Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 13 - SA2-IUVE Prossimo file n. 541
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
13. digt. .
1 Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi [ ]
2 displicet auctori. prima est haec ultio, quod se [1]
3 iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis [ ]
4 gratia fallaci praetoris uicerit urna. [ ]
5 quid sentire putas homines, Caluine, recenti [ ]
6 de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec [ ]
7 tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris [ ]
8 iacturae te mergat onus, nec rara uidemus [ ]
9 quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam [ ]
10 tritus et e medio fortunae ductus aceruo. [ ]
11 ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo [ ]
12 non debet dolor esse uiri nec uolnere maior. [ ]
13 tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum [ ]
14 particulam uix ferre potes spumantibus ardens [ ]
15 uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus [ ]
16 depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
13. digt.
17 sexaginta annos Fonteio consule natus? [ ]
18 an nihil in melius tot rerum proficis usu? [ ]
19 magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, [ ]
20 uictrix fortunae sapientia, ducimus autem [ ]
21 hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae [2]
22 nec iactare iugum uita didicere magistra. [1]
23 quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, [ ]
24 perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum [ ]
25 quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos? [ ]
26 rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot [ ]
27 Thebarum portae uel diuitis ostia Nili. [ ]
28 nona aetas agitur peioraque saecula ferri [2]
29 temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa [1]
30 nomen et a nullo posuit natura metallo. [ ]
31 nos hominum diuomque fidem clamore ciemus [ ]
32 quanto Faesidium laudat uocalis agentem [ ]
33 sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis [ ]
34 quas habeat ueneres aliena pecunia? nescis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
13. digt.
35 quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum [ ]
36 exigis a quoquam ne peieret et putet ullis [2]
37 esse aliquod numen templis araeque rubenti? [ ]?
38 quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam [ ]
39 sumeret agrestem posito diademate falcem [ ]
40 Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno [ ]
41 et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris; [1]?
42 nulla super nubes conuiuia caelicolarum [ ]
43 nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor [ ]
44 ad cyathos et iam siccato nectare tergens [ ]
45 bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna; [ ]
46 prandebat sibi quisque deus nec turba deorum [ ]
47 talis ut est hodie, contentaque sidera paucis [ ]
48 numinibus miserum urguebant Atlanta minori [ ]
49 pondere; nondum imi sortitus triste profundi [ ]
50 imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton, [ ]
51 nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri [ ]
52 poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
13. digt.
53 inprobitas illo fuit admirabilis aeuo, [ ]
54 credebant quo grande nefas et morte piandum [ ]
55 si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si [ ]?
56 barbato cuicumque puer, licet ipse uideret [ ]
57 plura domi fraga et maiores glandis aceruos; [2]
58 tam uenerabile erat praecedere quattuor annis [ ]
59 primaque par adeo sacrae lanugo senectae. [ ]
60 nunc si depositum non infitietur amicus, [1]
61 si reddat ueterem cum tota aerugine follem, [ ]
62 prodigiosa fides et tuscis digna libellis [ ]
63 quaeque coronata lustrari debeat agna. [2]?
64 egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri [ ]
65 hoc monstrum puero et miranti sub aratro [ ]
66 piscibus inuentis et fetae comparo mulae, [ ]
67 sollicitus, tamquam lapides effuderit imber [ ]
68 examenque apium longa consederit uua [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 4:++
13. digt.
69 culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis [2]?
70 gurgitibus miris et lactis uertice torrens. [ ]
71 intercepta decem quereris sestertia fraude [ ]
72 sacrilega. quid si bis centum perdidit alter [ ]
73 hoc arcana modo maiorem tertius illa [ ]?
74 summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae? [ ]
75 tam facile et pronum est superos contemnere testes, [ ]
76 si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta [ ]
77 uoce neget, quae sit ficti constantia uoltus. [ ]
78 per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat [ ]
79 et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis, [ ]
80 per calamos uenatricis pharetramque puellae [ ]?
81 perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem, [ ]
82 addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae, [ ]
83 quidquid habent telorum armamentaria caeli. [ ]!
84 si uero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati [ ]
85 sinciput elixi Pharioque madentis aceto.' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
13. digt.
86 sunt in fortunae qui casibus omnia ponant [1]
87 et nullo credant mundum rectore moueri [ ]
88 natura uoluente uices et lucis et anni, [2]
89 atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. [ ]
90 est alius metuens ne crimen poena sequatur. [ ]
91 hic putat esse deos et peierat, atque ita secum: [ ]
92 'decernat quodcumque uolet de corpore nostro [ ]
93 Isis et irato feriat mea lumina sistro, [2]?
94 dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos. [ ]
95 et pthisis et uomicae putres et dimidium crus [ ]
96 sunt tanti. pauper locupletem optare podagram [ ]
97 nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec [1]
98 Archigene; quid enim uelocis gloria plantae [ ]
99 praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae? [ ]
100 ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; [ ]
101 si curant igitur cunctos punire nocentes, [ ]
102 quando ad me uenient? sed et exorabile numen [ ]
103 fortasse experiar; solet his ignoscere. multi [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
13. digt.
104 committunt eadem diuerso crimina fato: [ ]
105 ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.' [ ]
106 sic animum dirae trepidum formidine culpae [ ]
107 confirmat, tunc te sacra ad delubra uocantem [ ]
108 praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus. [ ]
109 nam cum magna malae superest audacia causae, [ ]
110 creditur a multis fiducia. mimum agit ille, [ ]
111 urbani qualem fugitiuus scurra Catulli: [ ]?
112 tu miser exclamas, ut Stentora uincere possis, [ ]?
113 uel potius quantum Gradiuus Homericus, 'audis, [2]
114 Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem [ ]!
115 debueris uel marmoreus uel aëneus? aut cur [ ]
116 in carbone tuo charta pia tura soluta [ ]
117 ponimus et sectum uituli iecur albaque porci [ ]
118 omenta? ut uideo, nullum discrimen habendum est [ ]
119 effigies inter uestras statuamque Vagelli.' [ ]
120 accipe quae contra ualeat solacia ferre [ ]
121 et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
13. digt.
122 a Cynicis tunica distantia, non Epicurum [ ]
123 suspicit exigui laetum plantaribus horti. [ ]
124 curentur dubii medicis maioribus aegri: [ ]
125 tu uenam uel discipulo committe Philippi. [ ]
126 si nullum in terris tam detestabile factum [ ]
127 ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus [ ]
128 te ueto nec plana faciem contundere palma, [ ]
129 quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, [ ]
130 et maiore domus gemitu, maiore tumultu [1]
131 planguntur nummi quam funera; nemo dolorem [ ]
132 fingit in hoc casu, uestem diducere summam [ ]
133 contentus, uexare oculos umore coacto: [ ]?
134 ploratur lacrimis amissa pecunia ueris. [ ]?
135 sed si cuncta uides simili fora plena querella, [ ]
136 si deciens lectis diuersa parte tabellis [ ]
137 uana superuacui dicunt chirographa ligni, [ ]?
138 arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps [ ]
139 sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
13. digt.
140 ten, o delicias, extra communia censes [ ]
141 ponendum, quia tu gallinae filius albae, [ ]
142 nos uiles pulli nati infelicibus ouis? [ ]
143 rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, [ ]
144 si flectas oculos maiora ad crimina. confer [ ]
145 conductum latronem, incendia sulpure coepta [ ]!
146 atque dolo, primos cum ianua colligit ignes; [2]
147 confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi [ ]
148 pocula adorandae robiginis et populorum [1]
149 dona uel antiquo positas a rege coronas; [1]?
150 haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui [ ]
151 radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam [ ]?
152 Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat; [ ]
153 an dubitet solitus totum conflare Tonantem? [ ]
154 confer et artifices mercatoremque ueneni [ ]?
155 et deducendum corio bouis in mare, cum quo [ ]?
156 clauditur aduersis innoxia simia fatis. [ ]
157 haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
13. digt.
158 usque a lucifero donec lux occidat audit? [1]?
159 humani generis mores tibi nosse uolenti [1]
160 sufficit una domus; paucos consume dies et [ ]
161 dicere te miserum, postquam illinc ueneris, aude. [ ]
162 quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis [2]
163 in Meroe crasso maiorem infante mamillam? [ ]?
164 caerula quis stupuit Germani lumina, flauam [ ]?
165 caesariem et madido torquentem cornua cirro? [ ]
166 nempe quod haec illis natura est omnibus una. [ ]
167 ad subitas Thracum uolucres nubemque sonoram [ ]
168 Pygmaeus paruis currit bellator in armis, [ ]
169 mox inpar hosti raptusque per aëra curuis [ ]
170 unguibus a saeva fertur grue. si uideas hoc [ ]
171 gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic, [ ]
172 quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet [ ]
173 nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
13. digt.
174 'nullane peiuri capitis fraudisque nefandae [2]?
175 poena erit?' abreptum crede hunc grauiore catena [ ]
176 protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari [ ]
177 arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam [ ]
178 depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco [ ]
179 inuidiosa dabit minimus solacia sanguis. [ ]
180 'at uindicta bonum uita iucundius ipsa.' [ ]?
181 nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis [ ]
182 interdum aut leuibus uideas flagrantia causis. [ ]
183 quantulacumque adeo est occasio sufficit irae. [ ]
184 Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis [ ]
185 ingenium dulcique senex uicinus Hymetto, [ ]
186 qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae [ ]
187 accusatori nollet dare. plurima felix [ ]?
188 paulatim uitia at -que errores exuit, omnes [ ]?
189 prima docens rectum, sapientia. quippe minuti [ ]
190 semper et infirmi est animi exiguique uoluptas [ ]
191 ultio. continuo sic collige, quod uindicta [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
13. digt.
192 nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu [ ]
193 euasisse putes, quos diri conscia facti [ ]?
194 mens habet attonitos et surdo uerbere caedit [ ]
195 occultum quatiente animo tortore flagellum? [ ]
196 poena autem uehemens ac multo saeuior illis [ ]
197 quas et Caedicius grauis inuenit at Rhadamanthus, [ ]
198 nocte dieque suum gestare in pectore testem. [ ]
199 Spartano cuidam respondit Pythia uates [ ]
200 haut inpunitum quondam fore quod dubitaret [ ]
201 depositum retinere et fraudem iure tueri [ ]!
202 iurando. quaerebat enim quae numinis esset [ ]
203 mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo. [ ]
204 reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem [ ]
205 uocem adyti dignam templo ueramque probauit [ ]?
206 extinctus tota pariter cum prole domoque [1]
207 et quamuis longa deductis gente propinquis. [ ]
208 has patitur poenas peccandi sola uoluntas. [ ]
209 nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 16:+
13. digt.
210 facti crimen habet. cedo si conata peregit. [3]
211 perpetua anxietas nec mensae tempore cessat [ ]
212 faucibus ut morbo siccis interque molares [ ]
213 difficili crescente cibo, sed uina misellus [ ]
214 expuit, Albani ueteris pretiosa senectus [ ]?
215 displicet; ostendas melius, densissima ruga [ ]
216 cogitur in frontem uelut acri ducta Falerno. [2]
217 nocte breuem si forte indulsit cura soporem [ ]!
218 et toto uersata toro iam membra quiescunt, [2]
219 continuo templum et uiolati numinis aras [ ]
220 et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, [ ]
221 te uidet in somnis; tua sacra et maior imago [ ]
222 humana turbat pauidum cogitque fateri. [ ]?
223 hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, [ ]
224 cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, [1]
225 non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed [ ]
226 iratus cadat in terras et iudicet ignis. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 20:00
13. digt.
227 illa nihil nocuit, cura grauiore timetur [ ]
228 proxima tempestas uelut hoc dilata sereno. [ ]
229 praeterea lateris uigili cum febre dolorem [ ]
230 si coepere pati, missum ad sua corpora morbum [ ]
231 infesto credunt a numine; saxa deorum [1]
232 haec et tela putant. pecudem spondere sacello [ ]
233 balantem et Laribus cristam promittere galli [ ]
234 non audent; quid enim sperare nocentibus aegris [2]
235 concessum? uel quae non dignior hostia uita? [ ]
236 mobilis et uaria est ferme natura malorum. [ ]?
237 cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas [ ]
238 atque nefas tandem incipiunt sentire peractis [ ]
239 criminibus. tamen ad mores natura recurrit [ ]
240 damnatos fixa et mutari nescia. nam quis [ ]
241 peccandi finem posuit sibi? quando recepit [ ]
242 eiectum semel attrita de fronte ruborem? [2]
243 quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno [ ]
244 flagitio? dabit in laqueum uestigia noster [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 20:+
13. digt.
245 perfidus et nigri patietur carceris uncum [ ]
246 aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes [1]
247 exulibus magnis. poena gaudebis amara [ ]
248 nominis inuisi tandemque fatebere laetus [ ]?
249 nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 541
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 5, 14 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
13. digt.
44 ad cyathos et iam siccato nectare tergens [ ]
72 sacrilega. quid si bis centum perdidit alter [ ]
84 si uero et pater est, ‘comedam’ inquit ‘flebile nati [ ]
141 ponendum, quia tu gallinae filius albae, [ ]
150 haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui [ ]
235 concessum? uel quae non dignior hostia uita? [ ]
243 quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno [ ]
13. digt.
2 displicet auctori. prima est haec ultio, quod se [1]
6 de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec [ ]
9 quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam [ ]
55 si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si [ ]?
115 debueris uel marmoreus uel aëneus? aut cur [ ]
155 et deducendum corio bouis in mare, cum quo [ ]? bis
162 quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis [2]
192 nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu [ ] bis
237 cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas [ ]
240 damnatos fixa et mutari nescia. nam quis [ ]
13. digt.
36 exigis a quoquam ne peieret et putet ullis [2]
155 et deducendum corio bouis in mare, cum quo [ ]?
192 nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu [ ]
204 reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem [ ]
13. digt.
7 tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris [ ]
105 ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’ [ ]
122 a Cynicis tunica distantia, non Epicurum [ ]
148 pocula adorandae robiginis et populorum [1]
197 quas et Caedicius grauis inuenit at Rhadamanthus, [ ]
200 haut inpunitum quondam fore quod dubitaret [ ]
13. digt.
42 nulla super nubes conuiuia caelicolarum [ ]
Analyse 3
13. digt.
114 Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem [ ]!
13. digt.
26 rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot [ ]
35 quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum [ ] bis
97 nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec [1]
160 sufficit una domus; paucos consume dies et [ ]
170 unguibus a saeva fertur grue. si uideas hoc [ ]
225 non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed [ ] bis
13. digt.
35 quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum [ ]
225 non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed [ ]
Analyse 4
13. digt.
83 quidquid habent telorum armamentaria caeli. [ ]!
145 conductum latronem, incendia sulpure coepta [ ]!
201 depositum retinere et fraudem iure tueri [ ]!
217 nocte breuem si forte indulsit cura soporem [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede