Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 13 - SA2-IUVE Prossimo file n. 537
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
10. digt. .
1 Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque [ ]
2 Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt [ ]
3 uera bona atque illis multum diuersa, remota [ ]
4 erroris nebula. quid enim ratione timemus [ ]
5 aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te [ ]
6 conatus non paeniteat uotique peracti? [ ]
7 euertere domos totas optantibus ipsis [ ]
8 di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur [ ]
9 militia; torrens dicendi copia multis [ ]
10 et sua mortifera est facundia; uiribus ille [ ]
11 confisus periit admirandisque lacertis; [ ]
12 sed pluris nimia congesta pecunia cura [ ]
13 strangulat et cuncta exuperans patrimonia census [ ]!
14 quanto delphinis ballaena Britannica maior. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
10. digt.
15 temporibus diris igitur iussuque Neronis [1]
16 Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos [ ]
17 clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes [2]
18 tota cohors: rarus uenit in cenacula miles. [ ]
19 pauca licet portes argenti uascula puri [ ]
20 nocte iter ingressus, gladium contumque timebis [ ]
21 et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra: [ ]
22 cantabit uacuus coram latrone uiator. [ ]
23 prima fere uota et cunctis notissima templis [2]
24 diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto [ ]
25 nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur [ ]
26 fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes [ ]
27 gemmata et lato Setinum ardebit in auro. [ ]
28 iamne igitur laudas quod de sapientibus alter [ ]
29 ridebat, quotiens a limine mouerat unum [1]
30 protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? [ ]
31 sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni: [ ]
32 mirandum est unde ille oculis suffecerit umor. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
10. digt.
33 perpetuo risu pulmonem agitare solebat [ ]?
34 Democritus, quamquam non essent urbibus illis [ ]
35 praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal. [ ]
36 quid si uidisset praetorem curribus altis [ ]
37 extantem et medii sublimem puluere circi [ ]
38 in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem [ ]
39 ex umeris aulaea togae magnaeque coronae [ ]
40 tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla? [ ]
41 quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul [ ]
42 ne placeat, curru seruus portatur eodem. [ ]
43 da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno, [ ]
44 illinc cornicines, hinc praecedentia longi [ ]
45 agminis officia et niueos ad frena Quirites, [ ]
46 defossa in loculos quos sportula fecit amicos. [ ]
47 tum quoque materiam risus inuenit ad omnis [ ]
48 occursus hominum, cuius prudentia monstrat [ ]
49 summos posse uiros et magna exempla daturos [ ]
50 ueruecum in patria crassoque sub aëre nasci. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
10. digt.
51 ridebat curas nec non et gaudia uolgi, [ ]
52 interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci [ ]
53 mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. [ ]
54 ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur? [ ]
55 propter quae fas est genua incerare deorum? [ ]
56 quosdam praecipitat subiecta potentia magnae [ ]
57 inuidiae, mergit longa atque insignis honorum [ ]
58 pagina. descendunt statuae restemque secuntur, [ ]
59 ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis [ ]
60 caedit et inmeritis franguntur crura caballis. [ ]
61 iam strident ignes, iam follibus atque caminis [ ]
62 ardet adoratum populo caput et crepat ingens [2]
63 Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda [ ]
64 fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae. [ ]
65 pone domi laurus, duc in Capitolia magnum [ ]
66 cretatumque bouem: Seianus ducitur unco [ ]
67 spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi [ ]
68 uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
10. digt.
69 hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam [ ]
70 delator quibus indicibus, quo teste probauit?' [ ]
71 'nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit [ ]!
72 a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo.' sed quid [ ]
73 turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit [ ]
74 damnatos. idem populus, si Nortia Tusco [ ]?
75 fauisset, si oppressa foret secura senectus [ ]
76 principis, hac ipsa Seianum diceret hora [ ]?
77 Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli [ ]
78 uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim [ ]
79 imperium, fasces, legiones, omnia nunc se [ ]
80 continet atque duas tantum res anxius optat, [ ]
81 panem et circenses. 'perituros audio multos.' [2]
82 'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi [ ]
83 Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram; [ ]
84 quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax [ ]
85 ut male defensus. curramus praecipites et, [ ]
86 dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
10. digt.
87 sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius [ ]?
88 ceruice obstricta dominum trahat.' hi sermones [ ]
89 tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi. [ ]
90 uisne salutari sicut Seianus, habere, [2]?
91 tantundem atque illi summas donare curules, [ ]
92 illum exercitibus praeponere, tutor haberi [ ]
93 principis angusta Caprearum in rupe sedentis [ ]
94 cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis, [ ]
95 egregios equites et castra domestica: quidni [ ]
96 haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam [ ]
97 posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti, [ ]
98 ut rebus laetis par sit mensura malorum? [ ]
99 huius qui trahitur praetextam sumere mauis [ ]
100 an Fidenarum Gabiorumque esse potestas [ ]?
101 et de mensura ius dicere, uasa minora [ ]?
102 frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris? [ ]
103 ergo quid optandum foret ignorasse fateris [ ]
104 Seianum; nam qui nimios optabat honores [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
10. digt.
105 et nimias poscebat opes, numerosa parabat [ ]
106 excelsae turris tabulata, unde altior esset [ ]
107 casus et inpulsae praeceps inmane ruinae. [ ]
108 quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum, [ ]
109 ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? [ ]
110 summus nempe locus nulla non arte petitus [ ]?
111 magnaque numinibus uota exaudita malignis. [ ]
112 ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci [ ]
113 descendunt reges et sicca morte tyranni. [ ]
114 eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis [ ]
115 incipit optare et totis quinquatribus optat [ ]
116 quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam, [2]?
117 quem sequitur custos angustae uernula capsae. [ ]
118 eloquio sed uterque perit orator, utrumque [1]
119 largus et exundans leto dedit ingenii fons. [1]
120 ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam [ ]
121 sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. [ ]
122 'o fortunatam natam me consule Romam:' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
10. digt.
123 Antoni gladios potuit contemnere si sic [ ]
124 omnia dixisset. ridenda poemata malo [ ]
125 quam te, conspicuae diuina Philippica famae, [2]
126 uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum [2]
127 exitus eripuit, quem mirabantur Athenae [ ]?
128 torrentem et pleni moderantem frena theatri. [ ]?
129 dis ille aduersis genitus fatoque sinistro, [ ]
130 quem pater ardentis massae fuligine lippus [ ]
131 a carbone et forcipibus gladiosque paranti [ ]!
132 incude et luteo Volcano ad rhetora misit. [ ]
133 bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis [ ]
134 lorica et fracta de casside buccula pendens [ ]
135 et curtum temone iugum uictaeque triremis [2]
136 aplustre et summo tristis captiuos in arcu [ ]
137 humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se [2]
138 Romanus Graius -que et barbarus induperator [ ]
139 erexit, causas discriminis atque laboris [ ]
140 inde habuit: tanto maior famae sitis est quam [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
10. digt.
141 uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam, [ ]
142 praemia si tollas? patriam tamen obruit olim [ ]
143 gloria paucorum et laudis titulique cupido [ ]
144 haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae [ ]?
145 discutienda ualent sterilis mala robora fici, [ ]
146 quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. [ ]
147 expende Hannibalem: quot libras in duce summo [ ]?
148 inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro [ ]
149 percussa oceano Niloque admota tepenti [ ]?
150 rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. [ ]
151 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum [u]
152 transilit. opposuit natura Alpemque niuemque: [ ]
153 diducit scopulos et montem rumpit aceto. [ ]
154 iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit. [ ]
155 'acti' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas [ ]
156 frangimus et media uexillum pono Subura.' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
10. digt.
157 o qualis facies et quali digna tabella, [ ]
158 cum Gaetula ducem portaret belua luscum! [ ]
159 exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem [ ]
160 nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus [ ]
161 mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, [ ]
162 donec Bithyno libeat uigilare tyranno. [ ]?
163 finem animae, quae res humanas miscuit olim, [ ]?
164 non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille [ ]
165 Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor [ ]
166 anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes [2]
167 ut pueris placeas et declamatio fias. [ ]?
168 unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis, [ ]
169 aestuat infelix angusto limite mundi [ ]
170 ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho; [ ]
171 cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem, [ ]
172 sarcophago contentus erit. mors sola fatetur [ ]
173 quantula sint hominum corpuscula. creditur olim [ ]
174 uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
10. digt.
175 audet in historia, constratum classibus isdem [ ]
176 suppositumque rotis solidum mare; credimus altos [ ]
177 defecisse amnes epotaque flumina Medo [2]
178 prandente et madidis cantat quae Sostratus alis. [ ]
179 ille tamen qualis rediit Salamine relicta, [ ]
180 in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis [ ]
181 barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, [ ]
182 ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum [ ]
183 (mitius id sane, quod non et stigmate dignum [ ]
184 credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?) - [ ]
185 sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis [ ]?
186 fluctibus ac tarda per densa cadauera prora. [ ]
187 has totiens optata exegit gloria poenas. [ ]!
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 537
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 4, 10,188-366 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
10. digt.
55 propter quae fas est genua incerare deorum? [ ]
97 posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti, [ ]
155 ‘acti’ inquit ‘nihil est, nisi Poeno milite portas [ ]
163 finem animae, quae res humanas miscuit olim, [ ]?
10. digt.
159 exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem [ ]
10. digt.
5 aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te [ ]
72 a Capreis.’ ‘bene habet, nil plus interrogo.’ sed quid [ ]
79 imperium, fasces, legiones, omnia nunc se [ ]
123 Antoni gladios potuit contemnere si sic [ ]
137 humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se [2]
140 inde habuit: tanto maior famae sitis est quam [ ]? bis
144 haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae [ ]?
10. digt.
41 quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul [ ]
62 ardet adoratum populo caput et crepat ingens [2]
78 uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim [ ]
147 expende Hannibalem: quot libras in duce summo [ ]?
10. digt.
114 eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis [ ]
10. digt.
138 Romanus Graius -que et barbarus induperator [ ]
151 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum [u]
182 ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum [ ]
Analyse 3
10. digt.
13 strangulat et cuncta exuperans patrimonia census [ ]!
10. digt.
82 ‘nil dubium, magna est fornacula.’ ‘pallidulus mi [ ]
85 ut male defensus. curramus praecipites et, [ ]
87 sed uideant serui, ne quis neget et pauidum-in ius *[ ]?
119 largus et exundans leto dedit ingenii fons. [1]
10. digt.
140 inde habuit: tanto maior famae sitis est quam [ ]?
Analyse 4
10. digt.
71 ‘nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit [ ]!
187 has totiens optata exegit gloria poenas. [ ]!
10. digt.
131 a carbone et forcipibus gladiosque paranti [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede