Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 12 - SA1-IUVE Prossimo file n. 529
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
4. digt. .
1 Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus [ ]
2 ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum [ ]
3 a uitiis, aegrae solaque libidine fortes [1]
4 deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter. [ ]
5 quid refert igitur, quantis iumenta fatiget [ ]
6 porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra, [ ]
7 iugera quot uicina foro, quas emerit aedes [u]!
8 nemo malus felix, minime corruptor et idem [ ]
9 incestus, cum quo nuper uittata iacebat [ ]
10 sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos? [ ]?
11 sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter [ ]
12 si fecisset idem caderet sub iudice morum; [ ]
13 nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat [ ]
14 Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni [ ]
15 crimine persona est? mullum sex milibus emit, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
4. digt.
16 aequantem sane paribus sestertia libris, [1]
17 ut perhibent qui de magnis maiora locuntur. [ ]
18 consilium laudo artificis, si munere tanto [ ]
19 praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi; [ ]
20 est ratio ulterior, magnae si misit amicae, [ ]
21 quae uehitur cluso latis specularibus antro. [ ]?
22 nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus [ ]
23 quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu [2]
24 succinctus patria quondam, Crispine, papyro? [ ]
25 hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris [ ]
26 piscator quam piscis emi; prouincia tanti [ ]?
27 uendit agros, sed maiores Apulia uendit. [ ]?
28 qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus [ ]
29 induperatorem, cum tot sestertia, partem [2]
30 exiguam et modicae sumptam de margine cenae, [ ]
31 purpureus magni ructarit scurra Palati, [ ]
32 iam princeps equitum, magna qui uoce solebat [ ]?
33 uendere municipes fracta de merce siluros? [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
4. digt.
34 incipe, Calliope. licet et considere: non est [ ]
35 cantandum, res uera agitur. narrate, puellae [ ]
36 Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas. [ ]
37 cum iam semianimum laceraret Flauius orbem [ ]
38 ultimus et caluo seruiret Roma Neroni, [ ]
39 incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi [ ]
40 ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, [ ]
41 impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis [ ]
42 quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem [ ]
43 solibus effundit torrentis ad ostia Ponti [ ]
44 desidia tardos et longo frigore pingues. [ ]
45 destinat hoc monstrum cumbae linique magister [ ]
46 pontifici summo. quis enim proponere talem [ ]
47 aut emere auderet, cum plena et litora multo [ ]
48 delatore forent? dispersi protinus algae [1]
49 inquisitores agerent cum remige nudo, [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
4. digt.
50 non dubitaturi fugitiuum dicere piscem [2]?
51 depastumque diu uiuaria Caesaris, inde [ ]?
52 elapsum ueterem ad dominum debere reuerti. [ ]
53 si quid Palfurio, si credimus Armillato, [1]?
54 quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto [ ]
55 res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo, [ ]
56 ne pereat. iam letifero cedente pruinis [ ]?
57 autumno, iam quartanam sperantibus aegris, [ ]
58 stridebat deformis hiems praedamque recentem [ ]
59 seruabat; tamen hic properat, uelut urgeat auster. [ ]
60 utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat [ ]
61 ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, [ ]
62 obstitit intranti miratrix turba parumper. [ ]?
63 ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae; [ ]
64 exclusi spectant admissa obsonia patres. [ ]
65 itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
4. digt.
66 'priuatis maiora focis. genialis agatur [2]
67 iste dies. propera stomachum laxare sagina [ ]
68 et tua seruatum consume in saecula rhombum. [ ]
69 ipse capi uoluit.' quid apertius? et tamen illi [ ]
70 surgebant cristae. nihil est quod credere de se [ ]
71 non possit cum laudatur dis aequa potestas. [ ]
72 sed derat pisci patinae mensura. uocantur [ ]
73 ergo in consilium proceres, quos oderat ille, [ ]
74 in quorum facie miserae magnaeque sedebat [ ]
75 pallor amicitiae. primus clamante Liburno [ ]
76 'currite, iam sedit' rapta properabat abolla [ ]
77 Pegasus, attonitae positus modo uilicus urbi. [ ]
78 anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque [ ]
79 interpres legum sanctissimus omnia, quamquam [ ]
80 temporibus diris, tractanda putabat inermi [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
4. digt.
81 iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus, [1]
82 cuius erant mores qualis facundia, mite [ ]
83 ingenium. maria ac terras populosque regenti [ ]
84 quis comes utilior, si clade et peste sub illa [ ]
85 saeuitiam damnare et honestum adferre liceret [ ]!
86 consilium? sed quid uiolentius aure tyranni, [ ]
87 cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso [ ]?
88 uere locuturi fatum pendebat amici? [2]?
89 ille igitur numquam derexit bracchia contra [ ]
90 torrentem, nec ciuis erat qui libera posset [ ]
91 uerba animi proferre et uitam inpendere uero. [2]!
92 sic multas hiemes atque octogensima uidit [ ]
93 solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. [ ]
94 proximus eiusdem properabat Acilius aeui. [ ]
95 cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret [ ]
96 et domini gladiis tam festinata; sed olim [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
4. digt.
97 prodigio par est in nobilitate senectus, [ ]
98 unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. [ ]
99 profuit ergo nihil misero quod comminus ursos [ ]
100 figebat Numidas Albana nudus harena [ ]?
101 uenator. quis enim iam non intellegat artes [ ]
102 patricias? quis priscum illud miratur acumen, [ ]
103 Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. [ ]
104 nec melior uultu quamuis ignobilis ibat [ ]
105 Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae, [ ]
106 et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. [ ]
107 Montani quoque uenter adest abdomine tardus, [ ]?
108 et matutino sudans Crispinus amomo [ ]
109 quantum uix redolent duo funera, saeuior illo [ ]
110 Pompeius tenui iugulos aperire susurro, [ ]
111 et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis [ ]
112 Fuscus marmorea meditatus proelia uilla, [ ]
113 et cum mortifero prudens Veiiento Catullo, [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
4. digt.
114 qui numquam uisae flagrabat amore puellae, [ ]
115 grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, [ ]
116 caecus adulator dirusque (?)a ponte satelles, [2]
117 dignus Aricinos qui mendicaret ad axes [2]
118 blandaque deuexae iactaret basia raedae. [ ]
119 nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit [ ]
120 in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat [ ]!
121 belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus [ ]
122 et pegma et pueros inde ad uelaria raptos. [ ]
123 non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro [ ]
124 percussus, Bellona, tuo diuinat et 'ingens [ ]?
125 omen habes' inquit 'magni clarique triumphi. [ ]?
126 regem aliquem capies, aut de temone Britanno [ ]?
127 excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis [ ]
128 erectas in terga sudes?' hoc defuit unum [ ]
129 Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. [ ]
130 'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo [ ]
131 dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur [ ]!
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
4. digt.
132 quae tenui muro spatiosum colligat orbem. [ ]?
133 debetur magnus patinae subitusque Prometheus. [ ]
134 argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc [ ]
135 tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.' [ ]
136 uicit digna uiro sententia. nouerat ille [ ]
137 luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis [ ]
138 iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno [ ]
139 arderet. nulli maior fuit usus edendi [ ]
140 tempestate mea: Circeis nata forent an [ ]
141 Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo [2]
142 ostrea callebat primo deprendere morsu, [ ]?
143 et semel aspecti litus dicebat echini. [1]
144 surgitur et misso proceres exire iubentur [ ]
145 consilio, quos Albanam dux magnus in arcem [ ]?
146 traxerat attonitos et festinare coactos, [ ]
147 tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris [ ]
148 dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis [ ]
149 anxia praecipiti uenisset epistula pinna. [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
4. digt.
150 atque utinam his potius nugis tota illa dedisset [ ]
151 tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi [ ]
152 inlustresque animas inpune et uindice nullo. [ ]
153 sed periit postquam cerdonibus esse timendus [ ]
154 coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 529
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 1, 5 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
4. digt.
86 consilium? sed quid uiolentius aure tyranni, [ ]
97 prodigio par est in nobilitate senectus, [ ]
4. digt.
23 quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu [2]
34 incipe, Calliope. licet et considere: non est [ ]
70 surgebant cristae. nihil est quod credere de se [ ]
134 argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc [ ]
4. digt.
11 sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter [ ]
69 ipse capi uoluit.’ quid apertius? et tamen illi [ ]
4. digt.
53 si quid Palfurio, si credimus Armillato, [1]?
Analyse 3
4. digt.
7 iugera quot uicina foro, quas emerit aedes [u]!
131 dedecus hoc’ Montanus ait, ‘testa alta paretur [ ]!
4. digt.
140 tempestate mea: Circeis nata forent an [ ]
Analyse 4
4. digt.
85 saeuitiam damnare et honestum adferre liceret [ ]!
91 uerba animi proferre et uitam inpendere uero. [2]!
120 in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede