ]
136 fient ista palam, cupient et in acta referri. [ ]
137 interea tormentum ingens nubentibus haeret [ ]
138 quod nequeant parere et partu retinere maritos. [ ]
139 sed melius, quod nil animis in corpora iuris [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
2. digt.
140 natura indulget: steriles moriuntur, et illis [ ]
141 turgida non prodest condita pyxide Lyde, [ ]
142 nec prodest agili palmas praebere luperco. [ ]
143 uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, [2]
144 lustrauitque fuga mediam gladiator harenam [ ]
145 et Capitolinis generosior et Marcellis [2]
146 et Catuli Pauli -que minoribus et Fabiis et [ ]
147 omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum [ ]
148 admoueas cuius tunc munere retia misit. [ ]
149 esse aliquos manes et subterranea regna, [ ]
150 Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, [ ]
151 atque una transire uadum tot milia cumba [2]
152 nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur. [ ]
153 sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo [1]
154 Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli, [ ]
155 quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus, [ ]
156 tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos [ ]
157 umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
2. digt.
158 sulpura cum taedis et si foret umida laurus. [ ]
159 illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra [1]?
160 litora Iuuernae promouimus et modo captas [1]
161 Orcadas ac minima contentos nocte Britannos, [ ]
162 sed quae nunc populis fiunt uictoris in urbe [ ]
163 non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus [ ]
164 Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis [ ]
165 mollior ardenti sese indulsisse tribuno. [ ]?
166 aspice quid faciant commercia: uenerat obses, [ ]
167 hic fiunt homines. nam si mora longior urbem [ ]
168 (?)indulsit pueris, non umquam derit amator. [ ]
169 mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum: [ ]
170 sic praetextatos referunt Artaxata mores. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 527
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 1, 3 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
2. digt.
9 tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis [ ]
38 atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te [ ]
65 Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid [ ]?
2. digt.
16 et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis [ ]
18 horum simplicitas miserabilis, his furor ipse [ ]
25 quis caelum terris non misceat et mare caelo [ ]
40 tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde [ ]
47 magna inter molles concordia. non erit ullum [ ]
147 omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum [ ]
160 litora Iuuernae promouimus et modo captas [1]
163 non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus [ ]
2. digt.
1 Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem [ ]
145 et Capitolinis generosior et Marcellis [2]
Analyse 3
2. digt.
22 infamis Varillus ait, ‘quo deterior te?’ [ ]
28 in tabulam Sullae si dicant discipuli tres? [ ]
83 nemo repente fuit turpissimus. accipient te [ ]
115 quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam [ ]
129 traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir, [ ]
132 iugeribus campi, quem neglegis. ‘officium cras [ ]
146 et Catuli Pauli -que minoribus et Fabiis et [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede