Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 13 - SA2-IUVE Prossimo file n. 539
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
11. digt. .
1 Atticus eximie si cenat, lautus habetur, [ ]?
2 si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno [ ]
3 excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis [ ]
4 conuictus, thermae, stationes, omne theatrum [ ]
5 de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra [ ]
6 sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur [ ]
7 non cogente quidem sed nec prohibente tribuno [ ]
8 scripturus leges et regia uerba lanistae. [ ]
9 multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum [ ]
10 creditor introitum solet expectare macelli, [ ]
11 et quibus in solo uiuendi causa palato est. [ ]?
12 egregius cenat meliusque miserrimus horum [ ]
13 et cito casurus iam perlucente ruina. [2]
14 interea gustus elementa per omnia quaerunt [ ]
15 numquam animo pretiis obstantibus; interius si [ ]
16 attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur. [ ]
17 ergo haut difficile est perituram arcessere summam [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
11. digt.
18 lancibus oppositis uel matris imagine fracta, [ ]
19 et quadringentis nummis condire gulosum [ ]
20 fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi. [ ]
21 refert ergo quis haec eadem paret; in Rutulo nam [ ]
22 luxuria est, in Ventidio laudabile nomen [ ]
23 sumit et a censu famam trahit. illum ego iure [ ]?
24 despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas [ ]
25 omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem [ ]
26 ignorat quantum ferrata distet ab arca [ ]
27 sacculus. e caelo descendit gnothi seauton [ ]
28 figendum et memori tractandum pectore, siue [ ]
29 coniugium quaeras uel sacri in parte senatus [ ]
30 esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis [ ]
31 Thersites, in qua se traducebat Vlixes; [ ]
32 ancipitem seu tu magno discrimine causam [ ]
33 protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, [ ]
34 orator uehemens an Curtius et Matho buccae. [ ]
35 noscenda est mensura sui spectandaque rebus [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
11. digt.
36 in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, [ ]
37 ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum [ ]
38 in loculis. quis enim te deficiente crumina [ ]
39 et crescente gula manet exitus, aere paterno [ ]
40 ac rebus mersis in uentrem fenoris atque [ ]
41 argenti grauis et pecorum agrorumque capacem? [ ]
42 talibus a dominis post cuncta nouissimus exit [ ]
43 anulus, et digito mendicat Pollio nudo. [ ]
44 non praematuri cineres nec funus acerbum [ ]?
45 luxuriae sed morte magis metuenda senectus. [ ]
46 hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae [ ]
47 et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum [ ]
48 nescio quid superest et pallet fenoris auctor, [ ]
49 qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt. [ ]
50 cedere namque foro iam non est deterius quam [ ]
51 Esquilias a feruenti migrare Subura. [ ]?
52 ille dolor solus patriam fugientibus, illa [ ]
53 maestitia est, caruisse anno circensibus uno. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
11. digt.
54 sanguinis in facie non haeret gutta, morantur [ ]
55 pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem. [1]
56 experiere hodie numquid pulcherrima dictu, [ ]
57 Persice, non praestem uita et moribus et re, [ ]
58 si laudem siliquas occultus ganeo, pultes [ ]
59 coram aliis dictem puero sed in aure placentas. [ ]
60 nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis [ ]
61 Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo [ ]
62 hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, [ ]
63 alter aquis, alter flammis ad sidera missus. [ ]
64 fercula nunc audi nullis ornata macellis. [ ]
65 de Tiburtino ueniet pinguissimus agro [ ]?
66 haedulus et toto grege mollior, inscius herbae [ ]?
67 necdum ausus uirgas humilis mordere salicti, [ ]
68 qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani [ ]
69 asparagi, posito quos legit uilica fuso. [ ]
70 grandia praeterea tortoque calentia feno [ ]
71 oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
11. digt.
72 parte anni quales fuerant in uitibus uuae, [ ]
73 Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem [ ]
74 aemula Picenis et odoris mala recentis [2]?
75 nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam [ ]
76 autumnum et crudi posuere pericula suci. [1]?
77 haec olim nostri iam luxuriosa senatus [ ]
78 cena fuit. Curius paruo quae legerat horto [ ]
79 ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc [2]
80 squalidus in magna fastidit conpede fossor, [ ]
81 qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae. [ ]
82 sicci terga suis rara pendentia crate [ ]
83 moris erat quondam festis seruare diebus [ ]
84 et natalicium cognatis ponere lardum [ ]
85 accedente noua, si quam dabat hostia, carne. [ ]?
86 cognatorum aliquis titulo ter consulis atque [1]
87 castrorum imperiis et dictatoris honore [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
11. digt.
88 functus ad has epulas solito maturius ibat [1]
89 erectum domito referens a monte ligonem. [ ]
90 cum tremerent autem Fabios durumque Catonem [ ]
91 et Scauros et Fabricium, rigidique seueros [ ]
92 censoris mores etiam collega timeret, [ ]
93 nemo inter curas et seria duxit habendum [ ]
94 qualis in Oceani fluctu testudo nataret, [ ]
95 clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; [ ]
96 sed nudo latere et paruis frons aerea lectis [1]
97 uile coronati caput ostendebat aselli, [2]?
98 ad quod lasciui ludebant ruris alumni. [ ]
99 tales ergo cibi qualis domus atque supellex. [ ]?
100 tunc rudis et Graias mirari nescius artes [ ]?
101 urbibus euersis praedarum in parte reperta [ ]
102 magnorum artificum frangebat pocula miles, [ ]
103 ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis [ ]
104 Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
11. digt.
105 imperii fato, geminos sub rupe Quirinos [1]
106 ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta [ ]
107 pendentisque dei perituro ostenderet hosti. [ ]
108 ponebant igitur Tusco farrata catino: [ ]
109 argenti quod erat solis fulgebat in armis. [ ]
110 omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis. [ ]!
111 templorum quoque maiestas praesentior, et uox [ ]
112 nocte fere media mediamque audita per urbem [ ]
113 litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis [ ]
114 officium uatis peragentibus. his monuit nos, [ ]
115 hanc rebus Latiis curam praestare solebat [ ]
116 fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro. [ ]
117 illa domi natas nostraque ex arbore mensas [2]
118 tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus, [2]
119 annosam si forte nucem deiecerat eurus. [ ]
120 at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas, [ ]
121 nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur [ ]
122 unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
11. digt.
123 grande ebur et magno sublimis pardus hiatu [ ]
124 dentibus ex illis quos mittit porta Syenes [ ]
125 et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, [ ]
126 et quos deposuit Nabataeo belua saltu [ ]
127 iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis, [ ]
128 hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis, [2]
129 anulus in digito quod ferreus. ergo superbum [ ]
130 conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res [1]
131 despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis [ ]
132 est eboris, nec tessellae nec calceus ex hac [ ]
133 materia, quin ipsa manubria cultellorum [ ]!
134 ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt [ ]
135 rancidula aut ideo peior gallina secatur. [ ]
136 sed nec structor erit cui cedere debeat omnis [ ]
137 pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem [ ]
138 sumine cum magno lepus atque aper et pygargus [ ]
139 et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens [ ]
140 et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
11. digt.
141 caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. [ ]?
142 nec frustum capreae subducere nec latus Afrae [ ]
143 nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni [ ]
144 tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. [ ]
145 plebeios calices et paucis assibus emptos [ ]
146 porriget incultus puer atque a frigore tutus, [ ]
147 non Phryx aut Lycius (non a mangone petitus [ ]
148 quisquam erit et magno): cum posces, posce Latine. [ ]
149 idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli [ ]
150 atque hodie tantum propter conuiuia pexi. [ ]
151 pastoris duri hic filius, ille bubulci. [ ]
152 suspirat longo non uisam tempore matrem [ ]
153 et casulam et notos tristis desiderat haedos [ ]
154 ingenui uoltus puer ingenuique pudoris, [ ]
155 qualis esse decet quos ardens purpura uestit, [ ]
156 nec pupillares defert in balnea raucus [ ]
157 testiculos, nec uellendas iam praebuit alas, [ ]
158 crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
11. digt.
159 hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis [ ]
160 a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit. [ ]
161 (namque una atque eadem est uini patria atque ministri.) [1]
162 forsitan expectes ut Gaditana canoro [ ]?
163 incipiant prurire choro plausuque probatae [2]
164 ad terram tremulo descendant clune puellae, [ ]
165 (spectant hoc nuptae iuxta recubante marito [ ]
166 quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.) [ ]
167 inritamentum ueneris languentis et acres [ ]
168 diuitis urticae (maior tamen ista uoluptas [ ]
169 alterius sexus); magis ille extenditur, et mox [ ]
170 auribus atque oculis concepta urina mouetur. [ ]
171 non capit has nugas humilis domus. audiat ille [1]
172 testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans [ ]
173 fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur [ ]
174 uocibus obscenis omnique libidinis arte, [ ]?
175 qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; [ ]
176 namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
11. digt.
177 turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi [ ]
178 omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur. [ ]
179 nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos: [ ]
180 conditor Iliados cantabitur atque Maronis [ ]
181 altisoni dubiam facientia carmina palmam. [ ]
182 quid refert, tales uersus qua uoce legantur? [ ]
183 sed nunc dilatis auerte negotia curis [ ]?
184 et gratam requiem dona tibi, quando licebit [1]
185 per totum cessare diem. non fenoris ulla [ ]
186 mentio nec, prima si luce egressa reuerti [ ]?
187 nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor [1]
188 umida suspectis referens multicia rugis [ ]
189 uexatasque comas et uoltum auremque calentem. [ ]
190 protinus ante meum quidquid dolet exue limen, [ ]
191 pone domum et seruos et quidquid frangitur illis [ ]
192 aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis. [ ]?
193 interea Megalesiacae spectacula mappae [ ]
194 Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
11. digt.
195 praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace [ ]
196 inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, [ ]
197 totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem [ ]
198 percutit, euentum uiridis quo colligo panni. [ ]
199 nam si deficeret, maestam attonitamque uideres [1]
200 hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis [ ]
201 consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax [ ]
202 sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae: [ ]
203 nostra bibat uernum contracta cuticula solem [ ]
204 effugiatque togam. iam nunc in balnea salua [ ]
205 fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit [ ]
206 ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus [ ]
207 continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae [ ]
208 magna: uoluptates commendat rarior usus. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 539
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 4, 12 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
11. digt.
31 Thersites, in qua se traducebat Vlixes; [ ]
41 argenti grauis et pecorum agrorumque capacem? [ ]
134 ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt [ ]
11. digt.
21 refert ergo quis haec eadem paret; in Rutulo nam [ ]
11. digt.
33 protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, [ ]
57 Persice, non praestem uita et moribus et re, [ ]
79 ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc [2]
111 templorum quoque maiestas praesentior, et uox [ ]
113 litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis [ ]
130 conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res [1]
132 est eboris, nec tessellae nec calceus ex hac [ ]
169 alterius sexus); magis ille extenditur, et mox [ ]
11. digt.
25 omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem [ ]
33 protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, [ ]
61 Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo [ ]
142 nec frustum capreae subducere nec latus Afrae [ ]
143 nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni [ ]
195 praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace [ ]
197 totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem [ ]
11. digt.
71 oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae [ ]
11. digt.
133 materia, quin ipsa manubria cultellorum [ ]!
Analyse 3
11. digt.
110 omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis. [ ]!
11. digt.
15 numquam animo pretiis obstantibus; interius si [ ]
21 refert ergo quis haec eadem paret; in Rutulo nam [ ]
50 cedere namque foro iam non est deterius quam [ ]
110 omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis. ![ ]!
114 officium uatis peragentibus. his monuit nos, [ ]
137 pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem [ ]
Analyse 4
11. digt.
133 materia, quin ipsa manubria cultellorum [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede