File n. 533 – 19:58 minuti – Iuvenalis

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 534
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 533 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 3, 7 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)             # SA2-IUVE.
7. digt.                                                                      .
  1               Et spes et ratio   studiorum in Caesare tantum;          [ ]
  2             solus enim tristes   hac tempestate Camenas                [ ]
  3            respexit,   cum iam celebres   notique poetae               [ ]
  4              balneolum Gabiis,   Romae conducere furnos                [ ]
  5          temptarent,   nec foedum alii   nec turpe putarent            [ ]
  6               praecones fieri,   cum desertis Aganippes                [ ]
  7              uallibus esuriens   migraret in atria Clio.               [ ]
  8                  nam si Pieria   quadrans tibi nullus in umbra         [1]?
  9               ostendatur, ames   nomen uictumque Machaerae             [ ]
 10               et uendas potius   commissa quod auctio uendit           [ ]
 11         stantibus, oenophorum,   tripedes, armaria, cistas,            [ ]
 12               Alcithoen Pacci,   Thebas et Terea Fausti.               [ ]?
 13           hoc satius   quam si dicas   sub iudice 'uidi'               [ ]
 14              quod non uidisti;   faciant equites Asiani,               [ ]
 15         quamquam et Cappadoces   faciant equitesque Bithyni            [ ]
 16               altera quos nudo   traducit gallica talo.                [ ]?

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 17             nemo tamen studiis   indignum ferre laborem                [ ]
 18               cogetur posthac,   nectit quicumque canoris              [ ]
 19                eloquium   uocale modis   laurumque momordit.           [2]
 20          hoc agite, o iuuenes.   circumspicit et stimulat uos          [ ]
 21               materiamque sibi   ducis indulgentia quaerit.            [ ]
 22           si qua aliunde putas   rerum expectanda tuarum               [ ]
 23           praesidia atque ideo   croceae membrana tabellae             [ ]
 24              impletur,   lignorum aliquid   posce ocius et quae        [ ]
 25                componis   dona Veneris,   Telesine, marito,            [1]
 26         aut clude et   positos tinea   pertunde libellos.              [ ]
 27           frange miser calamum   uigilataque proelia dele,             [ ]
 28             qui facis in parua   sublimia carmina cella,               [ ]
 29             ut dignus   uenias hederis   et imagine macra.             [ ]
 30           spes nulla ulterior;   didicit iam diues auarus              [ ]
 31               tantum admirari,   tantum laudare disertos,              [ ]
 32                ut pueri   Iunonis auem.   sed defluit aetas            [2]?
 33              et pelagi patiens   et cassidis atque ligonis.            [ ]
 34            taedia tunc subeunt   animos, tunc seque suamque            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 35              Terpsichoren odit   facunda et nuda senectus.             [2]
 36             accipe nunc artes.   ne quid tibi conferat iste,           [ ]
 37             quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,           [u]!
 38              ipse facit uersus   atque uni cedit Homero                [ ]?
 39           propter mille annos,   et si dulcedine famae                 [ ]
 40             succensus recites,   maculosas commodat aedes.             [ ]
 41             haec longe   ferrata domus   seruire iubetur               [ ]
 42              in qua sollicitas   imitatur ianua portas.                [ ]
 43             scit dare libertos   extrema in parte sedentis             [ ]
 44              ordinis et magnas   comitum disponere uoces;              [ ]
 45             nemo dabit   regum quanti   subsellia constant             [ ]
 46               et quae conducto   pendent anabathra tigillo             [ ]
 47            quaeque reportandis   posita est orchestra cathedris.       [ ]
 48           nos tamen hoc agimus   tenuique in puluere sulcos            [ ]
 49               ducimus et litus   sterili uersamus aratro.              [ ]
 50               nam si discedas,   laqueo tenet ambitiosi                [ ]
 51               consuetudo mali,   tenet insanabile multos               [ ]
 52                scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.         [ ]!

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 53            sed uatem egregium,   cui non sit publica uena,             [ ]
 54            qui nihil expositum   soleat deducere, nec qui              [ ]
 55               communi   feriat carmen   triuiale moneta,               [ ]
 56            hunc, qualem nequeo   monstrare et sentio tantum,           [ ]
 57               anxietate carens   animus facit, omnis acerbi            [ ]
 58             inpatiens, cupidus   siluarum aptusque bibendis            [ ]
 59              fontibus Aonidum.   neque enim cantare sub antro          [ ]
 60               Pierio   thyrsumque potest    contingere maesta          [ ]
 61           paupertas   atque aeris inops,   quo nocte dieque            [ ]
 62         corpus eget: satur est   cum dicit Horatius 'euhoe.'           [ ]
 63            quis locus ingenio,   nisi cum se carmine solo              [ ]
 64              uexant et dominis   Cirrhae Nysaeque feruntur             [ ]
 65            pectora uestra duas   non admittentia curas?                [ ]
 66             magnae mentis opus   nec de lodice paranda                 [ ]?
 67             attonitae   currus et equos   faciesque deorum             [ ]
 68           aspicere et   qualis Rutulum   confundat Erinys.             [ ]
 69                nam si Vergilio   puer et tolerabile desset             [ ]
 70          hospitium,   caderent omnes   a crinibus hydri,               [ ]?

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 71            surda nihil gemeret   graue bucina. poscimus ut sit         [ ]
 72              non minor antiquo   Rubrenus Lappa coturno,               [ ]
 73              cuius et alueolos   et laenam pignerat Atreus?            [ ]
 74              non habet infelix   Numitor quod mittat amico,            [ ]
 75           Quintillae   quod donet habet,   nec defuit illi             [ ]
 76              unde emeret multa   pascendum carne leonem                [ ]
 77           iam domitum; constat   leuiori belua sumptu                  [ ]
 78             nimirum et capiunt   plus intestina poetae.                [ ]
 79                 contentus fama   iaceat Lucanus in hortis              [ ]
 80            marmoreis,   at Serrano   tenuique Saleiio                  [ ]?
 81             gloria quantalibet   quid erit, si gloria tantum est?      [ ]
 82              curritur ad uocem   iucundam et carmen amicae             [ ]
 83              Thebaidos, laetam   cum fecit Statius urbem               [ ]
 84              promisitque diem:   tanta dulcedine captos                [ ]
 85            adficit ille animos   tantaque libidine uolgi               [ ]
 86             auditur.   sed cum fregit   subsellia uersu                [ ]
 87               esurit, intactam   Paridi nisi uendit Agauen.            [ ]
 88               ille et militiae   multis largitus honorem               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 89              semenstri   uatum digitos   circumligat auro.             [ ]
 90        quod non dant proceres,   dabit histrio. tu Camerinos           [ ]
 91             et Baream,   tu nobilium   magna atria curas?              [ ]
 92            praefectos   Pelopea facit,   Philomela tribunos.           [ ]
 93            haut tamen inuideas   uati quem pulpita pascunt.            [ ]
 94            quis tibi Maecenas,   quis nunc erit aut Proculeius         [ ]
 95         aut Fabius,   quis Cotta iterum,   quis Lentulus alter?        [ ]
 96                tum par ingenio   pretium, tunc utile multis            [ ]
 97             pallere et   uinum toto   nescire Decembri.                [ ]
 98             uester porro labor   fecundior, historiarum                [ ]
 99          scriptores? perit hic   plus temporis atque olei plus.        [ ]
100              nullo quippe modo   millensima pagina surgit              [ ]
101             omnibus et crescit   multa damnosa papyro;                 [ ]
102             sic ingens   rerum numerus   iubet atque operum lex.       [ ]
103         quae tamen inde seges?   terrae quis fructus apertae?          [ ]
104           quis dabit historico   quantum daret acta legenti?           [ ]
105            'sed genus ignauum,   quod lecto gaudet et umbra.'          [ ]
106          dic igitur   quid causidicis   ciuilia praestent              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
107             officia et   magno comites   in fasce libelli.             [ ]
108             ipsi magna sonant,   sed tum cum creditor audit            [ ]
109            praecipue,   uel si tetigit   latus acrior illo             [ ]
110          qui uenit ad   dubium grandi   cum codice nomen.              [ ]
111              tunc inmensa caui   spirant mendacia folles               [ ]?
112           conspuiturque sinus;   ueram deprendere messem               [ ]
113          si libet, hinc centum   patrimonia causidicorum,              [ ]
114               parte alia solum   russati pone Lacertae.                [ ]?
115               consedere duces,   surgis tu pallidus Aiax               [1]
116                 dicturus dubia   pro libertate bubulco                 [ ]?
117            iudice. rumpe miser   tensum iecur, ut tibi lasso           [ ]
118              figantur uirides,   scalarum gloria, palmae.              [ ]
119            quod uocis pretium?   siccus petasunculus et uas            [ ]
120         pelamydum aut ueteres,   Maurorum epimenia, bulbi              [ ]
121               aut uinum Tiberi   deuectum, quinque lagonae.            [ ]?
122              si quater egisti,   si contigit aureus unus,              [ ]?
123             inde cadunt partes   ex foedere pragmaticorum.             [ ]
124             'Aemilio   dabitur quantum   licet, et melius nos          [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
125            egimus.' huius enim   stat currus aëneus, alti              [ ]
126           quadriiuges   in uestibulis,   atque ipse feroci             [ ]
127               bellatore sedens   curuatum hastile minatur              [1]
128               eminus et statua   meditatur proelia lusca.              [ ]
129            sic Pedo conturbat,   Matho deficit, exitus hic est         [ ]
130                Tongilii, magno   cum rhinocerote lauari                [ ]
131             qui solet et uexat   lutulenta balnea turba                [ ]
132         perque forum   iuuenes longo   premit assere Maedos            [ ]
133               empturus pueros,   argentum, murrina, uillas;            [ ]
134             spondet enim Tyrio   stlattaria purpura filo.              [ ]
135             et tamen est illis   hoc utile. purpura uendit             [1]?
136             causidicum uendunt   amethystina; conuenit illi            [ ]
137           et strepitu et facie   maioris uiuere census,                [ ]?
138             sed finem inpensae   non seruat prodiga Roma.              [ ]
139               fidimus eloquio?   Ciceroni nemo ducentos                [2]?
140           nunc dederit nummos,   nisi fulserit anulus ingens.          [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
141           respicit haec primum   qui litigat, an tibi serui            [1]
142           octo, decem comites,   an post te sella, togati              [ ]
143               ante pedes. ideo   conducta Paulus agebat                [ ]
144         sardonyche, atque ideo   pluris quam Gallus agebat,            [ ]
145        quam Basilus.   rara in tenui   facundia panno.                 [ ]
146          quando licet   Basilo flentem   producere matrem?             [ ]
147             quis bene dicentem   Basilum ferat? accipiat te            [ ]
148              Gallia uel potius   nutricula causidicorum                [1]
149             Africa, si placuit   mercedem ponere linguae.              [ ]
150               declamare doces?   o ferrea pectora Vetti,               [1]?
151             cum perimit saeuos   classis numerosa tyrannos.            [ ]
152          nam quaecumque sedens   modo legerat, haec eadem stans        [ ]
153           perferet atque eadem   cantabit uersibus isdem.              [ ]
154              occidit   miseros crambe   repetita magistros.            [ ]
155       quis color et   quod sit causae   genus atque ubi summa          [ ]
156         quaestio, quae ueniant   diuersa parte sagittae,               [ ]
157            nosse uolunt omnes,   mercedem soluere nemo.                [ ]
158            'mercedem appellas?   quid enim scio?' 'culpa docentis      [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
159             scilicet arguitur,   quod laeuae parte mamillae            [ ]
160             nil salit Arcadico   iuueni, cuius mihi sexta              [ ]
161           quaque die   miserum dirus   caput Hannibal inplet,          [ ]
162         quidquid id est de quo   deliberat, an petat urbem             [2]?
163            a Cannis,   an post nimbos   et fulmina cautus              [ ]
164             circumagat madidas   a tempestate cohortes.                [ ]?
165            quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do           [ ]!
166               ut totiens illum   pater audiat?' haec alii sex          [ ]
167                 uel plures uno   conclamant ore sophistae              [ ]
168             et ueras   agitant lites   raptore relicto;                [1]
169            fusa uenena silent,   malus ingratusque maritus             [ ]
170          et quae iam   ueteres sanant   mortaria caecos.               [ ]
171           ergo sibi   dabit ipse rudem,   si nostra mouebunt           [ ]
172             consilia, et uitae   diuersum iter ingredietur             [ ]
173            ad pugnam   qui rhetorica   descendit ab umbra,             [1]
174              summula ne pereat   qua uilis tessera uenit               [ ]
175        frumenti;   quippe haec merces   lautissima. tempta             [ ]
176           Chrysogonus   quanti doceat   uel Pollio quanti              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
177               lautorum pueros,   artem scindes Theodori.               [ ]
178               balnea sescentis   et pluris porticus in qua             [ ]
179             gestetur   dominus quotiens   pluit. anne serenum          [ ]
180             expectet   spargatque luto    iumenta recenti?             [1]
181       hic potius,   namque hic mundae   nitet ungula mulae.            [ ]
182              parte alia longis   Numidarum fulta columnis              [ ]
183             surgat et algentem   rapiat cenatio solem.                 [ ]
184            quanticumque domus,   ueniet qui fercula docte              [ ]
185               conponit, ueniet   qui pulmentaria condit.               [ ]
186              hos inter sumptus   sestertia Quintiliano,                [ ]
187           ut multum,   duo sufficient:   res nulla minoris             [ ]
188                constabat patri   quam filius. 'unde igitur tot         [ ]
189             Quintilianus habet   saltus?' exempla nouorum              [ ]
190                fatorum transi.   felix et pulcher et acer,             [ ]
191               felix et sapiens   et nobilis et generosus               [ ]
192             adpositam   nigrae lunam   subtexit alutae,                [ ]
193                   felix orator   quoque maximus et iaculator           [ ]
194              et, si perfrixit,   cantat bene. distat enim quae         [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
195            sidera te excipiant   modo primos incipientem               [2]
196                  edere uagitus   et adhuc a matre rubentem.            [2]?
197              si Fortuna uolet,   fies de rhetore consul;               [ ]
198           si uolet haec eadem,   fiet de consule rhetor.               [ ]
199           Ventidius quid enim?   quid Tullius? anne aliud quam         [ ]
200               sidus et occulti   miranda potentia fati?                [ ]?
201           seruis regna dabunt,   captiuis fata triumphum.              [ ]
202               felix ille tamen   coruo quoque rarior albo.             [ ]
203             paenituit   multos uanae   sterilisque cathedrae,          [ ]
204              sicut Tharsimachi   probat exitus atque Secundi           [ ]
205            Carrinatis; et hunc   inopem uidistis, Athenae,             [1]
206          nil praeter   gelidas ausae   conferre cicutas.               [ ]
207              di maiorum umbris   tenuem et sine pondere terram         [ ]
208            spirantisque crocos   et in urna perpetuum uer,             [ ]
209               qui praeceptorem   sancti uoluere parentis               [ ]
210           esse loco.   metuens uirgae   iam grandis Achilles           [ ]
211               cantabat patriis   in montibus et cui non tunc           [ ]
212                 eliceret risum   citharoedi cauda magistri;            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
213          sed Rufum atque alios   caedit sua quemque iuuentus,          [ ]
214            Rufum, quem totiens   Ciceronem Allobroga dixit.            [ ]
215             quis gremio Celadi   doctique Palaemonis adfert            [ ]
216            quantum grammaticus   meruit labor? et tamen ex hoc,        [ ]
217    quodcumque est   (minus est autem   quam rhetoris aera),            [ ]
218               discipuli custos   praemordet acoenonoetus               [ ]
219               et qui dispensat   frangit sibi. cede, Palaemon,         [ ]
220         et patere inde aliquid   decrescere, non aliter quam           [ ]
221              institor hibernae   tegetis niueique cadurci,             [ ]
222             dummodo non pereat   mediae quod noctis ab hora            [ ]
223              sedisti,   qua nemo faber,   qua nemo sederet             [2]
224              qui docet obliquo   lanam deducere ferro,                 [1]
225             dummodo non pereat   totidem olfecisse lucernas            [ ]
226            quot stabant pueri,   cum totus decolor esset               [ ]
227            Flaccus et haereret   nigro fuligo Maroni.                  [ ]?
228              rara tamen merces   quae cognitione tribuni               [ ]
229           non egeat.   sed uos saeuas   inponite leges,                [ ]
230                 ut praeceptori   uerborum regula constet,              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
231            ut legat historias,   auctores nouerit omnes                [ ]
232       tamquam ungues   digitosque suos,    ut forte rogatus,           [ ]
233          dum petit aut thermas   aut Phoebi balnea, dicat              [ ]
234             nutricem Anchisae,   nomen patriamque nouercae             [ ]
235               Anchemoli, dicat   quot Acestes uixerit annis,           [2]
236        quot Siculi   Phrygibus uini   donauerit urnas.                 [ ]?
237             exigite ut   mores teneros   ceu pollice ducat,            [ ]
238              ut si quis   cera uoltum   facit; exigite ut sit          [ ]?
239                et pater ipsius   coetus, ne turpia ludant,             [ ]
240            ne faciant uicibus.   non est leue tot puerorum             [ ]
241                obseruare manus   oculosque in fine trementis.          [ ]
242           'haec' inquit 'cura;   sed cum se uerterit annus,            [ ]
243                accipe, uictori   populus quod postulat, aurum.'        [ ]?

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 534
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 3, 8 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: