File n. 534 – 22:30 minuti – Iuvenalis

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 535
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 534 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 3, 8 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)                    0:00
8. digt.                                                                      .
  1         Stemmata quid faciunt?   quid prodest, Pontice, longo          [ ]
  2              sanguine censeri,   pictos ostendere uultus               [ ]
  3             maiorum et stantis   in curribus Aemilianos                [ ]
  4             et Curios   iam dimidios   umeroque minorem                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
  5        Coruinum et   Galbam auriculis   nasoque carentem,              [ ]
  6         quis fructus   generis tabula   iactare capaci                 [ ]
  7            Coruinum,   posthac multa   contingere uirga                [ ]
  8                fumosos equitum   cum dictatore magistros,              [1]
  9               si coram Lepidis   male uiuitur? effigies quo            [ ]
 10                tot bellatorum,   si luditur alea pernox                [1]
 11               ante Numantinos,   si dormire incipis ortu               [ ]
 12            luciferi,   quo signa duces   et castra mouebant?           [ ]?
 13               cur Allobrogicis   et magna gaudeat ara                  [ ]
 14              natus in Herculeo   Fabius lare, si cupidus, si           [ ]
 15               uanus et Euganea   quantumuis mollior agna,              [ ]
 16            si tenerum attritus   Catinensi pumice lumbum               [ ]
 17             squalentis   traducit auos   emptorque ueneni              [2]
 18              frangenda miseram   funestat imagine gentem?              [ ]
 19             tota licet ueteres   exornent undique cerae                [ ]
 20               atria, nobilitas   sola est atque unica uirtus.          [ ]
 21              Paulus uel Cossus   uel Drusus moribus esto,              [ ]
 22              hos ante effigies   maiorum pone tuorum,                  [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 23             praecedant   ipsas illi   te consule uirgas.               [ ]
 24             prima mihi   debes animi   bona. sanctus haberi            [2]?
 25             iustitiaeque tenax   factis dictisque mereris?             [ ]
 26              agnosco procerem:   salue Gaetulice, seu tu               [ ]
 27              Silanus:   quocumque alto    de sanguine rarus            [ ]
 28              ciuis et egregius   patriae contingis ouanti,             [ ]
 29                exclamare libet   populus quod clamat Osiri             [1]
 30             inuento. quis enim   generosum dixerit hunc qui            [ ]
 31             indignus genere et   praeclaro nomine tantum               [ ]?
 32                insignis? nanum   cuiusdam Atlanta uocamus,             [ ]
 33              Aethiopem Cycnum,   prauam extortamque puellam            [ ]
 34             Europen;   canibus pigris   scabieque uetusta              [ ]
 35              leuibus et siccae   lambentibus ora lucernae              [ ]
 36           nomen erit   pardus, tigris,   leo, si quid adhuc est        [ ]
 37          quod fremat in terris   uiolentius. ergo cauebis              [ ]
 38                et metues ne tu   sic Creticus aut Camerinus.           [1]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)                    4:00
8. digt.
 39            his ego quem monui?   tecum mihi sermo, Rubelli             [ ]
 40             Blande. tumes alto   Drusorum stemmate, tamquam            [ ]?
 41           feceris ipse aliquid   propter quod nobilis esses,           [ ]
 42               ut te conciperet   quae sanguine fulget Iuli,            [ ]
 43               non quae uentoso   conducta sub aggere texit.            [ ]?
 44           'uos humiles' inquis   'uolgi pars ultima nostri,            [ ]
 45              quorum nemo queat   patriam monstrare parentis,           [ ]
 46           ast ego Cecropides.'   uiuas et originis huius               [ ]
 47            gaudia longa feras.   tamen ima plebe Quiritem              [2]
 48             facundum inuenies,   solet hic defendere causas            [ ]
 49               nobilis indocti;   ueniet de plebe togata                [ ]
 50                qui iuris nodos   et legum aenigmata soluat;            [ ]
 51           hinc petit Euphraten   iuuenis domitique Bataui              [ ]
 52             custodes   aquilas armis   industrius; at tu               [1]
 53            nil nisi Cecropides   truncoque simillimus Hermae.          [ ]
 54              nullo quippe alio   uincis discrimine quam quod           [ ]
 55                 illi marmoreum   caput est, tua uiuit imago.           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 56            dic mihi, Teucrorum   proles, animalia muta                 [1]
 57            quis generosa putet   nisi fortia, nempe uolucrem           [ ]
 58            sic laudamus equum,   facili cui plurima palma              [ ]
 59              feruet et exultat   rauco uictoria circo;                 [ ]
 60            nobilis hic, quocum  -que uenit de gramine, cuius           [ ]
 61          clara fuga ante alios   et primus in aequore puluis.          [ ]
 62               sed uenale pecus   Coryphaei posteritas et               [1]
 63               Hirpini,   si rara iugo   uictoria sedit.                [3]
 64                nil ibi maiorum   respectus, gratia nulla               [2]
 65            umbrarum;   dominos pretiis   mutare iubentur               [ ]
 66               exiguis,   trito ducunt   epiraedia collo                [ ]?
 67             segnipedes   dignique molam    uersare nepotes.            [ ]
 68                ergo ut miremur   te, non tua, priuum aliquid da        [ ]
 69            quod possim titulis   incidere praeter honores              [ ]
 70          quos illis   damus ac dedimus,   quibus omnia debes.          [ ]
 71          haec satis ad iuuenem   quem nobis fama superbum              [ ]
 72             tradit et inflatum   plenumque Nerone propinquo;           [ ]
 73             rarus enim   ferme sensus   communis in illa               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 74                fortuna. sed te   censeri laude tuorum,                 [ ]
 75              Pontice, noluerim   sic ut nihil ipse futurae             [ ]
 76       laudis agas. miserum est   aliorum incumbere famae,              [ ]
 77              ne conlapsa ruant   subductis tecta columnis.             [ ]
 78          stratus humi   palmes uiuas   desiderat ulmos.                [ ]
 79              esto bonus miles,   tutor bonus, arbiter idem             [ ]
 80              integer; ambiguae   si quando citabere testis             [ ]
 81               incertaeque rei,   Phalaris licet imperet ut sis         [ ]
 82               falsus et admoto   dictet periuria tauro,                [ ]
 83             summum crede nefas   animam praeferre pudori               [ ]
 84               et propter uitam   uiuendi perdere causas.               [ ]
 85            dignus morte perit,   cenet licet ostrea centum             [ ]
 86             Gaurana et   Cosmi toto   mergatur aëno.                   [ ]
 87                  expectata diu   tandem prouincia cum te               [ ]
 88             rectorem accipiet,   pone irae frena modumque,             [ ]
 89             pone et auaritiae,   miserere inopum sociorum:             [ ]
 90               ossa uides rerum   uacuis exucta medullis.               [ ]
 91           respice quid moneant   leges, quid curia mandet,             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)                    8:00
8. digt.
 92           praemia quanta bonos   maneant, quam fulmine iusto           [ ]
 93           et Capito et   Tutor ruerint   damnante senatu,              [ ]
 94               piratae Cilicum.   sed quid damnatio confert?            [ ]
 95           praeconem,   Chaerippe, tuis   circumspice pannis,           [ ]
 96              cum Pansa eripiat   quidquid tibi Natta reliquit,         [ ]
 97        iamque taces; furor est   post omnia perdere naulum.            [ ]
 98             non idem   gemitus olim   neque uulnus erat par            [1]
 99                damnorum sociis   florentibus et modo uictis.           [ ]
100            plena domus tunc omnis, et ingens stabat aceruos            [ ]!
101             nummorum,   Spartana chlamys,   conchylia Coa,             [ ]
102               et cum Parrhasii   tabulis signisque Myronis             [ ]
103               Phidiacum   uiuebat ebur,   nec non Polycliti            [ ]
104           multus ubique labor,   rarae sine Mentore mensae.            [ ]
105              inde (?)Dolabella    atque hinc Antonius, inde            [ ]
106              sacrilegus Verres   referebant nauibus altis              [ ]
107            occulta   spolia et plures   de pace triumphos.             [ ]
108         nunc sociis   iuga pauca boum,   grex paruus equarum,          [ ]
109               et pater armenti   capto eripietur agello,               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
110             ipsi deinde Lares,   si quod spectabile signum.            [ ]
111            si quis in aedicula   deus unicus; haec etenim sunt         [ ]
112           pro summis, nam sunt   haec maxima. despicias tu             [ ]
113              forsitan inbellis   Rhodios unctamque Corinthon           [ ]
114              despicias merito:   quid resinata iuuentus                [ ]?
115                cruraque totius   facient tibi leuia gentis?            [u]
116            horrida uitanda est   Hispania, Gallicus axis               [ ]
117            Illyricumque latus;   parce et messoribus illis             [ ]
118           qui saturant   urbem circo   scenaeque uacantem;             [ ]?
119        quanta autem inde feres   tam dirae praemia culpae,             [ ]
120             cum tenuis   nuper Marius   discinxerit Afros?             [ ]
121             curandum in primis   ne magna iniuria fiat                 [ ]
122           fortibus et miseris.   tollas licet omne quod usquam est     [ ]
123            auri atque argenti,   scutum gladiumque relinques.          [ ]
124          et iaculum et galeam;   spoliatis arma supersunt.             [ ]
125            quod modo proposui,   non est sententia, uerum est;         [ ]?

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
126               credite me uobis   folium recitare Sibyllae.             [2]
127          si tibi sancta cohors   comitum, si nemo tribunal             [ ]
128            uendit acersecomes,   si nullum in coniuge crimen           [ ]
129              nec per conuentus   et cuncta per oppida curuis           [ ]
130             unguibus ire parat   nummos raptura Celaeno,               [ ]
131             tum licet a   Pico numeres   genus, altaque si te          [2]
132               nomina delectant   omnem Titanida pugnam                 [ ]
133                  inter maiores   ipsumque Promethea ponas.             [ ]?
134             de quocumque uoles   proauom tibi sumito libro.            [ ]
135            quod si praecipitem   rapit ambitio atque libido,           [ ]
136              si frangis uirgas   sociorum in sanguine, si te           [ ]
137            delectant   hebetes lasso   lictore secures,                [ ]
138                incipit ipsorum   contra te stare parentum              [ ]?
139             nobilitas   claramque facem    praeferre pudendis.         [ ]
140            omne animi   uitium tanto   conspectius in se               [ ]
141         crimen habet,   quanto maior   qui peccat habetur.             [ ]?
142         quo mihi te,   solitum falsas   signare tabellas,              [ ]
143           in templis   quae fecit auus   statuamque parentis           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)                   12:00
8. digt.
144              ante triumphalem?   quo, si nocturnus adulter             [ ]
145              tempora Santonico   uelas adoperta cucullo?               [1]?
146                praeter maiorum   cineres atque ossa uolucri            [ ]
147             carpento   rapitur pinguis   Lateranus, et ipse,           [ ]
148          ipse rotam adstringit   sufflamine mulio consul,              [ ]
149         nocte quidem,   sed Luna uidet,   sed sidera testes            [ ]
150              intendunt oculos.   finitum tempus honoris                [ ]
151              cum fuerit, clara   Lateranus luce flagellum              [ ]?
152              sumet et occursum   numquam trepidabit amici              [ ]
153             iam senis ac uirga   prior adnuet atque maniplos           [ ]
154             soluet et infundet   iumentis hordea lassis.               [ ]
155              interea,   dum lanatas   robumque iuuencum                [ ]
156             more Numae caedit,   Iouis ante altaria iurat              [ ]
157       solam Eponam et   facies olida ad   praesepia pictas.            [ ]
158             sed cum peruigiles   placet instaurare popinas,            [ ]
159                 obuius adsiduo   Syrophoenix udus amomo                [ ]
160               currit, Idymaeae   Syrophoenix incola portae             [ ]
161               hospitis adfectu   dominum regemque salutat,             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
162                  et cum uenali   Cyane succincta lagona.               [ ]
163              defensor   culpae dicet   mihi 'fecimus et nos            [ ]
164           haec iuuenes.' esto,   desisti nempe nec ultra               [ ]?
165               fouisti errorem.   breue sit quod turpiter audes,        [ ]
166              quaedam cum prima   resecentur crimina barba.             [ ]?
167               indulge   ueniam pueris:   Lateranus ad illos            [ ]
168              thermarum calices   inscriptaque lintea uadit             [ ]
169             maturus   bello Armeniae   Syriaeque tuendis               [ ]
170            amnibus et Rheno at  -que Histro. praestare Neronem         [ ]
171           securum   ualet haec aetas.   mitte Ostia, Caesar,           [ ]
172            mitte, sed in magna   legatum quaere popina:                [ ]?
173                inuenies aliquo   cum percussore iacentem,              [ ]
174               permixtum nautis   et furibus ac fugitiuis,              [ ]
175               inter carnifices   et fabros sandapilarum                [ ]
176                  et resupinati   cessantia tympana galli.              [2]?
177            aequa ibi libertas,   communia pocula, lectus               [ ]
178             non alius cuiquam,   nec mensa remotior ulli.              [ ]
179              quid facias talem   sortitus, Pontice, seruum?            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)                   16:00
8. digt.
180               nempe in Lucanos   aut Tusca ergastula mittas.           [ ]
181            at uos, Troiugenae,   uobis ignoscitis et quae              [ ]
182                 turpia cerdoni   Volesos Brutumque decebunt.           [ ]?
183           quid si numquam adeo   foedis adeoque pudendis               [ ]
184               utimur exemplis,   ut non peiora supersint?              [ ]
185            consumptis   opibus uocem,   Damasippe, locasti             [ ]
186               sipario,   clamosum ageres   ut Phasma Catulli.          [1]?
187              Laureolum   uelox etiam   bene Lentulus egit,             [ ]
188               iudice me dignus   uera cruce. nec tamen ipsi            [1]
189               ignoscas populo;   populi frons durior huius,            [ ]
190           qui sedet et spectat   triscurria patriciorum,               [ ]
191             planipedes   audit Fabios,   ridere potest qui             [ ]
192             Mamercorum alapas.   quanti sua funera uendant             [ ]
193         quid refert?   uendunt nullo   cogente Nerone,                 [ ]
194             nec dubitant celsi   praetoris uendere ludis.              [ ]
195            finge tamen gladios   inde atque hinc pulpita poni,         [ ]
196            quid satius? mortem   sic quisquam exhorruit, ut sit        [ ]
197            zelotypus Thymeles,   stupidi collega Corinthi?             [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
198            res haut mira tamen   citharoedo principe mimus             [ ]
199            nobilis. haec ultra   quid erit nisi ludus? et illic        [ ]
200           dedecus urbis habes,   nec murmilionis in armis              [ ]
201            nec clipeo Gracchum   pugnantem aut falce supina;           [ ]
202            damnat enim   talis habitus   sed damnat et odit,           [1]
203          nec galea   faciem abscondit:   mouet ecce tridentem.         [ ]
204               postquam uibrata   pendentia retia dextra                [ ]?
205             nequiquam effudit,   nudum ad spectacula uoltum            [ ]
206                 erigit et tota   fugit agnoscendus harena.             [ ]
207              credamus tunicae,   de faucibus aurea cum se              [ ]
208              porrigat et longo   iactetur spira galero.                [ ]
209                ergo ignominiam   grauiorem pertulit omni               [ ]
210            uolnere cum Graccho   iussus pugnare secutor.               [ ]
211               libera si dentur   populo suffragia, quis tam            [ ]
212            perditus ut dubitet   Senecam praeferre Neroni?             [ ]
213                cuius supplicio   non debuit una parari                 [ ]
214              simia nec serpens   unus nec culleus unus.                [ ]
215              par Agamemnonidae   crimen, sed causa facit rem           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
216        dissimilem.   quippe ille deis   auctoribus ultor               [ ]
217              patris erat caesi   media inter pocula, sed nec           [ ]
218                Electrae iugulo   se polluit aut Spartani               [ ]?
219             sanguine coniugii,   nullis aconita propinquis             [ ]
220              miscuit, in scena   numquam cantauit Orestes,             [ ]
221           Troica non scripsit.   quid enim Verginius armis             [ ]
222                 debuit ulcisci   magis aut cum Vindice Galba,          [ ]
223            quod Nero tam saeua   crudaque tyrannide fecit?             [1]
224      haec opera atque hae sunt   generosi principis artes,             [2]
225                gaudentis foedo   peregrina ad pulpita cantu            [ ]
226             prostitui   Graiaeque apium    meruisse coronae.           [ ]
227               maiorum effigies   habeant insignia uocis,               [ ]
228            ante pedes   Domiti longum   tu pone Thyestae               [ ]
229            syrma uel Antigones   seu personam Melanippes,              [ ]
230                 et de marmoreo   citharam suspende colosso.            [ ]
231           quid, Catilina, tuis   natalibus atque Cethegi               [1]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)                   20:00
8. digt.
232              inueniet quisquam   sublimius? arma tamen uos             [ ]
233          nocturna et   flammas domibus   templisque paratis,           [ ]
234                  ut bracatorum   pueri Senonumque minores,             [ ]?
235               ausi quod liceat   tunica punire molesta.                [1]
236             sed uigilat consul   uexillaque uestra coercet.            [ ]
237             hic nouus Arpinas,   ignobilis et modo Romae               [ ]?
238             municipalis eques,   galeatum ponit ubique                 [ ]
239           praesidium attonitis   et in omni monte laborat.             [ ]
240          tantum igitur   muros intra   toga contulit illi              [ ]
241             nominis ac tituli,   quantum  (?)in Leucade, quantum       [ ]
242              Thessaliae campis   Octauius abstulit udo                 [ ]
243              caedibus adsiduis   gladio; sed Roma parentem,            [ ]
244            Roma patrem patriae   Ciceronem libera dixit.               [ ]
245                  Arpinas alius   Volscorum in monte solebat            [ ]
246               poscere mercedes   alieno lassus aratro;                 [ ]?
247              nodosam post haec   frangebat uertice uitem,              [ ]
248                si lentus pigra   muniret castra dolabra.               [ ]
249           hic tamen et Cimbros   et summa pericula rerum               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
250               excipit et solus   trepidantem protegit urbem,           [ ]
251      atque ideo,   postquam ad Cimbros   stragemque uolabant           [ ]
252         qui numquam attigerant   maiora cadauera corui,                [2]
253                nobilis ornatur   lauro collega secunda.                [ ]
254               plebeiae   Deciorum animae,   plebeia fuerunt            [ ]
255              nomina; pro totis   legionibus hi tamen et pro            [2]
256               omnibus auxiliis   atque omni pube Latina                [ ]
257            sufficiunt   dis infernis   Terraeque parenti.              [ ]
258            pluris enim   Decii quam quae   seruantur ab illis.         [ ]
259                ancilla   natus trabeam et   diadema Quirini            [ ]
260              et fascis meruit,   regum ultimus ille bonorum.           [ ]
261               prodita laxabant   portarum claustra tyrannis            [ ]
262               exulibus iuuenes   ipsius consulis et quos               [ ]
263           magnum aliquid dubia   pro libertate deceret,                [ ]?
264                 quod miraretur   cum Coclite Mucius et quae            [ ]?
265                  imperii finis   Tiberinum uirgo natauit.              [ ]
266              occulta ad patres   produxit crimina seruus               [ ]
267                 matronis lugendus; at illos uerbera iustis             [ ]!

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
268               adficiunt poenis   et legum prima securis.               [ ]
269            malo pater tibi sit   Thersites, dummodo tu sis             [ ]
270               Aeacidae similis   Volcaniaque arma capessas,            [ ]
271              quam te Thersitae   similem producat Achilles.            [ ]
272           et tamen, ut   longe repetas   longeque reuoluas             [ ]
273               nomen, ab infami   gentem deducis asylo;                 [ ]
274                maiorum primus,   quisquis fuit ille, tuorum            [ ]
275          aut pastor   fuit aut illud   quod dicere nolo.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 535
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 3, 9 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: