File n. 64 – 14:59 minuti – Vergilius

PgDn n. 64 Publius Vergilius Maro: Æneiden 11,725-915 [Aeneis]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 21 - ÆN6-VERG                                 Prossimo file n. 65
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 0:00
725 At non haec nullis hominum sator atque deorum [ ]
726 observans oculis summo sedet altus Olympo. [ ]
727 Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva [ ]
728 suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras. [ ]
729 ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon [ ]
730 fertur equo variis -que instigat vocibus alas [ ]
731 nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos. [ ]
732 'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes [2]
733 Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit? [ ]?
734 femina palantis agit atque haec agmina vertit! [ ]
735 quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris? [ ]
736 at non in Venerem segnes nocturnaque bella, [ ]
737 aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi. [ ]
738 exspectate dapes et plenae pocula mensae [ ]
739 (hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex [ ]
740 nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!' [ ]
741 haec effatus equum in medios moriturus et ipse [ ]
742 concitat, et Venulo adversum se turbidus infert [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 0:+
743 dereptumque ab equo dextra complectitur hostem [ ]
744 et gremium ante suum multa vi concitus aufert. [ ]?
745 tollitur in caelum clamor cunctique Latini [ ]
746 convertere oculos. volat igneus aequore Tarchon [ ]
747 arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta [ ]
748 defringit ferrum et partis rimatur apertas, [ ]
749 qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans [2]
750 sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit. [ ]
751 utque volans alte raptum cum fulva draconem [ ]
752 fert aquila implicuit -que pedes atque unguibus haesit, [ ]
753 saucius at serpens sinuosa volumina versat [ ]
754 arrectisque horret squamis et sibilat ore [ ]
755 arduus insurgens, illa haud minus urget obunco [ ]
756 luctantem rostro, simul aethera verberat alis: [ ]
757 haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon [ ]
758 portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti [ ]!
759 Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:00
760 velocem iaculo et multa prior arte Camillam [ ]
761 circuit, et quae sit fortuna facillima temptat. [ ]
762 qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, [ ]
763 hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat; [ ]
764 qua victrix redit illa pedem -que ex hoste reportat, [ ]
765 hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas. [ ]
766 hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat [ ]
767 undique circuitum et certam quatit improbus hastam. [ ]
768 Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos [u]?
769 insignis longe Phrygiis fulgebat in armis [ ]
770 spumantem -que agitabat equum, quem pellis aënis [ ]
771 in plumam squamis auro conserta tegebat. [ ]
772 ipse peregrina ferrugine clarus et ostro [ ]?
773 spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; [ ]
774 aureus ex umeris erat arcus et aurea vati [ ]
775 cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis [ ]
776 carbaseos fulvo in nodum collegerat auro, [ ]
777 pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:+
778 hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma [ ]
779 Troia, captivo sive ut se ferret in auro [1]
780 venatrix, unum ex omni certamine pugnae [ ]
781 caeca sequebatur totumque incauta per agmen [2]
782 femineo praedae et spoliorum ardebat amore, [ ]
783 telum ex insidiis cum tandem tempore capto [ ]
784 concitat et superos Arruns sic voce precatur: [ ]
785 'summe deum, sancti custos Soractis Apollo, [ ]
786 quem primi colimus, cui pineus ardor acervo [1]
787 pascitur, et medium freti pietate per ignem [ ]
788 cultores multa premimus vestigia pruna, [ ]
789 da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, [2]?
790 omnipotens. non exuvias pulsaeve tropaeum [ ]
791 virginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem [ ]!
792 facta ferunt; haec dira meo dum vulnere pestis [ ]
793 pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.' [ ]
794 Audiit et voti Phoebus succedere partem [ ]
795 mente dedit, partem volucris dispersit in auras: [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 4:++
796 sterneret ut subita turbatam morte Camillam [ ]
797 adnuit oranti; reducem ut patria alta videret [ ]
798 non dedit, inque Notos vocem vertere procellae. [ ]
799 ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, [ ]
800 convertere animos acris oculosque tulere [1]?
801 cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae [ ]
802 nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, [ ]
803 hasta sub exsertam donec perlata papillam [ ]
804 haesit virgineum -que alte bibit acta cruorem. [ ]
805 concurrunt trepidae comites dominamque ruentem [ ]
806 suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns [ ]
807 laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae [ ]
808 credere nec telis occurrere virginis audet. [ ]?
809 ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur, [ ]
810 continuo in montis sese avius abdidit altos [ ]
811 occiso pastore lupus magnove iuvenco, [2]
812 conscius audacis facti, caudamque remulcens [ ]
813 subiecit pavitantem utero silvasque petivit: [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:00
814 haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns [ ]
815 contentusque fuga mediis se immiscuit armis. [ ]
816 illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter [ ]
817 ferreus ad costas alto stat vulnere mucro. [ ]
818 labitur exsanguis, labuntur frigida leto [ ]
819 lumina, purpureus quondam color ora reliquit. [ ]
820 tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam [ ]
821 adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae [ ]
822 quicum partiri curas, atque haec ita fatur: [ ]
823 'hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum [ ]
824 conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. [ ]
825 effuge et haec Turno mandata novissima perfer: [ ]
826 succedat pugnae Troianosque arceat urbe. [ ]
827 iamque vale.' simul his dictis linquebat habenas [ ]
828 ad terram non sponte fluens. tum frigida toto [ ]
829 paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:+
830 et captum leto posuit caput, arma relinquunt, [ ]
831 vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. [ ]
832 tum vero immensus surgens ferit aurea clamor [ ]
833 sidera: deiecta crudescit pugna Camilla; [ ]?
834 incurrunt densi simul omnis copia Teucrum [ ]
835 Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae. [1]
836 At Triviae custos iamdudum in montibus Opis [ ]
837 alta sedet summis spectatque interrita pugnas. [ ]
838 utque procul medio iuvenum in clamore furentum [ ]
839 prospexit tristi mulcatam morte Camillam, [ ]
840 ingemuitque dedit -que has imo pectore voces: [ ]?
841 'heu nimium, virgo; nimium crudele luisti [ ]
842 supplicium Teucros conata lacessere bello! [2]
843 nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam [ ]
844 profuit aut nostras umero gessisse pharetras. [ ]
845 non tamen indecorem tua te regina reliquit [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 8:++
846 extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum [2]
847 per gentis erit aut famam patieris inultae. [ ]
848 nam quicumque tuum violavit vulnere corpus [ ]
849 morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto [ ]
850 regis Dercenni terreno ex aggere bustum [ ]
851 antiqui Laurentis opacaque ilice tectum; [u]!
852 hic dea se primum rapido pulcherrima nisu [ ]
853 sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. [ ]
854 ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem, [ ]
855 'cur' inquit 'diversus abis? huc derige gressum, [ ]
856 huc periture veni, capias ut digna Camillae [ ]
857 praemia. tune etiam telis moriere Dianae?' [ ]
858 dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam [ ]?
859 deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit [ ]
860 et duxit longe, donec curvata coirent [ ]
861 inter se capita et manibus iam tangeret aequis, [ ]
862 laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. [ ]
863 extemplo teli stridorem aurasque sonantis [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:00
864 audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum. [ ]
865 illum exspirantem socii atque extrema gementem [ ]
866 obliti ignoto camporum in pulvere linquunt; [ ]
867 Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum. [ ]
868 Prima fugit domina amissa levis ala Camillae, [ ]
869 turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas, [ ]
870 disiectique duces desolatique manipli [ ]?
871 tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt. [ ]?
872 nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis [ ]
873 sustentare valet telis aut sistere contra, [ ]
874 sed laxos referunt umeris languentibus arcus, [ ]
875 quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum. [ ]
876 volvitur ad muros caligine turbidus atra [1]
877 pulvis, et e speculis percussae pectora matres [ ]
878 femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. [ ]!
879 qui cursu portas primi inrupere patentis, [ ]
880 hos inimica super mixto premit agmine turba, [ ]
881 nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:+
882 moenibus in patriis atque inter tuta domorum [ ]
883 confixi exspirant animas. pars claudere portas, [ ]
884 nec sociis aperire viam nec moenibus audent [ ]
885 accipere orantis, oriturque miserrima caedes [ ]
886 defendentum armis aditus inque arma ruentum. [ ]
887 exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum [ ]
888 pars in praecipitis fossas urgente ruina [ ]
889 volvitur, immissis pars caeca et concita frenis [ ]
890 arietat in portas et duros obice postis. [ ]?
891 ipsae de muris summo certamine matres [ ]
892 (monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam) [ ]
893 tela manu trepidae iaciunt ac robore duro [ ]
894 stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis [ ]
895 praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent. [1]
896 Interea Turnum in silvis saevissimus implet [ ]
897 nuntius et iuveni ingentem fert Acca tumultum: [ ]!
898 deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, [ ]
899 ingruere infensos hostis et Marte secundo [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 11. sang (Oxford C.T.) 12:++
900 omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. [ ]!
901 ille furens (et saeva Iovis sic numina poscunt) [ ]
902 deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. [ ]
903 vix e conspectu exierat campumque tenebat, [ ]!
904 cum pater Aeneas saltus ingressus apertos [ ]
905 exsuperatque iugum silvaque evadit opaca. [ ]?
906 sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur [1]
907 agmine nec longis inter se passibus absunt; [ ]
908 ac simul Aeneas fumantis pulvere campos [ ]
909 prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, [ ]
910 et saevum Aenean agnovit Turnus in armis [ ]
911 adventumque pedum flatusque audivit equorum. [ ]
912 continuoque ineant pugnas et proelia temptent, [ ]
913 ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero [ ]
914 tingat equos noctemque die labente reducat. [ ]
915 considunt castris ante urbem et moenia vallant. [ ]
_____________________________________________________________________________..

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
11. sang.
761           circuit, et quae sit   fortuna facillima temptat.            [ ]
802          nec sonitus memor aut   venientis ab aethere teli,            [ ]
11. sang.
822                 quicum partiri   curas, atque haec ita fatur:          [ ]
Analyse 3
11. sang.
742       concitat, et   Venulo adversum   se turbidus infert              [ ]!
791       virginis aut   spolia ulla peto,   mihi cetera laudem            [ ]!
897         nuntius et   iuveni ingentem   fert Acca tumultum:             [ ]!
Analyse 4
11. sang.
758         portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti                 [ ]!
851                 antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;               [u]!
878                 femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.             [ ]!
11. sang.
900                omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.           [ ]!
903             vix e conspectu exierat campumque tenebat,                 [ ]!