Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 13 - SA2-IUVE Prossimo file n. 538
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
10. digt.
188 'da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.' [ ]
189 hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas. [ ]
190 sed quam continuis et quantis longa senectus [ ]
191 plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum [ ]!
192 dissimilemque sui, deformem pro cute pellem [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
10. digt.
193 pendentisque genas et talis aspice rugas [ ]?
194 quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, [ ]
195 in uetula scalpit iam mater simia bucca. [ ]
196 plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille [ ]
197 hoc atque (?)ille alio, multum hic robustior illo: [ ]
198 una senum facies, cum uoce trementia membra [ ]
199 et iam leue caput madidique infantia nasi; [ ]
200 frangendus misero gingiua panis inermi. [ ]?
201 usque adeo grauis uxori natisque sibique, [2]
202 ut captatori moueat fastidia Cosso. [ ]?
203 non eadem uini atque cibi torpente palato [ ]
204 gaudia; nam coitus iam longa oblivio, uel si [ ]
205 coneris, iacet exiguus cum ramice neruus [ ]
206 et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit. [ ]
207 anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri [2]
208 canities? quid quod merito suspecta libido est [ ]
209 quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis [ ]
210 nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
10. digt.
211 sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco [ ]
212 et quibus aurata mos est fulgere lacerna? [1]
213 quid refert, magni sedeat qua parte theatri [ ]
214 qui uix cornicines exaudiet atque tubarum [ ]
215 concentus? clamore opus est ut sentiat auris [1]
216 quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas. [ ]
217 praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis [ ]
218 febre calet sola, circumsilit agmine facto [ ]?
219 morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, [ ]
220 promptius expediam quot amauerit Oppia moechos, [ ]
221 quot Themison aegros autumno occiderit uno, [ ]
222 quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus [ ]
223 pupillos, quot longa uiros exorbeat uno [ ]
224 Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; [ ]
225 percurram citius quot uillas possideat nunc [ ]
226 quot tondente grauis iuueni mihi barba sonabat. [ ]
227 ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos [ ]
228 perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
10. digt.
229 pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, [ ]!
230 ipse ad conspectum cenae diducere rictum [ ]
231 suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem [ ]
232 ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni [ ]?
233 membrorum damno maior dementia, quae nec [ ]
234 nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici [ ]
235 cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos [ ]?
236 quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo [ ]
237 heredes uetat esse suos, bona tota feruntur [ ]
238 ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris, [ ]
239 quod steterat multis in carcere fornicis annis. [ ]
240 ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt [1]?
241 funera natorum, rogus aspiciendus amatae [2]
242 coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. [ ]
243 haec data poena diu uiuentibus, ut renouata [ ]?
244 semper clade domus multis in luctibus inque [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
10. digt.
245 perpetuo maerore et nigra ueste senescant. [ ]!
246 rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, [ ]?
247 exemplum uitae fuit a cornice secundae. [ ]
248 felix nimirum, qui tot per saecula mortem [ ]
249 distulit atque suos iam dextra conputat annos, [ ]
250 quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper [ ]
251 attendas quantum de legibus ipse queratur [1]
252 fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris [1]?
253 Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni, [ ]
254 quisquis adest, socio cur haec in tempora duret, [ ]
255 quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo. [ ]
256 haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, [ ]
257 atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. [ ]
258 incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras [2]
259 Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus [ ]
260 portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
10. digt.
261 Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus [ ]?
262 Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, [ ]
263 si foret extinctus diuerso tempore, quo non [ ]
264 coeperat audaces Paris aedificare carinas. [ ]
265 longa dies igitur quid contulit? omnia uidit [ ]
266 euersa et flammis Asiam ferroque cadentem. [ ]
267 tunc miles tremulus posita tulit arma tiara [ ]
268 et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos, [ ]
269 qui domini cultris tenue et miserabile collum [ ]
270 praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. [ ]
271 exitus ille utcum -que hominis, sed torua canino [ ]
272 latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor. [ ]
273 festino ad nostros et regem transeo Ponti [ ]
274 et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis [ ]
275 respicere ad longae iussit spatia ultima uitae. [ ]
276 exilium et carcer Minturnarumque paludes [ ]
277 et mendicatus uicta Carthagine panis [ ]
278 hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset [ ]!
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
10. digt.
279 natura in terris, quid Roma beatius umquam, [ ]
280 si circumducto captiuorum agmine et omni [ ]
281 bellorum pompa animam exhalasset opimam, [ ]
282 cum de Teutonico uellet descendere curru? [ ]
283 prouida Pompeio dederat Campania febres [ ]?
284 optandas, sed multae urbes et publica uota [ ]
285 uicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis [ ]
286 seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu [ ]
287 Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus [ ]
288 integer et iacuit Catilina cadauere toto. [ ]
289 formam optat modico pueris, maiore puellis [ ]
290 murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater [ ]
291 usque ad delicias uotorum. 'cur tamen' inquit [ ]
292 'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.' [ ]
293 sed uetat optari faciem Lucretia qualem [ ]?
294 ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum [ ]
295 accipere (?)atque suum Rutilae dare. filius autem [ ]
296 corporis egregii miseros trepidosque parentes [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
10. digt.
297 semper habet: rara est adeo concordia formae [ ]
298 atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores [ ]
299 tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos, [ ]
300 praeterea castum ingenium uoltumque modesto [ ]
301 sanguine feruentem tribuat natura benigna [ ]
302 larga manu (quid enim puero conferre potest plus [ ]
303 custode et cura natura potentior omni?), [2]
304 non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris [ ]
305 improbitas ipsos audet temptare parentes: [ ]
306 tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum [ ]
307 deformem saeua castrauit in arce tyrannus, [ ]
308 nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec [ ]
309 strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. [ ]
310 i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem [ ]
311 maiora expectant discrimina. fiet adulter [ ]
312 publicus et poenas metuet quascumque mariti [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
10. digt.
313 (?)irati debet, nec erit felicior astro [ ]?
314 Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem [ ]
315 interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori [ ]
316 concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis [ ]
317 uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat. [ ]
318 sed tuus Endymion dilectae fiet adulter [ ]
319 matronae. mox cum dederit Seruilia nummos [ ]
320 fiet et illius quam non amat, exuet omnem [ ]
321 corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis [ ]
322 inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla? [ ]
323 deterior totos habet illic femina mores. [ ]?
324 'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo [ ]
325 Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti? [ ]
326 erubuit (?)nempe haec ceu fastidita repulso [ ]
327 nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se [ ]
328 concussere ambae. mulier saeuissima tunc est [ ]
329 cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam [ ]
330 suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
10. digt.
331 destinat. optimus hic et formosissimus idem [ ]!
332 gentis patriciae rapitur miser extinguendus [ ]
333 Messalinae oculis; dudum sedet illa parato [1]
334 flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis [ ]
335 sternitur et ritu decies centena dabuntur [ ]
336 antiquo, ueniet cum signatoribus auspex. [ ]
337 haec tu secreta et paucis commissa putabas? [ ]
338 non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic. [ ]
339 ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas; [1]
340 si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res [ ]
341 nota urbi et populo contingat principis aurem. [ ]
342 dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu [ ]
343 obsequere imperio, si tanti uita dierum [ ]?
344 paucorum. quidquid leuius meliusque putaris, [ ]
345 praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix. [ ]
346 nil ergo optabunt homines? si consilium uis, [ ]
347 permittes ipsis expendere numinibus quid [ ]
348 conueniat nobis rebusque sit utile nostris; [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
10. digt.
349 nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. [ ]
350 carior est illis homo quam sibi. nos animorum [ ]
351 inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti [ ]
352 coniugium petimus partumque uxoris, at illis [ ]
353 notum qui pueri qualisque futura sit uxor. [ ]
354 ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis [ ]
355 exta et candiduli diuina tomacula porci, [2]?
356 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. [ ]
357 fortem posce animum mortis terrore carentem, [ ]
358 qui spatium uitae extremum inter munera ponat [ ]!
359 naturae, qui ferre queat quoscumque labores, [ ]
360 nesciat irasci, cupiat nihil et potiores [ ]
361 Herculis aerumnas credat saeuosque labores [ ]
362 et uenere et cenis et pluma Sardanapalli. [ ]?
363 monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe [ ]
364 tranquillae per uirtutem patet unica uitae. [ ]
365 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, [ ]
366 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 538
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 4, 11 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
10. digt.
356 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. [ ]
10. digt.
204 gaudia; nam coitus iam longa oblivio, uel si [ ]
231 suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem [ ]
233 membrorum damno maior dementia, quae nec [ ]
263 si foret extinctus diuerso tempore, quo non [ ]
327 nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se [ ]
328 concussere ambae. mulier saeuissima tunc est [ ]
340 si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res [ ]
365 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, [ ]
10. digt.
192 dissimilemque sui, deformem pro cute pellem [ ]?
252 fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris [1]?
291 usque ad delicias uotorum. ‘cur tamen’ inquit [ ]
10. digt.
243 haec data poena diu uiuentibus, ut renouata [ ]?
286 seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu [ ]
350 carior est illis homo quam sibi. nos animorum [ ]
360 nesciat irasci, cupiat nihil et potiores [ ]
10. digt.
304 non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris [ ]
325 Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti? [ ]
332 gentis patriciae rapitur miser extinguendus [ ]
362 et uenere et cenis et pluma Sardanapalli. [ ]?
Analyse 3
10. digt.
331 destinat. optimus hic et formosissimus idem [ ]!
10. digt.
225 percurram citius quot uillas possideat nunc [ ]
240 ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt [1]?
268 et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos, [ ]
302 larga manu (quid enim puero conferre potest plus [ ]
308 nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec [ ]
310 i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem [ ]
338 non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic. [ ]
342 dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu [ ]
346 nil ergo optabunt homines? si consilium uis, [ ]
347 permittes ipsis expendere numinibus quid [ ]
349 nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. [ ]
10. digt.
229 pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, [ ]! bis
Analyse 4
10. digt.
191 plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum [ ]!
245 perpetuo maerore et nigra ueste senescant. [ ]!
278 hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset [ ]!
358 qui spatium uitae extremum inter munera ponat [ ]!
10. digt.
229 pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede