File n. 535 – 11:50 minuti – Iuvenalis

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 536
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 535 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 3, 9 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.                                                                      .
  1            Scire uelim   quare totiens   mihi, Naeuole, tristis        [ ]
  2           occurras   fronte obducta   ceu Marsya uictus.               [ ]
  3           quid tibi cum uultu,   qualem deprensus habebat              [1]
  4            Rauola dum Rhodopes   uda terit inguina barba?              [1]?
  5         nos colaphum incutimus   lambenti crustula seruo.              [ ]
  6             non erit hac facie   miserabilior Crepereius               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
  7      Pollio, qui   triplicem usuram   praestare paratus                [u]!
  8             circumit et fatuos   non inuenit. unde repente             [ ]
  9             tot rugae?   certe modico   contentus agebas               [ ]
 10        uernam equitem,   conuiua ioco   mordente facetus               [ ]
 11          et salibus   uehemens intra   pomeria natis.                  [ ]?
 12             omnia nunc contra,   uultus grauis, horrida siccae         [ ]
 13          silua comae,   nullus tota   nitor in cute, qualem            [1]
 14             Bruttia praestabat   calidi tibi fascia uisci,             [ ]
 15            sed fruticante pilo   neglecta et squalida crura.           [ ]
 16            quid macies   aegri ueteris,   quem tempore longo           [ ]
 17             torret quarta dies   olimque domestica febris?             [ ]?
 18                deprendas animi   tormenta latentis in aegro            [ ]
 19             corpore, deprendas   et gaudia; sumit utrumque             [ ]
 20           inde habitum facies.   igitur flexisse uideris               [ ]
 21            propositum et uitae   contrarius ire priori.                [ ]
 22         nuper enim, ut repeto,   fanum Isidis et Ganymedem             [1]?

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 23              Pacis et aduectae   secreta Palatia matris                [2]
 24            et Cererem (nam quo   non prostat femina templo?)           [ ]
 25                 notior Aufidio   moechus celebrare solebas,            [ ]
 26           quodque taces, ipsos   etiam inclinare maritos.              [ ]
 27         'utile et hoc   multis uitae   genus, at mihi nullum           [ ]
 28           inde operae pretium.   pingues aliquando lacernas,           [ ]
 29               munimenta togae,   duri crassique coloris                [ ]
 30              et male percussas   textoris pectine Galli                [ ]
 31          accipimus,   tenue argentum   uenaeque secundae.              [ ]
 32           fata regunt homines,   fatum est et partibus illis           [ ]
 33          quas sinus abscondit.   nam si tibi sidera cessant,           [ ]
 34               nil faciet longi   mensura incognita nerui,              [ ]
 35               quamuis te nudum   spumanti Virro labello                [ ]
 36        uiderit et   blandae adsidue   densaeque tabellae               [ ]!
 37             sollicitent, autos   gar ephelketai andra kinaidos.        [ ]
 38            quod tamen ulterius   monstrum quam mollis auarus?          [ ]
 39      "haec tribui,   deinde illa dedi,   mox plura tulisti."           [ ]
 40             computat et ceuet.   ponatur calculus, adsint              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 41              cum tabula pueri;   numera sestertia quinque              [ ]
 42              omnibus in rebus,   numerentur deinde labores.            [ ]
 43        an facile et pronum est   agere intra uiscera penem             [ ]
 44          legitimum atque illic   hesternae occurrere cenae?            [ ]
 45         seruus erit   minus ille miser   qui foderit agrum             [ ]
 46         quam dominum.   sed tu sane   tenerum et puerum te             [1]?
 47        et pulchrum et   dignum cyatho   caeloque putabas.              [ ]
 48          uos humili adseculae,   uos indulgebitis umquam               [ ]
 49             cultori,   iam nec morbo   donare parati?                  [ ]?
 50         en cui tu   uiridem umbellam,   cui sucina mittas              [ ]
 51               grandia, natalis   quotiens redit aut madidum uer        [ ]
 52              incipit et strata   positus longaque cathedra             [ ]?
 53                munera femineis   tractat secreta kalendis.             [ ]
 54         dic, passer,   cui tot montis,   tot praedia seruas            [ ]
 55              Apula, tot miluos   intra tua pascua lassas?              [ ]
 56             te Trifolinus ager   fecundis uitibus implet               [ ]
 57             suspectumque iugum   Cumis et Gaurus inanis -              [ ]
 58           nam quis plura linit   uicturo dolia musto? -                [ ]?

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 59          quantum erat exhausti   lumbos donare clientis                [ ]
 60              iugeribus paucis!   meliusne hic rusticus infans          [ ]
 61           cum matre et casulis   et conlusore catello                  [ ]
 62              cymbala pulsantis   legatum fiet amici?                   [ ]
 63         "improbus es   cum poscis" ait.   sed pensio clamat            [ ]!
 64          "posce," sed appellat   puer unicus ut Polyphemi              [ ]
 65          lata acies   per quam sollers   euasit Vlixes.                [ ]
 66            alter emendus erit,   namque hic non sufficit, ambo         [ ]
 67          pascendi.   quid agam bruma   spirante? quid, oro,            [ ]?
 68            quid dicam scapulis   puerorum aquilone Decembri            [ ]
 69              et pedibus? "durate atque expectate cicadas"?             [ ]!
 70          uerum, ut dissimules,   ut mittas cetera, quanto              [ ]
 71               metiris   pretio quod, ni   tibi deditus essem           [ ]
 72             deuotusque cliens,   uxor tua uirgo maneret?               [ ]
 73         scis certe   quibus ista modis,   quam saepe rogaris           [ ]
 74            et quae pollicitus.   fugientem saepe puellam               [ ]
 75                 amplexu rapui;   tabulas quoque ruperat et iam         [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 76               signabat;   tota uix hoc   ego nocte redemi              [1]
 77             te plorante foris.   testis mihi lectulus et tu,           [ ]
 78               ad quem peruenit   lecti sonus et dominae uox.           [ ]
 79          instabile ac   dirimi coeptum et   iam paene solutum          [ ]
 80          coniugium in   multis domibus   seruauit adulter.             [ ]
 81             quo te circumagas?   quae prima aut ultima ponas?          [ ]
 82       nullum ergo meritum est,   ingrate ac perfide, nullum            [ ]
 83             quod tibi filiolus   uel filia nascitur ex me?             [ ]
 84          tollis enim et libris   actorum spargere gaudes               [ ]
 85                argumenta uiri.   foribus suspende coronas:             [ ]
 86          iam pater es, dedimus   quod famae opponere possis.           [ ]
 87           iura parentis habes,   propter me scriberis heres,           [ ]
 88             legatum omne capis   nec non et dulce caducum.             [ ]
 89              commoda praeterea   iungentur multa caducis,              [ ]
 90            si numerum, si tres   impleuero.' iusta doloris,            [ ]?
 91            Naeuole, causa tui;   contra tamen ille quid adfert?        [ ]
 92          'neglegit atque alium   bipedem sibi quaerit asellum.         [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 93             haec soli   commissa tibi   celare memento                 [2]?
 94           et tacitus   nostras intra   te fige querellas;              [ ]?
 95          nam res mortifera est   inimicus pumice leuis.                [ ]
 96              qui modo secretum   commiserat, ardet et odit,            [2]
 97             tamquam prodiderim   quidquid scio. sumere ferrum,         [ ]
 98           fuste aperire caput,   candelam adponere ualuis              [ ]
 99         non dubitat.   nec contemnas   aut despicias quod              [ ]
100           his opibus   numquam cara est   annona ueneni.               [ ]
101             ergo occulta teges   ut curia Martis Athenis.'             [ ]
102            o Corydon, Corydon,   secretum diuitis ullum                [ ]
103         esse putas?   serui ut taceant,   iumenta loquentur            [ ]
104             et canis et postes   et marmora. claude fenestras,         [ ]
105             uela tegant rimas,   iunge ostia, tollite lumen,           [ ]
106             e medio   fac eant omnes,   prope nemo recumbat;           [ ]
107         quod tamen ad   cantum galli   facit ille secundi              [ ]
108             proximus ante diem   caupo sciet, audiet et quae           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
109              finxerunt pariter   libarius, archimagiri,                [ ]
110         carptores.   quod enim dubitant   componere crimen             [ ]
111           in dominos, quotiens   rumoribus ulciscuntur                 [1]
112              baltea? nec derit   qui te per compita quaerat            [ ]
113            nolentem et miseram   uinosus inebriet aurem.               [2]
114               illos ergo roges   quidquid paulo ante petebas           [ ]
115             a nobis,   taceant illi.   sed prodere malunt              [ ]
116             arcanum   quam subrepti   potare Falerni                   [ ]
117           pro populo   faciens quantum   Saufeia bibebat.              [ ]
118                uiuendum recte,   cum propter plurima, (?)tunc est      [ ]
119            idcirco ut   possis linguam   contemnere serui.             [ ]
120              praecipue causis,   ut linguas mancipiorum                [ ]
121           contemnas;   nam lingua mali   pars pessima serui.           [ ]
122             deterior tamen hic   qui liber non erit illis              [ ]
123         quorum animas   et farre suo   custodit et aere.               [ ]
124               'utile consilium   modo, sed commune, dedisti.           [ ]
125          nunc mihi quid suades   post damnum temporis et spes          [ ]
126              deceptas?   festinat enim   decurrere uelox               [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
127             flosculus angustae   miseraeque breuissima uitae           [ ]
128           portio; dum bibimus,   dum serta, unguenta, puellas          [ ]
129              poscimus, obrepit   non intellecta senectus.'             [ ]
130          ne trepida,   numquam pathicus   tibi derit amicus            [ ]
131            stantibus et saluis   his collibus; undique ad illos        [ ]
132            conuenient   et carpentis   et nauibus omnes                [ ]
133          qui digito   scalpunt uno   caput. altera maior               [1]
134          spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.               [2]!
134            gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.               [2]!
135             'haec exempla para   felicibus; at mea Clotho              [1]?
136           et Lachesis gaudent,   si pascitur inguine uenter.           [ ]
137               o parui   nostrique Lares,    quos ture minuto           [ ]
138             aut farre et tenui   soleo exorare corona,                 [ ]
139       quando ego figam aliquid   quo sit mihi tuta senectus            [ ]
140            a tegete et baculo?   uiginti milia fenus                   [ ]?
141            pigneribus positis,   argenti uascula puri,                 [ ]
142             sed quae Fabricius   censor notet, et duo fortes           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
143             de grege Moesorum,   qui me ceruice locata                 [ ]
144                securum iubeant   clamoso insistere circo;              [ ]
145             sit mihi praeterea   curuus caelator, et alter             [ ]
146            qui multas   facies pingit   cito; sufficiunt haec.         [ ]
147         quando ego pauper ero?   uotum miserabile, nec spes            [ ]?
148          his saltem;   nam cum pro me   Fortuna uocatur,               [ ]
149                adfixit   ceras illa   de naue petitas                  [1]
150            quae Siculos cantus   effugit remige surdo.'                [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 536
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 4, 10,1-187 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: