File n. 539 – 10:10 minuti – Iuvenalis

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 540
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 539 Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 4, 12 [Saturae]
Læst som af Vergil: ritmo virgiliano
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)                    0:00
12. digt.                                                                     .
  1                Natali,   Coruine, die   mihi dulcior haec lux,         [2]?
  2            qua festus   promissa deis   animalia caespes               [ ]
  3               expectat. niueam   reginae ducimus agnam,                [ ]
  4             par uellus dabitur   pugnanti Gorgone Maura;               [ ]
  5            sed procul extensum   petulans quatit hostia funem          [ ]
  6                Tarpeio   seruata Ioui   frontemque coruscat,           [2]
  7         quippe ferox   uitulus templis   maturus et arae               [ ]
  8            spargendusque mero,   quem iam pudet ubera matris           [ ]
  9              ducere, qui uexat   nascenti robora cornu.                [ ]
 10              si res ampla domi   similisque adfectibus esset,          [ ]
 11              pinguior Hispulla   traheretur taurus et ipsa             [ ]
 12           mole piger,   nec finitima   nutritus in herba,              [ ]?
 13            laeta sed ostendens   Clitumni pascua sanguis               [ ]
 14             et grandi   ceruix iret   ferienda ministro                [ ]
 15          ob reditum   trepidantis adhuc   horrendaque passi            [ ]
 16             nuper et incolumem   sese mirantis amici.                  [ ]?

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 17           nam praeter   pelagi casus   et fulminis ictus               [1]
 18                 euasit. densae   caelum abscondere tenebrae            [ ]
 19               nube una subitus  -que antemnas inpulit ignis,           [1]
 20            cum se quisque illo   percussum crederet et mox             [ ]
 21               attonitus nullum   conferri posse putaret                [ ]
 22               naufragium uelis   ardentibus. omnia fiunt               [ ]?
 23           talia, tam grauiter,   si quando poetica surgit              [ ]
 24          tempestas.   genus ecce aliud   discriminis audi              [ ]
 25            et miserere iterum,   quamquam sint cetera sortis           [ ]
 26              eiusdem   pars dira quidem   sed cognita multis           [ ]
 27                 et quam uotiua   testantur fana tabella                [ ]
 28              plurima: pictores   quis nescit ab Iside pasci?           [ ]
 29              accidit et nostro   similis fortuna Catullo.              [ ]
 30            cum plenus   fluctu medius   foret alueus et iam            [ ]
 31                alternum puppis   latus euertentibus undis              [ ]
 32              arboris incertae,   nullam prudentia cani                 [ ]
 33             rectoris   cum ferret opem,   decidere iactu               [ ]
 34             coepit cum uentis,   imitatus castora, qui se              [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)                    4:00
12. digt.
 35            eunuchum ipse facit   cupiens euadere damno                 [ ]
 36               testiculi:  adeo   medicatum intellegit inguen.          [ ]
 37        'fundite quae mea sunt'   dicebat 'cuncta' Catullus             [ ]
 38            praecipitare uolens   etiam pulcherrima, uestem             [ ]
 39              purpuream teneris   quoque Maecenatibus aptam,            [ ]
 40             atque alias quarum   generosi graminis ipsum               [2]
 41                 infecit   natura pecus,   sed et egregius fons         [2]
 42               uiribus occultis   et Baeticus adiuuat aër.              [ ]
 43              ille nec argentum   dubitabat mittere, lances             [ ]
 44              Parthenio factas,   urnae cratera capacem                 [ ]
 45             et dignum   sitiente Pholo   uel coniuge Fusci;            [ ]
 46              adde et bascaudas   et mille escaria, multum              [ ]
 47               caelati, biberat   quo callidus emptor Olynthi.          [1]
 48           sed quis nunc alius,   qua mundi parte quis audet            [ ]
 49              argento   praeferre caput   rebusque salutem?             [ ]
 50           (non propter   uitam faciunt   patrimonia quidam,            [ ]
 51              sed uitio   caeci propter   patrimonia uiuunt.)           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 52             iactatur   rerum utilium   pars maxima, sed nec            [ ]
 53        damna leuant.   tunc aduersis   urguentibus illuc               [ ]
 54              reccidit ut malum   ferro summitteret, ac se              [ ]
 55             explicat angustum:   discriminis ultima, quando            [ ]
 56            praesidia adferimus   nauem factura minorem.                [ ]
 57             i nunc et   uentis animam   committe dolato                [ ]
 58                confisus ligno,   digitis a morte remotus               [1]
 59           quattuor aut septem,   si sit latissima, taedae;             [ ]
 60              mox cum reticulis   et pane et uentre lagonae             [ ]
 61                accipe sumendas   in tempestate secures.                [ ]
 62          sed postquam   iacuit planum   mare, tempora postquam         [ ]
 63              prospera uectoris   fatumque ualentius euro               [ ]
 64          et pelago,   postquam Parcae   meliora benigna                [ ]
 65            pensa manu   ducunt hilares   et staminis albi              [2]
 66              lanificae, modica   nec multum fortior aura               [ ]
 67            uentus adest, inopi   miserabilis arte cucurrit             [ ]
 68              uestibus extentis   et, quod superauerat unum,            [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 69                uelo prora suo.   iam deficientibus austris             [ ]
 70            spes uitae   cum sole redit.   tum gratus Iulo              [ ]
 71                atque nouercali   sedes praelata Lauino                 [ ]?
 72            conspicitur   sublimis apex,   cui candida nomen            [ ]
 73         scrofa dedit,   laetis Phrygibus   mirabile sumen              [ ]
 74               et numquam uisis   triginta clara mamillis.              [ ]
 75          tandem intrat positas   inclusa per aequora moles             [ ]
 76            Tyrrhenamque pharon   porrectaque bracchia rursum           [ ]
 77          quae pelago occurrunt   medio longeque relincunt              [ ]
 78             Italiam;   non sic igitur   mirabere portus                [ ]
 79             quos natura dedit.   sed trunca puppe magister             [1]
 80                interiora petit   Baianae peruia cumbae                 [ ]
 81             tuti stagna sinus,   gaudent ubi uertice raso              [ ]
 82                 garrula securi   narrare pericula nautae.              [2]?
 83             ite igitur, pueri,   linguis animisque fauentes            [ ]
 84              sertaque delubris   et farra inponite cultris             [2]
 85               ac mollis   ornate focos   glebamque uirentem.           [ ]
 86           iam sequar et sacro,   quod praestat, rite peracto           [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)                    8:00
12. digt.
 87            inde domum repetam,   graciles ubi parua coronas            [ ]
 88              accipiunt fragili   simulacra nitentia cera.              [ ]
 89            hic nostrum   placabo Iouem   Laribusque paternis           [2]
 90          tura dabo atque omnis   uiolae iactabo colores.               [ ]
 91          cuncta nitent, longos   erexit ianua ramos                    [ ]?
 92                   et matutinis   operatur festa lucernis.              [ ]
 93              neu suspecta tibi   sint haec, Coruine, Catullus,         [ ]
 94               pro cuius reditu   tot pono altaria, paruos              [ ]
 95            tres habet heredes.   libet expectare quis aegram           [2]
 96           et claudentem oculos   gallinam inpendat amico               [ ]
 97      tam sterili;   uerum haec nimia est   inpensa, coturnix           [2]
 98         nulla umquam   pro patre cadet.   sentire calorem              [ ]
 99             si coepit locuples   Gallitta et Pacius orbi,              [ ]
100                 legitime fixis   uestitur tota libellis                [ ]
101             porticus, existunt   qui promittant hecatomben,            [ ]
102          quatenus hic non sunt   nec uenales elephanti,                [2]
103           nec Latio aut usquam   sub nostro sidere talis               [ ]
104              belua concipitur,   sed furua gente petita                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
105              arboribus Rutulis   et Turni pascitur agro,               [ ]
106              Caesaris armentum   nulli seruire paratum                 [ ]
107            priuato,   siquidem Tyrio   parere solebant                 [1]
108         Hannibali et   nostris ducibus   regique Molosso               [ ]
109                  horum maiores   ac dorso ferre cohortis,              [ ]
110          partem aliquam belli,    et euntem in proelia turrem.         [ ]
111        nulla igitur   mora per Nouium,   mora nulla per Histrum        [ ]
112            Pacuuium,   quin illud ebur   ducatur ad aras               [ ]
113            et cadat ante Lares   Gallittae uictima sola                [ ]
114              tantis digna deis   et captatoribus horum.                [ ]
115           alter enim,   si concedas,   mactare uouebit                 [ ]
116              de grege seruorum   magna et pulcherrima quaeque          [ ]
117            corpora, uel pueris   et frontibus ancillarum               [ ]
118               inponet   uittas et, si   qua est nubilis illi           [ ]
119                Iphigenia domi,   dabit hanc altaribus, etsi            [ ]
120            non sperat tragicae   furtiua piacula ceruae.               [ ]
121              laudo meum ciuem,   nec comparo testamento                [ ]

Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 4. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
122            mille rates; nam si   Libitinam euaserit aeger,             [2]?
123                delebit tabulas   inclusus carcere nassae               [ ]
124              post meritum sane   mirandum atque omnia soli             [ ]?
125                 forsan Pacuuio   breuiter dabit, ille superbus         [ ]
126                 incedet uictis   riualibus. ergo uides quam            [1]
127        grande operae   pretium faciat   iugulata Mycenis.              [ ]
128                 uiuat Pacuuius   quaeso uel Nestora totum,             [ ]
129            possideat   quantum rapuit   Nero, montibus aurum           [ ]
130           exaequet,   nec amet quemquam   nec ametur ab ullo.          [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 540
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 5, 13 [Saturae]
Ritorna a INDEX

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: