Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 12 - SA1-IUVE Prossimo file n. 532
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
6. digt.
286 unde haec monstra tamen uel quo de fonte requiris? [ ]?
287 praestabat castas humilis fortuna Latinas [ ]
288 quondam, nec uitiis contingi parua sinebant [ ]
289 tecta labor somnique breues et uellere Tusco [ ]
290 uexatae duraeque manus ac proximus urbi [ ]
291 Hannibal et stantes Collina turre mariti. [ ]?
292 nunc patimur longae pacis mala, saeuior armis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
6. digt.
293 luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem. [ ]
294 nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo [ ]
295 paupertas Romana perit. hinc fluxit ad istos [2]
296 et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos [ ]
297 atque coronatum et petulans madidumque Tarentum. [2]
298 prima peregrinos obscena pecunia mores [ ]?
299 intulit, et turpi fregerunt saecula luxu [ ]?
300 diuitiae molles. quid enim uenus ebria curat? [ ]
301 inguinis et capitis quae sint discrimina nescit [ ]
302 grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet, [ ]
303 cum perfusa mero spumant unguenta Falerno, [ ]?
304 cum bibitur concha, cum iam uertigine tectum [ ]
305 ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis. [ ]
306 i nunc et dubita qua sorbeat aëra sanna [ ]?
308 Maura, Pudicitiae ueterem cum praeterit aram, [ ]
307 Tullia quid dicat, notae collactea Maurae. [ ]
309 noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic [ ]
310 effigiemque deae longis siphonibus implent [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 0:++
6. digt.
311 inque uices equitant ac Luna teste mouentur, [ ]?
312 inde domos abeunt: tu calcas luce reuersa [ ]
313 coniugis urinam magnos uisurus amicos. [2]
314 nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos [ ]
315 incitat et cornu pariter uinoque feruntur [ ]
316 attonitae crinemque rotant ululantque Priapi [ ]
317 maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor [ ]
318 concubitus, quae uox saltante libidine, quantus [ ]
319 ille meri ueteris per crura madentia torrens! [ ]
320 lenonum ancillas posita Saufeia corona [ ]
321 prouocat et tollit pendentis praemia coxae, [ ]
322 ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat: [ ]
323 palma inter dominas, uirtus natalibus aequa. [ ]
324 nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient [ ]
325 ad uerum, quibus incendi iam frigidus aeuo [ ]
326 Laomedontiades et Nestoris hirnea possit. [ ]
327 tunc prurigo morae impatiens, tum femina simplex, [u]!
328 ac pariter toto repetitus clamor ab antro [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
6. digt.
329 'iam fas est, admitte uiros.' dormitat adulter, [ ]
330 illa iubet sumpto iuuenem properare cucullo; [ ]
331 si nihil est, seruis incurritur; abstuleris spem [ ]
332 seruorum, uenit et conductus aquarius; hic si [ ]
333 quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam [ ]
334 quo minus inposito clunem summittat asello. [ ]?
335 atque utinam ritus ueteres et publica saltem [ ]
336 hic intacta malis agerentur sacra; sed omnes [ ]
337 nouerunt Mauri atque Indi quae psaltria penem [ ]
338 maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones [ ]
339 illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, [ ]
340 intulerit, ubi uelari pictura iubetur [3]
341 quaecumque alterius sexus imitata figuras. [ ]
342 et quis tunc hominum contemptor numinis, aut quis [ ]
343 simpuuium ridere Numae nigrumque catinum [2]
344 et Vaticano fragiles de monte patellas [ ]?
345 ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras? [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
6. digt.
346 audio quid ueteres olim moneatis amici, [ ]?
347 'pone seram, cohibe.' sed quis custodiet ipsos [ ]
348 custodes? cauta est et ab illis incipit uxor. [ ]
349 iamque eadem summis pariter minimisque libido, [ ]
350 nec melior silicem pedibus quae conterit atrum [ ]
351 quam quae longorum uehitur ceruice Syrorum. [ ]
352 ut spectet ludos, conducit Ogulnia uestem, [ ]
353 conducit comites, sellam, ceruical, amicas, [ ]
354 nutricem et flauam cui det mandata puellam. [ ]
355 haec tamen argenti superest quodcumque paterni [ ]
356 leuibus athletis et uasa nouissima donat. [ ]?
357 multis res angusta domi, sed nulla pudorem [ ]!
358 paupertatis habet nec se metitur ad illum [ ]
359 quem dedit haec posuitque modum. tamen utile quid sit [ ]
360 prospiciunt aliquando uiri, frigusque famemque [ ]?
361 formica tandem quidam expauere magistra: [ ]
362 prodiga non sentit pereuntem femina censum. [ ]
363 ac uelut exhausta recidiuus pullulet arca [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
6. digt.
364 nummus et e pleno tollatur semper aceruo, [2]
365 non umquam reputant quanti sibi gaudia constent. [ ]
+ 6. digt. Efter vers 365, håndskrift O. .
1 in quacumque domo uiuit luditque professus [ ]
2 obscenum, tremula promittit et omnia dextra, [ ]?
3 inuenies omnis turpes similesque cinaedis. [ ]
4 his uiolare cibos sacraeque adsistere mensae [ ]
5 permittunt, et uasa iubent frangenda lauari [ ]
6 cum colocyntha bibit uel cum barbata chelidon. [ ]
7 purior ergo tuis laribus meliorque lanista, [ ]
8 in cuius numero longe migrare iubetur [ ]?
9 psyllus ab (?)eupholio. quid quod nec retia turpi [ ]
10 iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem [ ]
11 munimenta umeri (?)pulsatamque arma tridentem [ ]
12 qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi [ ]
13 accipit has animas aliusque in carcere neruos. [ ]
14 sed tibi communem calicem facit uxor et illis [ ]
15 cum quibus Albanum Surrentinumque recuset [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
+ 6. digt.
16 flaua ruinosi lupa degustare sepulchri. [1]
17 horum consiliis nubunt subitaeque recedunt, [ ]
18 his languentem animum (?)seruant et seria uitae, [ ]
19 his clunem atque latus discunt uibrare magistris, [ ]
20 quicquid praeterea scit qui docet. haud tamen illi [ ]
21 semper habenda fides: oculos fuligine pascit [ ]
22 distinctus croceis et reticulatus adulter. [ ]
23 suspectus tibi sit, quanto uox mollior et quo [ ]
24 saepius in teneris haerebit dextera lumbis. [ ]
25 hic erit in lecto fortissimus; exuit illic [ ]
26 personam docili Thais saltata Triphallo. [u]
27 quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat: [1]
28 purum te contendo uirum. contendo: fateris? [ ]!
29 an uocat ancillas tortoris pergula? noui [ ]
30 consilia et ueteres quaecumque monetis amici, [ ]
31 'pone seram, cohibe', sed quis custodiet ipsos [ ]
32 custodes, qui nunc lasciuae furta puellae [ ]
33 hac mercede silent? crimen commune tacetur. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
+ 6. digt.
34 prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor. [ ]
6. digt. .
366 sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper [ ]!
367 oscula delectent et desperatio barbae [ ]
368 et quod abortiuo non est opus. illa uoluptas [ ]?
369 summa tamen, quom iam calida matura iuuenta [ ]
370 inguina traduntur medicis, iam pectine nigro. [ ]
371 ergo expectatos ac iussos crescere primum [ ]
372 testiculos, postquam coeperunt esse bilibres, [ ]
373 tonsoris tantum damno rapit Heliodorus. [ ]
373 mangonum pueros uera ac miserabilis urit [ ]
373 debilitas, follisque pudet cicerisque relicti. [ ]
374 conspicuus longe cunctisque notabilis intrat [ ]
375 balnea nec dubie custodem uitis et horti [ ]
376 prouocat a domina factus spado. dormiat ille [ ]
377 cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque [ ]
378 tondendum eunucho Bromium committere noli. [ ]?
379 si gaudet cantu, nullius fibula durat [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 8:++
6. digt.
380 uocem uendentis praetoribus. organa semper [ ]
381 in manibus, densi radiant testudine tota [ ]
382 sardonyches, crispo numerantur pectine chordae [ ]
383 quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se [ ]
384 solatur grato -que indulget basia plectro. [ ]
385 quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi [ ]
386 et farre et uino Ianum Vestamque rogabat, [ ]
387 an Capitolinam deberet Pollio quercum [2]
388 sperare et fidibus promittere. quid faceret plus [ ]
389 aegrotante uiro, medicis quid tristibus erga [ ]
390 filiolum? stetit ante aram nec turpe putauit [ ]
391 pro cithara uelare caput dictataque uerba [2]?
392 pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna. [ ]
393 dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime diuom, [ ]?
394 respondes his, Iane pater? magna otia caeli; [ ]
395 non est, quod uideo, non est quod agatur apud uos. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 12:00
6. digt.
396 haec de comoedis te consulit, illa tragoedum [ ]?
397 commendare uolet: uaricosus fiet haruspex. [ ]
398 sed cantet potius quam totam peruolet urbem [ ]
399 audax et coetus possit quae ferre uirorum [ ]
400 cumque paludatis ducibus praesente marito [2]
401 ipsa loqui recta facie siccisque mamillis. [ ]
402 haec eadem nouit quid toto fiat in orbe, [ ]?
403 quid Seres, quid Thraces agant, secreta nouercae [ ]
404 et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter; [ ]
405 dicet quis uiduam praegnatem fecerit et quo [ ]
406 mense, quibus uerbis concumbat quaeque, modis quot. [ ]
407 instantem regi Armenio Parthoque cometen [ ]
408 prima uidet, famam rumoresque illa recentis [ ]
409 excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten [ ]
410 in populos magnoque illic cuncta arua teneri [ ]
411 diluuio, nutare urbes, subsidere terras, [ ]?
412 quocumque in triuio, cuicumque est obuia, narrat. [ ]
413 nec tamen id uitium magis intolerabile quam quod [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+
6. digt.
414 uicinos humiles rapere et concidere loris [1]
415 (?)exortata solet. nam si latratibus alti [ ]?
416 rumpuntur somni, 'fustes huc ocius' inquit [ ]
417 'adferte' atque illis dominum iubet ante feriri, [ ]
418 deinde canem. grauis occursu, taeterrima uultu [ ]
419 balnea nocte subit, conchas et castra moueri [ ]
420 nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu, [ ]
421 cum lassata graui ceciderunt bracchia massa, [ ]
422 callidus et cristae digitos inpressit aliptes [ ]
423 ac summum dominae femur exclamare coegit. [ ]
424 conuiuae miseri interea somnoque fameque [ ]
425 urguentur. tandem illa uenit rubicundula, totum [ ]
426 oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna [ ]
427 admotum pedibus, de quo sextarius alter [ ]
428 ducitur ante cibum rabidam facturus orexim, [ ]
429 dum redit et loto terram ferit intestino. [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) 12:++
6. digt.
430 marmoribus riui properant, aurata Falernum [1]
431 peluis olet; nam sic, tamquam alta in dolia longus [ ]
432 deciderit serpens, bibit et uomit. ergo maritus [ ]
433 nauseat atque oculis bilem substringit opertis. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 532
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 2, 6,434-661 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
6. digt.
284 confundas, homo sum.’ nihil est audacius illis [ ]
318 concubitus, quae uox saltante libidine, quantus [ ]
332 seruorum, uenit et conductus aquarius; hic si [ ] bis
338 maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones [ ] bis
6. digt.
294 nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo [ ]
332 seruorum, uenit et conductus aquarius; hic si [ ]
342 et quis tunc hominum contemptor numinis, aut quis [ ]
359 quem dedit haec posuitque modum. tamen utile quid sit [ ]
+ 6. digt.
23 suspectus tibi sit, quanto uox mollior et quo [ ]
6. digt.
383 quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se [ ]
405 dicet quis uiduam praegnatem fecerit et quo [ ]
413 nec tamen id uitium magis intolerabile quam quod [ ]
+ 6. digt.
20 quicquid praeterea scit qui docet. haud tamen illi [ ]
6. digt.
383 quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se [ ]
6. digt.
296 et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos [ ]
6. digt.
338 maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones [ ]
373 tonsoris tantum damno rapit Heliodorus. [ ]
429 dum redit et loto terram ferit intestino. [ ]?
Analyse 3
6. digt.
357 multis res angusta domi, sed nulla pudorem [ ]!
+ 6. digt.
28 purum te contendo uirum. contendo: fateris? [ ]!
6. digt.
309 noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic [ ]
339 illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, [ ]
388 sperare et fidibus promittere. quid faceret plus [ ]
395 non est, quod uideo, non est quod agatur apud uos. [ ]
406 mense, quibus uerbis concumbat quaeque, modis quot. [ ]
Analyse 4
6. digt.
613 inde animi caligo et magna obliuio rerum [2]!
6. digt.
327 tunc prurigo morae impatiens, tum femina simplex, [u]!
366 sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede