Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Vergil: ritmo (imperfetto) virgiliano
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 13 - SA2-IUVE Prossimo file n. 542
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
14. digt. .
1 Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra [u]!
1 et quod maiorum uitia sequiturque minores [ ]
2 et nitidis maculam haesuram figentia rebus, [ ]
3 quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. [ ]
4 si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres [ ]
5 bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo. [ ]
6 nec melius de se cuiquam sperare propinquo [ ]
7 concedet iuuenis, qui radere tubera terrae, [1]
8 boletum condire et eodem iure natantis [ ]!
9 mergere ficedulas didicit nebulone parente [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
14. digt.
10 et cana monstrante gula. cum septimus annus [2]
11 transierit puerum, nondum omni dente renato, [ ]
12 barbatos licet admoueas mille inde magistros, [ ]
13 hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu [ ]?
14 semper et a magna non degenerare culina. [ ]
15 mitem animum et mores modicis erroribus aequos [ ]
16 praecipit atque animas seruorum et corpora nostra [ ]
17 materia constare putat paribusque elementis, [ ]
18 an saeuire docet Rutilus, qui gaudet acerbo [ ]
19 plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis [ ]
20 conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, [ ]
21 tunc felix, quotiens aliquis tortore uocato [ ]
22 uritur ardenti duo propter lintea ferro? [ ]
23 quid suadet iuueni laetus stridore catenae, [ ]
24 quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer? [ ]
25 rusticus expectas ut non sit adultera Largae [ ]
26 filia, quae numquam maternos dicere moechos [ ]
27 tam cito nec tanto poterit contexere cursu [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 0:++
14. digt.
28 ut non ter deciens respiret? conscia matri [ ]
29 uirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas [ ]
30 implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. [ ]
31 sic natura iubet: uelocius et citius nos [1]
32 corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis [ ]!
33 cum subeant animos auctoribus. unus et alter [ ]
34 forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna [ ]
35 et meliore luto finxit praecordia Titan, [ ]
36 sed reliquos fugienda patrum uestigia ducunt [ ]
37 et monstrata diu ueteris trahit orbita culpae. [ ]
38 abstineas igitur damnandis. huius enim uel [ ]
39 una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur [1]
40 ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis [ ]
41 turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam [ ]?
42 quocumque in populo uideas, quocumque sub axe, [ ]
43 sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam. [1]
44 nil dictu foedum uisuque haec limina tangat [ ]
45 intra quae pater est. procul, a procul inde puellae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
14. digt.
46 lenonum et cantus pernoctantis parasiti. [ ]
47 maxima debetur puero reuerentia, si quid [2]
48 turpe paras, nec tu pueri contempseris annos, [ ]
49 sed peccaturo obstet tibi filius infans. [ ]?
50 nam si quid dignum censoris fecerit ira [ ]
51 quandoque et similem tibi se non corpore tantum [ ]
52 nec uultu dederit, morum quoque filius et qui [ ]
53 omnia deterius tua per uestigia peccet, [ ]
54 corripies nimirum et castigabis acerbo [ ]!
55 clamore ac post haec tabulas mutare parabis. [ ]
56 unde tibi frontem libertatemque parentis, [ ]
57 cum facias peiora senex uacuumque cerebro [2]
58 iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat? [ ]
59 hospite uenturo cessabit nemo tuorum. [ ]
60 'uerre pauimentum, nitidas ostende columnas, [ ]
61 arida cum tota descendat aranea tela, [ ]?
62 hic leue argentum, uasa aspera tergeat alter.' [ ]
63 uox domini furit instantis uirgamque tenentis. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
14. digt.
64 ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino [ ]
65 atria displiceant oculis uenientis amici, [ ]
66 ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno [ ]
67 semodio scobis haec emendat seruulus unus: [ ]
68 illud non agitas, ut sanctam filius omni [ ]
69 aspiciat sine labe domum uitioque carentem? [ ]
70 gratum est quod patriae ciuem populoque dedisti, [ ]
71 si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, [ ]
72 utilis et bellorum et pacis rebus agendis. [ ]!
73 plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu [ ]
74 moribus instituas. serpente ciconia pullos [ ]
75 nutrit et inuenta per deuia rura lacerta: [ ]
76 illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. [ ]
77 uoltur iumento et canibus crucibusque relictis [ ]
78 ad fetus properat partemque cadaueris adfert: [ ]
79 hic est ergo cibus magni quoque uolturis et se [ ]
80 pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. [ ]
81 sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
14. digt. .
82 in saltu uenantur aues, hinc praeda cubili [ ]
83 ponitur: inde autem cum se matura leuauit [ ]?
84 progenies stimulante fame festinat ad illam [ ]
85 quam primum praedam rupto gustauerat ouo. [ ]
86 aedificator erat Caetronius et modo curuo [ ]
87 litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, [2]
88 nunc Praenestinis in montibus alta parabat [ ]?
89 culmina uillarum Graecis longeque petitis [ ]
90 marmoribus uincens Fortunae atque Herculis aedem, [ ]
91 ut spado uincebat Capitolia nostra Posides. [ ]
92 dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem, [ ]
93 fregit opes, nec parua tamen mensura relictae [ ]
94 partis erat. totam hanc turbauit filius amens, [ ]
95 dum meliore nouas attollit marmore uillas. [ ]
96 quidam sortiti metuentem sabbata patrem [ ]?
97 nil praeter nubes et caeli numen adorant, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
14. digt.
98 nec distare putant humana carne suillam, [ ]?
99 qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt; [ ]
100 Romanas autem soliti contemnere leges [ ]?
101 Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt ius, [ ]
102 tradidit arcano quodcumque uolumine Moyses: [ ]?
103 non monstrare uias eadem nisi sacra colenti, [ ]
104 quaesitum ad fontem solos deducere uerpos. [ ]
105 sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux [ ]
106 ignaua et partem uitae non attigit ullam. [ ]
107 sponte tamen iuuenes imitantur cetera, solam [ ]
108 inuita quoque auaritiam exercere iubentur. [1]!
109 fallit enim uitium specie uirtutis et umbra, [ ]
110 cum sit triste habitu uultuque et ueste seuerum, [ ]
111 nec dubie tamquam frugi laudetur auarus, [ ]
112 tamquam parcus homo et rerum tutela suarum [ ]
113 certa magis quam si fortunas seruet easdem [ ]
114 Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de [ ]
115 quo loquor egregium populus putat adquirendi [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
14. digt.
116 artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris [ ]
117 sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt [1]
118 incude adsidua semperque ardente camino. [ ]
119 et pater ergo animi felices credit auaros [ ]?
120 qui miratur opes, qui nulla exempla beati [1]
121 pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut illa [ ]
122 ire uia pergant et eidem incumbere sectae. [ ]
123 sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos [ ]!
124 inbuit et cogit minimas ediscere sordes; [1]
125 mox adquirendi docet insatiabile uotum. [ ]
126 seruorum uentres modio castigat iniquo [ ]
127 ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam [ ]
128 mucida caerulei panis consumere frusta, [ ]?
129 hesternum solitus medio seruare minutal [ ]
130 Septembri nec non differre in tempora cenae [ ]
131 alterius conchem aestiuam cum parte lacerti [ ]
132 signatam uel dimidio putrique siluro [ ]
133 filaque sectiui numerata includere porri. [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
14. digt.
134 inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit. [1]
135 sed quo diuitias haec per tormenta coactas, [ ]
136 cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis, [ ]
137 ut locuples moriaris, egentis uiuere fato? [ ]!
138 interea, pleno cum turget sacculus ore, [ ]
139 crescit amor nummi quantum ipsa pecunia creuit, [ ]
140 et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur [1]
141 altera uilla tibi, cum rus non sufficit unum [ ]
142 et proferre libet finis maiorque uidetur [ ]
143 et melior uicina seges; mercaris et hanc et [1]
144 arbusta et densa montem qui canet oliua. [ ]
145 quorum si pretio dominus non uincitur ullo, [ ]
146 nocte boues macri lassoque famelica collo [1]
147 iumenta ad uiridis huius mittentur aristas [ ]
148 nec prius inde domum quam tota noualia saeuos [ ]
149 in uentres abeant, ut credas falcibus actum. [ ]
150 dicere uix possis quam multi talia plorent [ ]
151 et quot uenales iniuria fecerit agros. [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
14. digt.
152 sed qui sermones, quam foede bucina famae! [ ]
153 'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini [ ]
154 quam si me toto laudet uicinia pago [ ]?
155 exigui ruris paucissima farra secantem.' [ ]
156 scilicet et morbis et debilitate carebis [ ]
157 et luctum et curam effugies, et tempora uitae [ ]
158 longa tibi posthac fato meliore dabuntur, [ ]
159 si tantum culti solus possederis agri [ ]
160 quantum sub Tatio populus Romanus arabat. [ ]
161 mox etiam fractis aetate ac Punica passis [ ]
162 proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos [ ]!
163 tandem pro multis uix iugera bina dabantur [ ]
164 uulneribus; merces haec sanguinis atque laboris [ ]
165 nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae [ ]?
166 curta fides patriae. saturabat glebula talis [ ]
167 patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat [ ]
168 uxor et infantes ludebant quattuor, unus [ ]
169 uernula, tres domini; sed magnis fratribus horum [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
14. digt.
170 a scrobe uel sulco redeuntibus altera cena [ ]
171 amplior et grandes fumabant pultibus ollae. [ ]
172 nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. [ ]
173 inde fere scelerum causae, nec plura uenena [ ]
174 miscuit aut ferro grassatur saepius ullum [ ]
175 humanae mentis uitium quam saeua cupido [ ]
176 inmodici census. nam diues qui fieri uolt, [ ]
177 et cito uolt fieri; sed quae reuerentia legum, [ ]
178 quis metus aut pudor est umquam properantis auari? [ ]
179 'uiuite contenti casulis et collibus istis, [ ]
180 o pueri,' Marsus dicebat et Hernicus olim [2]
181 Vestinusque senex, 'panem quaeramus aratro, [ ]
182 qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris, [ ]
183 quorum ope et auxilio gratae post munus aristae [ ]?
184 contingunt homini ueteris fastidia quercus. [ ]
185 nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
14. digt.
186 per glaciem perone tegi, qui summouet euros [2]?
187 pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis [ ]
188 ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.' [ ]
189 haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc [ ]
190 post finem autumni media de nocte supinum [ ]
191 clamosus iuuenem pater excitat: 'accipe ceras, [ ]
192 scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras [ ]
193 maiorum leges; aut uitem posce libello, [ ]
194 sed caput intactum buxo narisque pilosas [ ]?
195 adnotet et grandes miretur Laelius alas; [ ]
196 dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, [ ]!
197 ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus [ ]
198 adferat; aut, longos castrorum ferre labores [ ]
199 si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem [ ]
200 cum lituis audita, pares quod uendere possis [ ]
201 pluris dimidio, nec te fastidia mercis [ ]
202 ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, [ ]
203 neu credas ponendum aliquid discriminis inter [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 16:+
14. digt.
204 unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re [ ]
205 qualibet. illa tuo sententia semper in ore [ ]
206 uersetur dis atque ipso Ioue digna poeta: [ ]
207 "unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."' [1]
208 hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae, [ ]
209 hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae. [ ]
210 talibus instantem monitis quemcumque parentem [ ]
211 sic possem adfari: 'dic, o uanissime, quis te [ ]
212 festinare iubet? meliorem praesto magistro [1]
213 discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax [2]
214 praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles. [ ]!
215 parcendum est teneris; nondum impleuere medullas [ ]
216 maturae mala nequitiae. cum pectere barbam [ ]
217 coeperit et longae mucronem admittere cultri, [ ]
218 falsus erit testis, uendet periuria summa [ ]
219 exigua et Cereris tangens aramque pedemque. [ ]
220 elatam iam crede nurum, si limina uestra [ ]
221 mortifera cum dote subit. quibus illa premetur [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 16:++
14. digt.
222 per somnum digitis! nam quae terraque marique [ ]
223 adquirenda putas breuior uia conferet illi; [ ]
224 nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam [ ]
225 mandaui" dices olim "nec talia suasi." [ ]
226 mentis causa malae tamen est et origo penes te. [ ]
227 nam quisquis magni census praecepit amorem [ ]
228 et laeuo monitu pueros producit auaros [ ]
229 et qui per fraudes patrimonia conduplicari [ ]
230 dat libertatem et totas effundit habenas [ ]
231 curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit [ ]
232 et te contempto rapitur metisque relictis. [ ]
233 nemo satis credit tantum delinquere quantum [ ]
234 permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi. [ ]
235 cum dicis iuueni stultum qui donet amico, [ ]
236 qui paupertatem leuet attollatque propinqui, [ ]
237 et spoliare doces et circumscribere et omni [ ]
238 crimine diuitias adquirere, quarum amor in te [ ]
239 quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 20:00
14. digt.
240 dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus, [ ]
241 in quorum sulcis legiones dentibus anguis [ ]
242 cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt [ ]!
243 continuo, tamquam et tubicen surrexerit una. [ ]
244 ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, [ ]
245 flagrantem late et rapientem cuncta uidebis. [ ]
246 nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum [ ]
247 in cauea magno fremitu leo tollet alumnus. [ ]
248 nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas [ ]
249 expectare colus: morieris stamine nondum [ ]
250 abrupto. iam nunc obstas et uota moraris, [ ]
251 iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus. [ ]
252 ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates [ ]
253 composuit: si uis aliam decerpere ficum [ ]
254 atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, [ ]
255 sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 20:+
14. digt.
256 monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra, [ ]!
257 nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, [ ]
258 si spectes quanto capitis discrimine constent [ ]
259 incrementa domus, aerata multus in arca [ ]?
260 fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi, [ ]
261 ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res [ ]
262 non potuit seruare suas. ergo omnia Florae [ ]
263 et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas: [ ]
264 tanto maiores humana negotia ludi. [2]?
265 an magis oblectant animum iactata petauro [ ]
266 corpora quique solet rectum descendere funem [ ]
267 quam tu, Corycia semper qui puppe moraris [ ]
268 atque habitas, coro semper tollendus et austro, [ ]
269 perditus ac uilis (?)sacci mercator olentis, [ ]
270 qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae [ ]
271 passum et municipes Iouis aduexisse lagonas? [ ]
272 hic tamen ancipiti figens uestigia planta [ ]?
273 uictum illa mercede parat, brumamque famemque [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 20:++
14. digt.
274 illa reste cauet: tu propter mille talenta [ ]
275 et centum uillas temerarius. aspice portus [ ]
276 et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam [ ]
277 in pelago. ueniet classis quocumque uocarit [ ]
278 spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum [ ]
279 aequora transiliet, sed longe Calpe relicta [ ]
280 audiet Herculeo stridentem gurgite solem. [ ]?
281 grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti [ ]
282 inde domum possis tumidaque superbus aluta, [ ]
283 Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos. [ ]
284 non unus mentes agitat furor. ille sororis [ ]
285 in manibus uoltu Eumenidum terretur et igni, [ ]
286 hic boue percusso mugire Agamemnona credit [1]?
287 aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis, [ ]
288 curatoris eget qui nauem mercibus implet [1]
289 ad summum latus et tabula distinguitur unda, [ ]
290 cum sit causa mali tanti et discriminis huius [ ]
291 concisum argentum in titulos faciesque minutas. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 24:00
14. digt.
292 occurrunt nubes et fulgura: 'soluite funem' [1]
293 frumenti dominus clamat piperisue coempti, [ ]
294 'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; [ ]
295 aestiuom tonat.' infelix hac forsitan ipsa [ ]
296 nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur [ ]
297 obrutus et zonam laeua morsuque tenebit. [ ]
298 sed cuius uotis modo non suffecerat aurum [ ]
299 quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena, [ ]
300 frigida sufficient uelantes inguina panni [ ]
301 exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem [ ]
302 dum rogat et picta se tempestate tuetur. [ ]?
303 tantis parta malis cura maiore metuque [ ]?
304 seruantur: misera est magni custodia census. [ ]
305 dispositis praediues amis uigilare cohortem [ ]
306 seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro [ ]
307 electro signisque suis Phrygiaeque columna [ ]
308 atque ebore et lata testudine. dolia nudi [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 24:+
14. digt.
309 non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet [1]?
310 cras domus atque eadem plumbo commissa manebit. [ ]
311 sensit Alexander, testa cum uidit in illa [ ]
312 magnum habitatorem, quanto felicior hic qui [2]?
313 nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem [ ]?
314 passurus gestis aequanda pericula rebus. [ ]
315 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, [ ]
316 nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae [ ]
317 sufficiat census, si quis me consulat, edam: [ ]
318 in quantum sitis atque fames et frigora poscunt, [ ]
319 quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis, [ ]
320 quantum Socratici ceperunt ante penates; [ ]?
321 numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. [ ]
322 acribus exemplis uideor te cludere? misce [ ]
323 ergo aliquid nostris de moribus, effice summam [1]
324 bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) 24:++
14. digt.
325 haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, [2]
326 sume duos equites, fac tertia quadringenta. [ ]
327 si nondum impleui gremium, si panditur ultra, [ ]?
328 nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna [ ]
329 sufficient animo nec diuitiae Narcissi, [ ]
330 indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius [ ]
331 paruit imperiis uxorem occidere iussus. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 542
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer 5, 15 og 16 [Saturae]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus imperfectus [polisillabi naturâli y normáles], compluribus versibus exceptis
Analyse 2
14. digt.
45 intra quae pater est. procul, a procul inde puellae [ ]
58 iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat? [ ]
67 semodio scobis haec emendat seruulus unus: [ ]
113 certa magis quam si fortunas seruet easdem [ ]
130 Septembri nec non differre in tempora cenae [ ]
14. digt.
134 inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit. [1]
14. digt.
47 maxima debetur puero reuerentia, si quid [2]
52 nec uultu dederit, morum quoque filius et qui [ ]
73 plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu [ ]
79 hic est ergo cibus magni quoque uolturis et se [ ]
114 Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de [ ]
143 et melior uicina seges; mercaris et hanc et [1]
189 haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc [ ]
204 unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re [ ]
211 sic possem adfari: ‘dic, o uanissime, quis te [ ]
238 crimine diuitias adquirere, quarum amor in te [ ]
255 sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’ [ ]
261 ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res [ ]
312 magnum habitatorem, quanto felicior hic qui [2]?
315 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, [ ]
14. digt.
66 ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno [ ]
73 plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu [ ]
185 nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto [ ]
204 unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re [ ]
224 nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam [ ]
248 nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas [ ]
255 sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’ [ ]
14. digt.
20 conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, [ ]
41 turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam [ ]?
81 sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae [ ]
165 nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae [ ]?
252 ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates [ ]
14. digt.
17 materia constare putat paribusque elementis, *[ ]
115 quo loquor egregium populus putat adquirendi [ ]
326 sume duos equites, fac tertia quadringenta. [ ]
Analyse 3
14. digt.
162 proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos [ ]!
14. digt.
38 abstineas igitur damnandis. huius enim uel [ ]
92 dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem, [ ]
105 sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux [ ]
226 mentis causa malae tamen est et origo penes te. [ ]
306 seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro [ ]
316 nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae [ ]
14. digt.
40 ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis [ ]
46 lenonum et cantus pernoctantis parasiti. [ ]
202 ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, [ ]
329 sufficient animo nec diuitiae Narcissi, [ ]
Analyse 4
14. digt.
8 boletum condire et eodem iure natantis [ ]!
32 corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis [ ]!
54 corripies nimirum et castigabis acerbo [ ]!
108 inuita quoque auaritiam exercere iubentur. [1]!
123 sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos [ ]!
137 ut locuples moriaris, egentis uiuere fato? [ ]!
214 praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles. [ ]!
242 cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt [ ]!
14. digt.
196 dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, [ ]!
256 monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra, [ ]!
14. digt.
1 Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra [u]!
72 utilis et bellorum et pacis rebus agendis. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede