= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 423-430!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Lucretius: Om verdens natur [Natura mundi]
= file n. 423 continuato - 20:33 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.32
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.) # NA4-LUCR.
279 haud igitur cessat gigni de rebus et in res [ ]?
280 reccidere, assidue quoniam fluere omnia constat. [ ]
281 Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, [ ]
282 irrigat assidue caelum candore recenti [ ]
283 suppeditatque novo confestim lumine lumen. [ ]
284 nam primum quicquid fulgoris disperit ei, [ ]
285 quocumque accidit. id licet hinc cognoscere possis, [ ]!
286 quod simul ac primum nubes succedere soli [ ]
287 coepere et radios inter quasi rumpere lucis, [ ]
288 extemplo inferior pars horum disperit omnis [ ]
289 terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur; [ ]
290 ut noscas splendore novo res semper egere [ ]
291 et primum iactum fulgoris quemque perire [ ]
292 nec ratione alia res posse in sole videri, [ ]
293 perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum. [ ]?
294 quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, [ ]
295 lumina, pendentes lychni claraeque coruscis [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
296 fulguribus pingues multa caligine taedae [ ]?
297 consimili properant ratione, ardore ministro, [ ]
298 suppeditare novum lumen, tremere ignibus instant, [ ]
299 instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit. [ ]
300 usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei [ ]!
301 exitium celeri celatur origine flammae. [2]?
302 sic igitur solem lunam stellasque putandumst [ ]
303 ex alio atque alio lucem iactare subortu [ ]
304 et primum quicquid flammarum perdere semper; [ ]
305 inviolabilia haec ne credas forte vigere. [ ]
306 Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo, [ ]
307 non altas turris ruere et putrescere saxa, [ ]
308 non delubra deum simulacraque fessa fatisci, [ ]
309 nec sanctum numen fati protollere finis [ ]
310 posse neque adversus naturae foedera niti? [ ]
311 denique non monumenta virum dilapsa videmus, [ ]!
312 (?)quaerere proporro sibi cumque senescere credas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
313 non ruere avulsos silices a montibus altis [1]
314 nec validas aevi viris perferre patique [ ]?
315 finiti? neque enim caderent avulsa repente, [1]
316 ex infinito quae tempore pertolerassent [ ]?
317 omnia tormenta aetatis privata fragore. [ ]!
318 Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omnem [ ]
319 continet amplexu terram: si procreat ex se [ ]
320 omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta, [ ]
321 totum nativo ac mortali corpore constat. [ ]
322 nam quodcumque alias ex se res auget alitque, [ ]?
323 deminui debet, recreari, cum recipit res. [ ]
324 Praeterea si nulla fuit genitalis origo [ ]?
325 terrarum et caeli semperque aeterna fuere, [ ]
326 cur supera bellum Thebanum et funera Troiae [ ]
327 non alias alii quoque res cecinere poetae? [ ]
328 quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam [ ]
329 aeternis famae monumentis insita florent? [ ]
330 verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
331 naturast mundi neque pridem exordia cepit. [ ]
332 quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur, [ ]
333 nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt [ ]
334 multa, modo organici melicos peperere sonores. [ ]
335 denique natura haec rerum ratioque repertast [2]
336 nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus [ ]?
337 nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces. [ ]
338 quod si forte fuisse antehac eadem omnia credis, [ ]!
339 sed periisse hominum torrenti saecla vapore, [ ]
340 aut cecidisse urbis magno vexamine mundi, [ ]
341 aut ex imbribus assiduis exisse rapaces [ ]!
342 per terras amnis atque oppida coperuisse, [ ]
343 tanto quique magis victus fateare necessest [1]
344 exitium quoque terrarum caelique futurum. [ ]
345 nam cum res tantis morbis tantisque periclis [ ]
346 temptarentur, ibi si tristior incubuisset [ ]?
347 causa, darent late cladem magnasque ruinas. [ ]?
348 nec ratione alia mortales esse videmur, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
349 inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem [ ]
350 atque illi quos a vita natura removit. [ ]
351 Praeterea quaecumque manent aeterna necessust [ ]
352 aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus [ ]
353 nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas [ ]
354 dissociare intus partis, ut materiai [ ]
355 corpora sunt quorum naturam ostendimus ante, [ ]
356 aut ideo durare aetatem posse per omnem, [ ]!
357 plagarum quia sunt expertia, sicut inane est [ ]
358 quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, [ ]
359 aut etiam quia nulla loci fit copia circum, [ ]
360 quo quasi res possint discedere dissoluique, [ ]
361 sicut summarum summa est aeterna, neque extra [ ]
362 qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae [ ]
363 possint incidere et valida dissolvere plaga. [ ]
364 at neque, uti docui, solido cum corpore mundi [ ]
365 naturast, quoniam admixtumst in rebus inane, [ ]
366 nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
367 ex infinito quae possint forte coorta [ ]
368 corruere hanc rerum violento turbine summam [ ]
369 aut aliam quamvis cladem importare pericli, [ ]
370 nec porro natura loci spatiumque profundi [2]
371 deficit, exspergi quo possint moenia mundi, [ ]?
372 aut alia quavis possunt vi pulsa perire. [ ]
373 haud igitur leti praeclusa est ianua caelo [ ]
374 nec soli terrae -que neque altis aequoris undis, [ ]?
375 sed patet immani et vasto respectat hiatu. [ ]
376 quare etiam nativa necessumst confiteare [u]!
377 haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt, [ ]?
378 ex infinito iam tempore adhuc potuissent [ ]?
379 immensi validas aevi contemnere viris. [ ]
380 Denique tantopere inter se cum maxima mundi [ ]!
381 pugnent membra, pio nequaquam concita bello, [ ]?
382 nonne vides aliquam longi certaminis ollis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
383 posse dari finem? vel cum sol et vapor omnis [2]
384 omnibus epotis umoribus exsuperarint: [2]?
385 quod facere intendunt, neque adhuc conata patrarunt: [ ]
386 tantum suppeditant amnes ultraque minantur [ ]
387 omnia diluviare ex alto gurgite ponti, [ ]!
388 nequiquam, quoniam verrentes aequora venti [ ]
389 deminuunt radiis -que retexens aetherius sol, [ ]
390 et siccare prius confidunt omnia posse [ ]
391 quam liquor incepti possit contingere finem. [ ]
392 tantum spirantes aequo certamine bellum [ ]
393 magnis inter se de rebus cernere certant, [ ]!
394 cum semel interea fuerit superantior ignis [ ]
395 et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis. [ ]
396 ignis enim superat et lambens multa perussit, [ ]
397 avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum [ ]!
398 aethere raptavit toto terrasque per omnis. [ ]
399 at pater omnipotens ira tum percitus acri [ ]
400 magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
401 deturbavit equis in terram, solque cadenti [ ]
402 obvius aeternam succepit lampada mundi [ ]
403 disiectos -que redegit equos iunxitque trementis, [ ]
404 inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, [ ]
405 scilicet ut veteres Graium cecinere poetae. [ ]
406 quod procul a vera nimis est ratione repulsum. [2]?
407 ignis enim superare potest ubi materiai [ ]
408 ex infinito sunt corpora plura coorta; [ ]?
409 inde cadunt vires aliqua ratione revictae, [1]?
410 aut pereunt res exustae torrentibus auris. [ ]
411 umor item quondam coepit superare coortus, [ ]
412 ut fama est, hominum vitas quando obruit undis. [ ]
413 inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit, [ ]?
414 ex infinito fuerat quaecumque coorta, [ ]?
415 constiterunt imbres et flumina vim minuerunt. [ ]
416 Sed quibus ille modis coniectus materiai [ ]
417 fundarit terram et caelum pontique profunda, [ ]
418 solis lunai cursus, ex ordine ponam. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
419 nam certe neque consilio primordia rerum [ ]?
420 ordine se suo quae -que sagaci mente locarunt [2]
421 nec quos quaeque darent motus pepigere profecto, [ ]
422 sed quia multa modis multis primordia rerum [ ]
423 ex infinito iam tempore percita plagis [ ]?
424 ponderibusque suis consuerunt concita ferri [ ]
425 omnimodisque coire atque omnia pertemptare, [ ]!
426 quaecumque inter se possent congressa creare, [ ]!
427 propterea fit uti magnum vulgata per aevum [ ]
428 omne genus coetus et motus experiundo [ ]?
429 tandem conveniant ea quae convecta repente [ ]
430 magnarum rerum fiunt exordia saepe, [ ]
431 terrai maris et caeli generisque animantum. [ ]?
432 Hic neque tum solis rota cerni lumine largo [ ]
433 altivolans poterat nec magni sidera mundi [ ]
434 nec mare nec caelum nec denique terra neque aër [ ]
435 nec similis nostris rebus res ulla videri, [ ]
436 sed nova tempestas quaedam molesque coorta [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
437 omne genus de principiis, discordia quorum [ ]
438 intervalla vias conexus pondera plagas [ ]
439 concursus motus turbabat proelia miscens, [ ]
440 propter dissimilis formas variasque figuras [ ]
441 quod non omnia sic poterant coniuncta manere [ ]!
442 nec motus inter sese dare convenientis. [1]?
443 diffugere inde loci partes coepere paresque [ ]
444 cum paribus iungi res et discludere mundum [ ]?
445 membraque dividere et magnas disponere partis, [ ]
446 hoc est a terris altumque secernere caelum, [ ]
447 et sorsum mare, uti secreto umore pateret, [ ]?
448 sorsus item puri secretique aetheris ignes. [ ]?
449 Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, [ ]?
450 propterea quod erant gravia et perplexa, coibant [ ]
451 in medio atque imas capiebant omnia sedis; [ ]
452 quae quanto magis inter se perplexa coibant, [ ]!
453 tam magis expressere ea quae mare sidera solem [ ]!
454 lunamque efficerent et magni moenia mundi. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
455 omnia enim magis haec e levibus atque rotundis [1]
456 seminibus multo -que minoribus sunt elementis [ ]
457 quam tellus. ideo per rara foramina terrae [ ]
458 partibus erumpens primus se sustulit aether [ ]
459 ignifer et multos secum levis abstulit ignis, [ ]
460 non alia longe ratione ac saepe videmus, [ ]
461 aurea cum primum gemmantis rore per herbas [ ]
462 matutina rubent radiati lumina solis [1]
463 exhalantque lacus nebulam fluviique perennes, [ ]
464 ipsaque ut interdum tellus fumare videtur; [ ]
465 omnia quae sursum cum conciliantur, in alto [ ]
466 corpore concreto subtexunt nubila caelum. [ ]
467 sic igitur tum se levis ac diffusilis aether [ ]
468 corpore concreto circumdatus undique flexit [ ]?
469 et late diffusus in omnis undique partis [u]!
470 omnia sic avido complexu cetera saepsit. [ ]
471 hunc exordia sunt solis lunaeque secuta, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
472 interutrasque globi quorum vertuntur in auris; [1]
473 quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether, [ ]!
474 quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent, [ ]
475 nec levia ut possent per summas labier oras, [ ]
476 et tamen interutras -que ita sunt ut corpora viva [ ]
477 versent et partes ut mundi totius exstent; [ ]
478 quod genus in nobis quaedam licet in statione [ ]
479 membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur. [ ]
480 his igitur rebus retractis terra repente, [ ]
481 maxima qua nunc se ponti plaga caerula tendit, [ ]
482 succidit et salso suffudit gurgite fossas. [ ]
483 inque dies quanto circum magis aetheris aestus [ ]
484 et radii solis cogebant undique terram [ ]
485 verberibus crebris extrema ad limina in artum, [ ]
486 in medio ut propulsa suo condensa coiret, [ ]
487 tam magis expressus salsus de corpore sudor [ ]
488 augebat mare manando camposque natantis, [ ]
489 et tanto magis illa foras elapsa volabant [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
490 corpora multa vaporis et aëris altaque caeli [ ]!
491 densabant procul a terris fulgentia templa. [ ]
492 sidebant campi, crescebant montibus altis [ ]
493 ascensus; neque enim poterant subsidere saxa [ ]
494 nec pariter tantundem omnes succumbere partes. [ ]
495 Sic igitur terrae concreto corpore pondus [ ]?
496 constitit atque omnis mundi quasi limus in imum [ ]
497 confluxit gravis et subsedit funditus ut faex; [ ]
498 inde mare inde aër inde aether ignifer ipse [ ]
499 corporibus liquidis sunt omnia pura relicta, [ ]
500 et leviora aliis alia, et liquidissimus aether [ ]
501 atque levissimus aërias super influit auras, [ ]!
502 nec liquidum corpus turbantibus aëris auris [ ]
503 commiscet; sinit haec violentis omnia verti [ ]
504 turbinibus, sinit incertis turbare procellis, [ ]
505 ipse suos ignis certo fert impete labens. [ ]
506 nam modice fluere atque uno posse aethera nisu [ ]
507 significat Pontos, mare certo quod fluit aestu [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
508 unum labendi conservans usque tenorem. [ ]
= file n. 424 - 19:19 minuti
509 Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus. [ ]
510 principio magnus caeli si vertitur orbis, [ ]?
511 ex utraque polum parti premere aëra nobis [ ]
512 dicendum est extra -que tenere et claudere utrimque; [ ]
513 inde alium supra fluere atque intendere eodem [ ]
514 quo volvenda micant aeterni sidera mundi; [ ]
515 aut alium subter, contra qui subvehat orbem, [ ]?
516 ut fluvios versare rotas atque haustra videmus. [ ]
517 est etiam quoque uti possit caelum omne manere [ ]
518 in statione, tamen cum lucida signa ferantur; [ ]
519 sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus [ ]?
520 quaerentesque viam circum versantur et ignes [ ]
521 passim per caeli volvunt summania templa; [ ]
522 sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër [ ]
523 versat agens ignis; sive ipsi serpere possunt [ ]
524 quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, [ ]
525 flammea per caelum pascentis corpora passim. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
526 nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum [ ]
527 difficile est; sed quid possit fiatque per omne [ ]
528 in variis mundis varia ratione creatis, [ ]
529 id doceo plurisque sequor disponere causas, [ ]
530 motibus astrorum quae possint esse per omne; [ ]
531 e quibus una tamen siet hic quoque causa necessest [ ]
532 quae vegeat motum signis; sed quae sit earum [ ]
533 praecipere haudquaquamst pedetemptim progredientis. [ ]
534 Terraque ut in media mundi regione quiescat, [ ]
535 evanescere paulatim et decrescere pondus [ ]!
536 convenit, atque aliam naturam subter habere [ ]
537 ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam [ ]
538 partibus aëriis mundi quibus insita vivit. [ ]
539 propterea non est oneri neque deprimit auras; [ ]
540 ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra [ ]
541 nec caput est oneri collo nec denique totum [ ]
542 corporis in pedibus pondus sentimus inesse; [ ]
543 at quaecumque foris veniunt impostaque nobis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
544 pondera sunt laedunt, permulto saepe minora. [ ]
545 usque adeo magni refert quid quaeque queat res. [ ]?
546 sic igitur tellus non est aliena repente [ ]
547 allata atque auris aliunde obiecta alienis, [ ]
548 sed pariter prima concepta ab origine mundi [1]
549 certaque pars eius, quasi nobis membra, videntur. [ ]
550 praeterea grandi tonitru concussa repente [ ]
551 terra supra quae se sunt concutit omnia motu; [ ]
552 quod facere haud ulla posset ratione, nisi esset [ ]
553 partibus aëriis mundi caeloque revincta. [ ]
554 nam communibus inter se radicibus haerent [u]!
555 ex ineunte aevo coniuncta atque uniter apta. [ ]
556 nonne vides etiam quam magno pondere nobis [ ]
557 sustineat corpus tenuissima vis animai [ ]
558 propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est? [ ]
559 denique iam saltu pernici tollere corpus [ ]?
560 quid potis est nisi vis animae quae membra gubernat? [ ]
561 iamne vides quantum tenuis natura valere [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
562 possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aër [ ]
563 coniunctus terris et nobis est animi vis? [ ]
564 Nec nimio solis maior rota nec minor ardor [ ]
565 esse potest, nostris quam sensibus esse videtur. [ ]
566 nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt [ ]
567 adicere et calidum membris adflare vaporem, [ ]
568 nil illa his intervallis de corpore libant [ ]
569 flammarum, nil ad speciem est contractior ignis. [ ]
570 proinde, calor quoniam solis lumenque profusum [ ]
571 perveniunt nostros ad sensus et loca mulcent, [ ]
572 forma quoque hinc solis debet filumque videri, [ ]
573 nil adeo ut possis plus aut minus addere, vere. [ ]
575 lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans [ ]
576 sive suam proprio iactat de corpore lucem, [ ]
577 quidquid id est, nilo fertur maiore figura [ ]
578 quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
579 nam prius omnia, quae longe semota tuemur [ ]!
580 aëra per multum, specie confusa videntur [ ]
581 quam minui filum. quapropter luna necesse est, [ ]
582 quandoquidem claram speciem certamque figuram [ ]
583 praebet, ut est oris extremis cumque notata, [ ]
584 quantaque quantast, hinc nobis videatur in alto. [ ]!
585 postremo quoscumque vides hinc aetheris ignis; [ ]?
586 quandoquidem quoscum -que in terris cernimus ignis, [ ]
587 dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum, [ ]
588 perparvum quiddam interdum mutare videntur [ ]
589 alteram utram in partem filum, quo longius absunt: [ ]
590 scire licet perquam pauxillo posse minores [ ]
591 esse vel exigua maiores parte brevique. [ ]?
592 Illud item non est mirandum, qua ratione [ ]
593 tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, [ ]
594 quod maria ac terras omnis caelumque rigando [ ]
595 compleat et calido perfundat cuncta vapore. [ ]
597 nam licet hinc mundi patefactum totius unum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
598 largifluum fontem scatere atque erumpere lumen, [ ]
599 ex omni mundo quia sic elementa vaporis [ ]
600 undique conveniunt et sic coniectus eorum [ ]
601 confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor. [ ]?
602 nonne vides etiam quam late parvus aquai [ ]?
603 prata riget fons interdum campisque redundet? [ ]
604 est etiam quoque uti non magno solis ab igni [ ]
605 aëra percipiat calidis fervoribus ardor, [ ]
606 opportunus ita est si forte et idoneus aër, [ ]
607 ut queat accendi parvis ardoribus ictus; [ ]
608 quod genus interdum segetes stipulamque videmus [ ]
609 accidere ex una scintilla incendia passim. [ ]
610 forsitan et rosea sol alte lampade lucens [ ]?
611 possideat multum caecis fervoribus ignem [ ]
612 circum se, nullo qui sit fulgore notatus, [ ]
613 aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
614 Nec ratio solis simplex et recta patescit, [ ]
615 quo pacto aestivis e partibus aegocerotis [ ]?
616 brumalis adeat flexus atque inde revertens [ ]
617 cancri se ut vertat metas ad solstitialis, [ ]
618 lunaque mensibus id spatium videatur obire, [ ]!
619 annua sol in quo consumit tempora cursu. [ ]
620 non, inquam, simplex his rebus reddita causast. [ ]
621 nam fieri vel cum primis id posse videtur, [ ]
622 Democriti quod sancta viri sententia ponit, [ ]
623 quanto quaeque magis sint terram sidera propter, [ ]
624 tanto posse minus cum caeli turbine ferri. [ ]
625 evanescere enim rapidas illius et acris [ ]
626 imminui subter viris, ideoque relinqui [ ]
627 paulatim solem cum posterioribus signis, [ ]
628 inferior multo quod sit quam fervida signa. [ ]
629 et magis hoc lunam: quanto demissior eius [ ]?
630 cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, [ ]
631 tanto posse minus cum signis tendere cursum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
632 flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur [ ]
633 inferior quam sol, tanto magis omnia signa [ ]
634 hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur. [ ]
635 propterea fit ut haec ad signum quodque reverti [ ]
636 mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. [ ]
637 fit quoque ut e mundi transversis partibus aër [ ]
638 alternis certo fluere alter tempore possit, [ ]
639 qui queat aestivis solem detrudere signis [ ]
640 brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, [ ]?
641 et qui reiciat gelidis a frigoris umbris [1]
642 aestiferas usque in partis et fervida signa. [ ]
643 et ratione pari lunam stellasque putandumst, [ ]?
644 quae volvunt magnos in magnis orbibus annos, [ ]
645 aëribus posse alternis e partibus ire. [ ]?
646 nonne vides etiam diversis nubila ventis [ ]
647 diversas ire in partis inferna supernis? [ ]
648 qui minus illa queant per magnos aetheris orbis [ ]
649 aestibus inter se diversis sidera ferri? [u]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
650 At nox obruit ingenti caligine terras, [u]!
651 aut ubi de longo cursu sol ultima caeli [ ]?
652 impulit atque suos efflavit languidus ignis [ ]
653 concussos itere et labefactos aëre multo, [ ]
654 aut quia sub terras cursum convertere cogit [ ]
655 vis eadem, supra quae terras pertulit orbem. [ ]
656 Tempore item certo roseam Matuta per oras [ ]
657 aetheris auroram differt et lumina pandit, [ ]
658 aut quia sol idem, sub terras ille revertens, [ ]
659 anticipat caelum radiis accendere temptans, [ ]
660 aut quia conveniunt ignes et semina multa [ ]
661 confluere ardoris consuerunt tempore certo, [ ]
662 quae faciunt solis nova semper lumina gigni; [ ]
663 quod genus Idaeis fama est e montibus altis [ ]
664 dispersos ignis orienti lumine cerni, [ ]
665 inde coire globum quasi in unum et conficere orbem. [ ]
666 nec tamen illud in his rebus mirabile debet [ ]
667 esse, quod haec ignis tam certo tempore fiunt [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
668 semina confluere et solis reparare nitorem. [ ]
669 multa videmus enim, certo quae tempore fiunt [ ]
670 omnibus in rebus. florescunt tempore certo [ ]
671 arbusta et certo dimittunt tempore florem. [ ]
672 nec minus in certo dentis cadere imperat aetas [ ]
673 tempore et impubem molli pubescere veste [ ]?
674 et pariter mollem malis demittere barbam. [ ]
675 fulmina postremo nix imbres nubila venti [ ]
676 non nimis incertis fiunt in partibus anni. [ ]
677 namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima [ ]
678 atque ita res mundi cecidere ab origine prima, [ ]
679 conseque quoque iam redeunt ex ordine certo. [1]
680 Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, [ ]
681 et minui luces, cum sumant augmina noctes, [ ]
682 aut quia sol idem sub terras atque superne [ ]
683 imparibus currens anfractibus aetheris oras [ ]
684 partit et in partis non aequas dividit orbem, [ ]
685 et quod ab alterutra detraxit parte, reponit [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
686 eius in adversa tanto plus parte relatus, [ ]
687 donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni [ ]
688 nodus nocturnas exaequat lucibus umbras. [ ]
689 nam medio cursu flatus aquilonis et austri [1]?
690 distinet aequato caelum discrimine metas [ ]
691 propter signiferi posituram totius orbis, [ ]
692 annua sol in quo concludit tempora serpens, [ ]
693 obliquo terras et caelum lumine lustrans, [ ]
694 ut ratio declarat eorum qui loca caeli [u]!
695 omnia dispositis signis ornata notarunt. [ ]
696 aut quia crassior est certis in partibus aër, [ ]!
697 sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis [ ]
698 nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus. [ ]
699 propterea noctes hiberno tempore longae [ ]?
700 cessant, dum veniat radiatum insigne diei. [ ]
701 aut etiam, quia sic alternis partibus anni [ ]
702 tardius et citius consuerunt confluere ignes [ ]
703 qui faciunt solem certa de surgere parte, [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
704 propterea fit uti videantur dicere verum [ ]
705 Luna potest solis radiis percussa nitere [ ]
706 inque dies magis id lumen convertere nobis [ ]
707 ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, [ ]
708 donec eum contra pleno bene lumine fulsit [1]?
709 atque oriens obitus eius super edita vidit; [ ]
710 inde minutatim retro quasi condere lumen [2]
711 debet item, quanto propius iam solis ad ignem [ ]
712 labitur ex alia signorum parte per orbem; [ ]
713 ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai [ ]
714 consimilem cursusque viam sub sole tenere. [ ]
715 est etiam quare proprio cum lumine possit [ ]
716 volvier et varias splendoris reddere formas. [ ]
717 corpus enim licet esse aliud quod fertur et una [ ]
718 labitur omnimodis occursans officiensque [ ]
719 nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
720 versarique potest, globus ut, si forte, pilai [1]
721 dimidia ex parti candenti lumine tinctus, [ ]
722 versandoque globum variantis edere formas, [ ]
723 donec eam partem, quaecumque est ignibus aucta, [ ]
724 ad speciem vertit nobis oculosque patentis; [1]
725 inde minutatim retro contorquet et aufert [2]
726 luciferam partem glomeraminis atque pilai; [ ]
727 ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans [ ]!
728 astrologorum artem contra convincere tendit, [ ]
729 proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque [ ]
730 aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis. [ ]
731 denique cur nequeat semper nova luna creari [ ]
732 ordine formarum certo certisque figuris [ ]
733 inque dies privos aborisci quaeque creata [ ]?
734 atque alia illius reparari in parte locoque, [ ]
735 difficilest ratione docere et vincere verbis, [ ]!
736 ordine cum possint tam certo multa creari. [ ]
737 it ver et Venus, et Veneris praenuntius ante [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
738 pennatus graditur, Zephyri vestigia propter [ ]
739 Flora quibus mater praespargens ante viai [ ]
740 cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. [ ]!
741 inde loci sequitur calor aridus et comes una [ ]
742 pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum. [ ]
743 inde autumnus adit, graditur simul Euhius Euan. [ ]
744 inde aliae tempestates ventique sequuntur, [ ]
745 altritonans Volturnus et auster fulmine pollens. [ ]!
746 tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem [ ]
747 reddit hiemps, sequitur crepitans hanc dentibus algor. [ ]
748 quo minus est mirum si certo tempore luna [ ]
749 gignitur et certo deletur tempore rursus, [ ]?
750 cum fieri possint tam certo tempore multa. [ ]
751 Solis item quoque defectus lunaeque latebras [ ]
752 pluribus e causis fieri tibi posse putandumst. [ ]
753 nam cur luna queat terram secludere solis [ ]
754 lumine et a terris altum caput obstruere ei, [ ]
755 obiciens caecum radiis ardentibus orbem; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
756 tempore eodem aliud facere id non posse putetur [ ]
757 corpus quod cassum labatur lumine semper? [ ]
758 solque suos etiam dimittere languidus ignis [ ]
759 tempore cur certo nequeat recreareque lumen, [ ]
760 cum loca praeteriit flammis infesta per auras, [ ]
761 quae faciunt ignis interstingui atque perire? [ ]
762 et cur terra queat lunam spoliare vicissim [ ]
763 lumine et oppressum solem super ipsa tenere, [ ]
764 menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras; [ ]
765 tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae [ ]
766 corpus vel supra solis perlabier orbem, [ ]
767 quod radios interrumpat lumenque profusum? [ ]
768 et tamen ipsa suo si fulget luna nitore, [ ]?
769 cur nequeat certa mundi languescere parte, [ ]
770 cum loca luminibus propriis inimica per exit? [ ]
= file n. 425 - 18:18 minuti
772 Quod superest, quoniam magni per caerula mundi [ ]
773 qua fieri quicquid posset ratione resolvi, [ ]
774 solis uti varios cursus lunaeque meatus [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
775 noscere possemus quae vis et causa cieret, [ ]
776 quove modo possent offecto lumine obire [ ]
777 et neque opinantis tenebris obducere terras, [ ]
778 cum quasi conivent et aperto lumine rursum [2]
779 omnia convisunt clara loca candida luce, [1]
780 nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae [ ]
781 arva, novo fetu quid primum in luminis oras [2]
782 tollere et incertis crerint committere ventis. [ ]
783 Principio genus herbarum viridemque nitorem [ ]
784 terra dedit circum collis camposque per omnis, [ ]
785 florida fulserunt viridanti prata colore, [ ]
786 arboribusque datumst variis exinde per auras [ ]
787 crescendi magnum immissis certamen habenis. [ ]
788 ut pluma atque pili primum saetaeque creantur [1]
789 quadrupedum membris et corpore pennipotentum, [ ]
790 sic nova tum tellus herbas virgultaque primum [ ]
791 sustulit, inde loci mortalia saecla creavit [ ]
792 multa modis multis varia ratione coorta. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
793 nam neque de caelo cecidisse animalia possunt [ ]
794 nec terrestria de salsis exisse lacunis. [ ]!
795 linquitur ut merito maternum nomen adepta [ ]?
796 terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata. [ ]
797 multaque nunc etiam exsistunt animalia terris [ ]!
798 imbribus et calido solis concreta vapore; [ ]?
799 quo minus est mirum si tum sunt plura coorta [ ]
800 et maiora, nova tellure atque aethere adulta. [1]
801 principio genus alituum variaeque volucres [ ]
802 ova relinquebant exclusae tempore verno, [ ]
803 folliculos ut nunc teretes aestate cicadae [ ]
804 linquunt sponte sua victum vitamque petentes. [ ]
805 tum tibi terra dedit primum mortalia saecla. [ ]
806 multus enim calor atque umor superabat in arvis. [ ]
807 hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, [ ]
808 crescebant uteri terram radicibus apti; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
809 quos ubi tempore maturo patefecerat aetas [u]!
810 infantum fugiens umorem aurasque petessens, [ ]
811 convertebat ibi natura foramina terrae [2]?
812 et sucum venis cogebat fundere apertis [ ]
813 consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque [ ]
814 cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis [ ]
815 impetus in mammas convertitur ille alimenti. [ ]
816 terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile [ ]
817 praebebat multa et molli lanugine abundans. [ ]
818 at novitas mundi nec frigora dura ciebat [ ]
819 nec nimios aestus nec magnis viribus auras. [ ]
820 omnia enim pariter crescunt et robora sumunt. [ ]
821 Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta [ ]
822 terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit [ ]
823 humanum atque animal prope certo tempore fudit [ ]
824 omne quod in magnis bacchatur montibus passim, [ ]
825 aëriasque simul volucris variantibus formis. [ ]
826 sed quia finem aliquam pariendi debet habere, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
827 destitit, ut mulier spatio defessa vetusto. [ ]
828 mutat enim mundi naturam totius aetas [ ]?
829 ex alioque alius status excipere omnia debet, [ ]
830 nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, [ ]
831 omnia commutat natura et vertere cogit. [ ]
832 namque aliud putrescit et aevo debile languet, [ ]!
833 porro aliud succrescit et e contemptibus exit. [ ]
834 sic igitur mundi naturam totius aetas [ ]?
835 mutat et ex alio terram status excipit alter, [ ]
836 quod tulit ut nequeat, possit quod non tulit ante. [ ]
837 Multaque tum tellus etiam portenta creare [ ]
838 conatast mira facie membrisque coorta, [ ]
839 androgynum, interutras -que nec utrum, utrimque remotum, [ ]
840 orba pedum partim, manuum viduata vicissim, [ ]
841 muta sine ore etiam, sine vultu caeca reperta, [ ]
842 vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, [ ]
843 nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
844 nec vitare malum nec sumere quod foret usus. [1]
845 cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, [ ]
846 nequiquam, quoniam natura absterruit auctum [ ]
847 nec potuere cupitum aetatis tangere florem [ ]!
848 nec reperire cibum nec iungi per Veneris res. [ ]
849 multa videmus enim rebus concurrere debe- [ ]
850 -re ut propagando possint procudere saecla; [ ]
851 pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus [ ]!
852 semina qua possint membris manare remissis; [ ]
853 feminaque ut maribus coniungi possit, habere [ ]
854 mutua qui mutent inter se gaudia uterque. [ ]
855 Multaque tum interiisse animantum saecla necessest [ ]!
856 nec potuisse propagando procudere prolem. [u]!
857 nam quaecumque vides vesci vitalibus auris, [ ]?
858 aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est [ ]
859 ex ineunte aevo genus id tutata reservans. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
860 multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae [1]
861 commendata manent, tutelae tradita nostrae. [ ]
862 principio genus acre leonum saevaque saecla [ ]!
863 tutatast virtus, vulpis dolus et fuga cervos. [ ]
864 at levisomna canum fido cum pectore corda [ ]
865 et genus omne quod est veterino semine partum [2]
866 lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla [ ]
867 omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi. [ ]
868 nam cupide fugere feras pacemque secuta [2]?
869 sunt et larga suo sine pabula parta labore, [ ]
870 quae damus utilitatis eorum praemia causa. [ ]!
871 at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa [ ]
872 sponte sua possent ut vivere nec dare nobis [ ]
873 utilitatem aliquam quare pateremur eorum [1]
874 praesidio nostro pasci genus esseque tutum, [ ]
875 scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
876 indupedita suis fatalibus omnia vinclis, [1]
877 donec ad interitum genus id natura redegit. [ ]
878 Sed neque Centauri fuerunt, nec tempore in ullo [ ]
879 esse queunt duplici natura et corpore bino [ ]?
880 ex alienigenis membris compacta, potestas [ ]
881 hinc illinc par, vis ut sat par esse potissit. [ ]
882 id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. [ ]
883 principio circum tribus actis impiger annis [ ]
884 floret equus, puer haudquaquam; nam saepe etiam nunc [ ]
885 ubera mammarum in somnis lactantia quaeret. [ ]
886 post ubi equum validae vires aetate senecta [ ]
887 membraque deficiunt fugienti languida vita, [ ]
888 tum demum puerili aevo florente iuventas [ ]?
889 occipit et molli vestit lanugine malas. [ ]
890 ne forte ex homine et veterino semine equorum [2]
891 confieri credas Centauros posse neque esse, [ ]
892 aut rabidis canibus succinctas semimarinis [ ]
893 corporibus Scyllas et cetera de genere horum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
894 inter se quorum discordia membra videmus; [ ]
895 quae neque florescunt pariter nec robora sumunt [ ]
896 corporibus neque proiciunt aetate senecta [ ]
897 nec simili Venere ardescunt nec moribus unis [ ]
898 conveniunt, neque sunt eadem iucunda per artus. [ ]
899 quippe videre licet pinguescere saepe cicuta [ ]
900 barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum. [ ]
901 flamma quidem vero cum corpora fulva leonum [1]
902 tam soleat torrere atque urere quam genus omne [ ]!
903 visceris in terris quodcumque et sanguinis exstet, [ ]
904 qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, [ ]
905 prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera [ ]
906 ore foras acrem flaret de corpore flammam? [2]
907 quare etiam tellure nova caeloque recenti [ ]
908 talia qui fingit potuisse animalia gigni, [ ]
909 nixus in hoc uno novitatis nomine inani, [2]?
910 multa licet simili ratione effutiat ore, [ ]
911 aurea tum dicat per terras flumina vulgo [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
912 fluxisse et gemmis florere arbusta suesse [ ]
913 aut hominem tanto membrorum esse impete natum, [ ]
914 trans maria alta pedum nisus ut ponere posset [ ]
915 et manibus totum circum se vertere caelum. [ ]
916 nam quod multa fuere in terris semina rerum [ ]!
917 tempore quo primum tellus animalia fudit, [2]
918 nil tamen est signi mixtas potuisse creari [ ]
919 inter se pecudes compactaque membra animantum, [ ]
920 propterea quia quae de terris nunc quoque abundant [ ]
921 herbarum genera ac fruges arbustaque laeta [ ]
922 non tamen inter se possunt complexa creari, [ ]!
923 sed res quaeque suo ritu procedit et omnes [ ]?
924 foedere naturae certo discrimina servant. [2]
925 At genus humanum multo fuit illud in arvis [2]
926 durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, [ ]
927 et maioribus et solidis magis ossibus intus [1]!
928 fundatum, validis aptum per viscera nervis, [ ]
929 nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
930 nec novitate cibi nec labi corporis ulla. [2]?
931 multaque per caelum solis volventia lustra [ ]
932 vulgivago vitam tractabant more ferarum. [2]
933 nec robustus erat curvi moderator aratri [ ]
934 quisquam, nec scibat ferro molirier arva [ ]
935 nec nova defodere in terram virgulta neque altis [ ]
936 arboribus veteres decidere falcibus ramos. [1]
937 quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat [ ]
938 sponte sua, satis id placabat pectora donum. [ ]
939 glandiferas inter curabant corpora quercus [ ]
940 plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis [ ]
941 arbuta puniceo fieri matura colore, [ ]?
942 plurima tum tellus etiam maiora ferebat. [ ]
943 multaque praeterea novitas tum florida mundi [ ]
944 pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla. [ ]
945 at sedare sitim fluvii fontesque vocabant, [1]
946 ut nunc montibus e magnis decursus aquai [ ]!
947 clarus citat late sitientia saecla ferarum. [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
948 denique nota vagi silvestria templa tenebant [ ]
949 nympharum, quibus e scibant umoris fluenta [2]
950 lubrica proluvie larga lavere umida saxa, [ ]
951 umida saxa, super viridi stillantia musco, [ ]
952 et partim plano scatere atque erumpere campo. [1]
953 necdum res igni scibant tractare neque uti [ ]
954 pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, [ ]
955 sed nemora atque cavos montis silvasque colebant [ ]
956 et frutices inter condebant squalida membra [ ]
957 verbera ventorum vitare imbrisque coacti. [ ]
958 nec commune bonum poterant spectare neque ullis [ ]
959 moribus inter se scibant nec legibus uti. [u]!
960 quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat [ ]
961 sponte sua sibi quis -que valere et vivere doctus. [ ]
962 et Venus in silvis iungebat corpora amantum; [ ]
963 conciliabat enim vel mutua quamque cupido [ ]
964 vel violenta viri vis atque impensa libido [ ]?
965 vel pretium, glandes atque arbuta vel pira lecta. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
966 et manuum mira freti virtute pedumque [ ]?
967 consectabantur silvestria saecla ferarum [ ]
968 missilibus saxis et magno pondere clavae; [ ]
969 multaque vincebant, vitabant pauca latebris; [ ]
970 saetigerisque pares subus silvestria membra [ ]
971 nuda dabant terrae nocturno tempore capti, [ ]
972 circum se foliis ac frondibus involventes. [ ]
973 nec plangore diem magno solemque per agros [ ]?
974 quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, [ ]?
975 sed taciti respectabant somnoque sepulti, [ ]
976 dum rosea face sol inferret lumina caelo. [ ]
977 a parvis quod enim consuerant cernere semper [ ]
978 alterno tenebras et lucem tempore gigni, [ ]
979 non erat ut fieri posset mirarier umquam [ ]
980 nec diffidere ne terras aeterna teneret [ ]!
981 nox in perpetuum detracto lumine solis. [ ]
982 sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum [ ]
983 infestam miseris faciebant saepe quietem. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
984 eiectique domo fugiebant saxea tecta [ ]
985 spumigeri suis adventu validique leonis [ ]
986 atque intempesta cedebant nocte paventes [ ]
987 hospitibus saevis instrata cubilia fronde. [ ]
988 Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla [ ]
989 dulcia linquebant lamentis lumina vitae. [ ]
990 unus enim tum quisque magis deprensus eorum [ ]
991 pabula viva feris praebebat, dentibus haustus, [ ]
992 et nemora ac montis gemitu silvasque replebat [ ]
993 viva videns vivo sepeliri viscera busto. [2]?
994 at quos effugium servarat corpore adeso, [ ]
995 posterius tremulas super ulcera taetra tenentes [ ]
996 palmas horriferis accibant vocibus Orcum, [ ]
997 donec eos vita privarant vermina saeva [ ]?
998 expertis opis, ignaros quid vulnera vellent. [ ]
999 at non multa virum sub signis milia ducta [ ]
1000 una dies dabat exitio nec turbida ponti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1001 aequora lidebant navis ad saxa virosque. [2]
1002 hic temere incassum frustra mare saepe coortum [ ]
1003 saevibat leviterque minas ponebat inanis, [ ]
1004 nec poterat quemquam placidi pellacia ponti [ ]
1005 subdola pellicere in fraudem ridentibus undis. [ ]
1006 improba navigii ratio tum caeca iacebat. [ ]
1007 tum penuria deinde cibi languentia leto [ ]!
1008 membra dabat, contra nunc rerum copia mersat. [ ]
1009 illi imprudentes ipsi sibi saepe venenum [ ]
1010 vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi. [ ]
= file n. 426 - 17:17 minuti
1011 Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt, [ ]
1012 et mulier coniuncta viro concessit in unum [ ]
1013 cognita sunt, prolem -que ex se videre creatam, [ ]?
1014 tum genus humanum primum mollescere coepit. [2]
1015 ignis enim curavit ut alsia corpora frigus [u]!
1016 non ita iam possent caeli sub tegmine ferre, [ ]
1017 et Venus imminuit viris puerique parentum [ ]
1018 blanditiis facile ingenium fregere superbum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1019 tunc et amicitiam coeperunt iungere aventes [ ]
1020 finitimi inter se nec laedere nec violari, [ ]!
1021 et pueros commendarunt muliebreque saeclum, [ ]
1022 vocibus et gestu cum balbe significarent [ ]
1023 imbecillorum esse aequum misererier omnis. [ ]!
1024 nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, [ ]
1025 sed bona magnaque pars servabat foedera caste; [ ]
1026 aut genus humanum iam tum foret omne peremptum [2]
1027 nec potuisset adhuc perducere saecla propago. [ ]
1028 At varios linguae sonitus natura subegit [ ]
1029 mittere et utilitas expressit nomina rerum, [ ]
1030 non alia longe ratione atque ipsa videtur [ ]
1031 protrahere ad gestum pueros infantia linguae, [ ]
1032 cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent. [ ]
1033 sentit enim vis quisque suas quoad possit abuti. [ ]
1034 cornua nata prius vitulo quam frontibus exstent, [ ]
1035 illis iratus petit atque infestus inurget. [ ]?
1036 at catuli pantherarum scymnique leonum [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1037 unguibus et pedibus iam tum morsuque repugnant, [ ]
1038 vix etiam cum sunt dentes unguesque creati. [ ]
1039 alituum porro genus alis omne videmus [2]?
1040 fidere et a pinnis tremulum petere auxiliatum. [ ]
1041 proinde putare aliquem tum nomina distribuisse [ ]
1042 rebus et inde homines didicisse vocabula prima, [ ]
1043 desiperest. nam cur hic posset cuncta notare [ ]
1044 vocibus et varios sonitus emittere linguae, [1]
1045 tempore eodem alii facere id non quisse putentur? [ ]
1046 praeterea si non alii quoque vocibus usi [ ]?
1047 inter se fuerant, unde insita notities est [ ]
1048 utilitatis et unde data est huic prima potestas, [ ]!
1049 quid vellet facere ut sciret animoque videret? [1]
1050 cogere item pluris unus victosque domare [ ]?
1051 non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1052 nec ratione docere ulla suadereque surdis, [u]!
1053 quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur [ ]
1054 nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris [ ]
1055 vocis inauditos sonitus obtundere frustra. [ ]
1056 postremo quid in hac mirabile tantoperest re, [1]
1057 si genus humanum, cui vox et lingua vigeret, [2]
1058 pro vario sensu varia res voce notaret? [ ]
1059 cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum [ ]
1060 dissimilis soleant voces variasque ciere, [ ]
1061 cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt. [ ]
1062 quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis. [ ]
1063 irritata canum cum primum magna Molossum [1]
1064 mollia ricta fremunt duros nudantia dentis, [ ]
1065 longe alio sonitu rabie restricta minantur, [ ]
1066 et cum iam latrant et vocibus omnia complent. [ ]
1067 at catulos blande cum lingua lambere temptant [ ]
1068 aut ubi eos iactant pedibus morsuque petentes [ ]
1069 suspensis teneros imitantur dentibus haustus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1070 longe alio pacto gannitu vocis adulant, [ ]?
1071 et cum deserti baubantur in aedibus aut cum [ ]
1072 plorantes fugiunt summisso corpore plagas. [ ]
1073 denique non hinnitus item differre videtur, [ ]!
1074 inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus [ ]
1075 pinnigeri saevit calcaribus ictus amoris [ ]
1076 et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, [ ]
1077 et cum sic alias concussis artubus hinnit? [ ]
1078 postremo genus alituum variaeque volucres, [ ]?
1079 accipitres atque ossifragae mergique marinis [ ]
1080 fluctibus in salso victum vitamque petentes, [ ]
1081 longe alias alio iaciunt in tempore voces, [ ]
1082 et cum de victu certant praedaeque repugnant. [ ]
1083 et partim mutant cum tempestatibus una [ ]
1084 raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta [ ]
1085 corvorumque greges ubi aquam dicuntur et imbris [ ]
1086 poscere et interdum ventos aurasque vocare. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1087 ergo si varii sensus animalia cogunt, [ ]?
1088 muta tamen cum sint, varias emittere voces, [ ]
1089 quanto mortalis magis aequumst tum potuisse [ ]
1090 dissimilis alia atque alia res voce notare! [ ]
1091 Illud in his rebus tacitus ne forte requiras, [ ]
1092 fulmen detulit in terram mortalibus ignem [ ]!
1093 primitus, inde omnis flammarum diditur ardor. [ ]
1094 multa videmus enim caelestibus incita flammis [ ]
1095 fulgere, cum caeli donavit plaga vapore. [ ]?
1096 et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans [1]
1097 aestuat in ramos incumbens arboris arbor, [ ]
1098 exprimitur validis extritus viribus ignis, [ ]
1099 emicat interdum flammai fervidus ardor, [ ]?
1100 mutua dum inter se rami stirpesque teruntur. [u]!
1101 quorum utrum -que dedisse potest mortalibus ignem. [ ]
1102 inde cibum coquere ac flammae mollire vapore [ ]
1103 sol docuit, quoniam mitescere multa videbant [ ]
1104 verberibus radiorum atque aestu victa per agros. [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1105 Inque dies magis hi victum vitamque priorem [ ]
1106 commutare novis monstrabant rebus et igni [1]
1107 ingenio qui praestabant et corde vigebant. [ ]?
1108 condere coeperunt urbis arcemque locare [ ]
1109 praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, [ ]?
1110 et pecus atque agros divisere atque dedere [ ]?
1111 pro facie cuius -que et viribus ingenioque; [ ]
1112 nam facies multum valuit viresque vigebant. [ ]
1113 posterius res inventast aurumque repertum, [ ]
1114 quod facile et validis et pulchris dempsit honorem; [ ]
1115 divitioris enim sectam plerumque sequuntur [ ]
1116 quamlibet et fortes et pulchro corpore creti. [ ]
1117 quod siquis vera vitam ratione gubernet, [ ]?
1118 divitiae grandes homini sunt vivere parce [ ]
1119 aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi. [ ]
1120 at claros homines voluerunt se atque potentis, [1]
1121 ut fundamento stabili fortuna maneret [ ]
1122 et placidam possent opulenti degere vitam, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1123 nequiquam, quoniam ad summum succedere honorem [ ]
1124 certantes iter infestum fecere viai, [ ]
1125 et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos [ ]
1126 invidia interdum contemptim in Tartara taetra; [ ]
1127 invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant [ ]
1128 plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque; [ ]
1129 ut satius multo iam sit parere quietum [ ]
1130 quam regere imperio res velle et regna tenere. [ ]
1131 proinde sine incassum defessi sanguine sudent, [ ]
1132 angustum per iter luctantes ambitionis; [ ]
1133 quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque [ ]
1134 res ex auditis potius quam sensibus ipsis, [ ]
1135 nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante. [ ]
1136 Ergo regibus occisis subversa iacebat [1]!
1137 pristina maiestas soliorum et sceptra superba, [ ]
1138 et capitis summi praeclarum insigne cruentum [ ]
1139 sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem; [ ]
1140 nam cupide conculcatur nimis ante metutum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1141 res itaque ad summam faecem turbasque redibat, [ ]
1142 imperium sibi cum ac summatum quisque petebat. [ ]
1143 inde magistratum partim docuere creare [ ]
1144 iuraque constituere, ut vellent legibus uti. [ ]!
1145 nam genus humanum, defessum vi colere aevum, [2]
1146 ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum [ ]
1147 sponte sua cecidit sub leges artaque iura. [ ]?
1148 acrius ex ira quod enim se quisque parabat [1]
1149 ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis, [ ]
1150 hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevum. [ ]
1151 inde metus maculat poenarum praemia vitae. [ ]
1152 circumretit enim vis atque iniuria quemque [ ]
1153 atque, unde exortast, ad eum plerumque revertit, [ ]
1154 nec facilest placidam ac pacatam degere vitam [ ]
1155 qui violat factis communia foedera pacis. [ ]
1156 etsi fallit enim divum genus humanumque, [u]
1157 perpetuo tamen id fore clam diffidere debet; [ ]
1158 quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1159 aut morbo delirantes protraxe ferantur [ ]
1160 et celata diu in medium peccata dedisse. [1]
1161 Nunc quae causa deum per magnas numina gentis [ ]
1162 pervulgarit et ararum compleverit urbis [2]!
1163 suscipiendaque curarit sollemnia sacra, [2]!
1164 quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque, [ ]
1165 unde etiam nunc est mortalibus insitus horror [ ]
1166 qui delubra deum nova toto suscitat orbi [2]
1167 terrarum et festis cogit celebrare diebus, [ ]
1168 non ita difficilest rationem reddere verbis. [ ]
1169 quippe etenim iam tum divum mortalia saecla [ ]
1170 egregias animo facies vigilante videbant [ ]
1171 et magis in somnis mirando corporis auctu. [ ]
1172 his igitur sensum tribuebat propterea quod [ ]
1173 membra movere videbantur vocesque superbas [ ]!
1174 mittere pro facie praeclara et viribus amplis. [ ]
1175 aeternamque dabant vitam, quia semper eorum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1176 suppeditabatur facies et forma manebat, [2]
1177 et tamen omnino quod tantis viribus auctos [ ]
1178 non temere ulla vi convinci posse putabant. [ ]!
1179 fortunisque ideo longe praestare putabant, [ ]
1180 quod mortis timor haud quemquam vexaret eorum, [ ]
1181 et simul in somnis quia multa et mira videbant [ ]
1182 efficere et nullum capere ipsos inde laborem. [ ]
1183 praeterea caeli rationes ordine certo [ ]?
1184 et varia annorum cernebant tempora verti [ ]
1185 nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. [ ]
1186 ergo perfugium sibi habebant omnia divis [ ]
1187 tradere et illorum nutu facere omnia flecti. [1]
1188 in caeloque deum sedis et templa locarunt, [ ]
1189 per caelum volvi quia nox et luna videtur, [ ]
1190 luna dies et nox et noctis signa severa [ ]
1191 noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, [ ]
1192 nubila sol imbres nix venti fulmina grando [ ]
1193 et rapidi fremitus et murmura magna minarum. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1194 O genus infelix humanum, talia divis [ ]
1195 cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! [ ]
1196 quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis [ ]
1197 vulnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris! [ ]
1198 nec pietas ullast velatum saepe videri [ ]
1199 vertier ad lapidem at -que omnis accedere ad aras [ ]
1200 nec procumbere humi prostratum et pandere palmas [ ]
1201 ante deum delubra nec aras sanguine multo [u]!
1202 spargere quadrupedum nec votis nectere vota, [ ]
1203 sed mage pacata posse omnia mente tueri. [2]?
1204 nam cum suspicimus magni caelestia mundi [ ]
1205 templa super stellis -que micantibus aethera fixum, [ ]
1206 et venit in mentem solis lunaeque viarum, [ ]
1207 tunc aliis oppressa malis in pectora cura [ ]
1208 illa quoque expergefactum caput erigere infit, [ ]!
1209 nequae forte deum nobis immensa potestas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1210 sit, vario motu quae candida sidera verset. [1]
1211 temptat enim dubiam mentem rationis egestas, [ ]
1212 ecquaenam fuerit mundi genitalis origo, [ ]
1213 et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi [ ]!
1214 solliciti motus hunc possint ferre laborem, [2]
1215 an divinitus aeterna donata salute [u]!
1216 perpetuo possint aevi labentia tractu [ ]?
1217 immensi validas aevi contemnere viris. [ ]
1218 praeterea cui non animus formidine divum [ ]
1219 contrahitur, cui non correpunt membra pavore, [ ]
1220 fulminis horribili cum plaga torrida tellus [ ]?
1221 contremit et magnum percurrunt murmura caelum? [ ]
1222 non populi gentesque tremunt, regesque superbi [ ]
1223 corripiunt divum percussi membra timore, [ ]
1224 nequid ob admissum foede dictumve superbe [ ]
1225 poenarum grave sit solvendi tempus adultum? [ ]
1226 summa etiam cum vis violenti per mare venti [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1227 induperatorem classis super aequora verrit [2]
1228 cum validis pariter legionibus atque elephantis, [ ]
1229 non divum pacem votis adit ac prece quaesit [1]
1230 ventorum pavidus paces animasque secundas [1]
1231 nequiquam, quoniam violento turbine saepe [ ]
1232 correptus nilo fertur minus ad vada leti? [ ]?
1233 usque adeo res humanas vis abdita quaedam [ ]?
1234 obterit et pulchros fascis saevasque securis [ ]
1235 proculcare ac ludibrio sibi habere videtur. [ ]!
1236 denique sub pedibus tellus cum tota vacillat [ ]
1237 concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, [ ]
1238 quid mirum si se temnunt mortalia saecla [ ]
1239 atque potestates magnas mirasque relinquunt [ ]
1240 in rebus viris divum, quae cuncta gubernent? [ ]
= file n. 427 - 16:13 minuti
1241 Quod superest, aes atque aurum ferrumque repertumst [ ]
1242 et simul argenti pondus plumbique potestas, [ ]
1243 ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat [ ]
1244 montibus in magnis, seu caeli fulmine misso, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1245 sive quod inter se bellum silvestre gerentes [ ]!
1246 hostibus intulerant ignem formidinis ergo, [ ]
1247 sive quod inducti terrae bonitate volebant [ ]
1248 pandere agros pinguis et pascua reddere rura, [ ]
1249 sive feras interficere et ditescere praeda. [ ]
1250 nam fovea atque igni prius est venerarier ortum [ ]
1251 quam saepire plagis saltum canibusque ciere. [ ]
1252 quidquid id est, quacum -que e causa flammeus ardor [ ]
1253 horribili sonitu silvas exederat altis [ ]
1254 ab radicibus et terram percoxerat igni, [1]!
1255 manabat venis ferventibus in loca terrae [ ]
1256 concava conveniens argenti rivus et auri, [ ]
1257 aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant [ ]
1258 posterius claro in terra splendere colore, [ ]
1259 tollebant nitido capti levique lepore, [ ]?
1260 et simili formata videbant esse figura [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1261 atque lacunarum fuerant vestigia cuique. [2]
1262 tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore [ ]
1263 quamlibet in formam et faciem decurrere rerum [ ]
1264 et prorsum quamvis in acuta ac tenuia posse [ ]
1265 mucronum duci fastigia procudendo, [ ]
1266 ut sibi tela parent, silvasque ut caedere possint [ ]
1267 materiemque dolare et levia radere tigna [ ]!
1268 et tenebrare etiam ac pertundere perque forare. [ ]
1269 nec minus argento facere haec auroque parabant [ ]
1270 quam validi primum violentis viribus aeris, [2]
1271 nequiquam, quoniam cedebat victa potestas, [ ]
1272 nec poterant pariter durum sufferre laborem. [ ]
1273 nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1274 propter inutilitatem hebeti mucrone retusum. [ ]!
1275 nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem. [ ]
1276 sic volvenda aetas commutat tempora rerum. [ ]
1277 quod fuit in pretio, fit nullo denique honore; [ ]
1278 porro aliud succedit et e contemptibus exit [ ]
1279 inque dies magis appetitur floretque repertum [ ]
1280 laudibus et miro est mortalis inter honore. [ ]?
1281 Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta [ ]?
1282 sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi. [ ]
1283 arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt [ ]
1284 et lapides et item silvarum fragmina rami, [ ]
1285 et flamma atque ignes, postquam sunt cognita primum. [ ]
1286 posterius ferri vis est aerisque reperta. [ ]?
1287 et prior aeris erat quam ferri cognitus usus, [ ]
1288 quo facilis magis est natura et copia maior. [ ]
1289 aere solum terrae tractabant, aereque belli [ ]
1290 miscebant fluctus et vulnera vasta serebant [ ]
1291 et pecus atque agros adimebant. nam facile ollis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1292 omnia cedebant armatis nuda et inerma. [ ]
1293 inde minutatim processit ferreus ensis [2]
1294 versaque in opprobrium species est falcis aënae, [ ]
1295 et ferro coepere solum proscindere terrae [ ]
1296 exaequataque sunt creperi certamina belli. [ ]
1297 et prius est armatum in equi conscendere costas [ ]
1298 et moderarier hunc frenis dextraque vigere [ ]!
1299 quam biiugo curru belli temptare pericla. [ ]
1300 et biiugos prius est quam bis coniungere binos [ ]
1301 et quam falciferos armatum escendere currus. [ ]
1302 inde boves lucas turrito corpore, taetras, [ ]?
1303 anguimanus, belli docuerunt vulnera Poeni [ ]
1304 sufferre et magnas Martis turbare catervas. [ ]
1305 sic alid ex alio peperit discordia tristis, [ ]
1306 horribile humanis quod gentibus esset in armis, [2]
1307 inque dies belli terroribus addidit augmen. [ ]
1308 Temptarunt etiam tauros in moenere belli [ ]
1309 expertique sues saevos sunt mittere in hostis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1310 et validos partim prae se misere leones [ ]?
1311 cum doctoribus armatis saevisque magistris [ ]!
1312 qui moderarier his possent vinclisque tenere, [ ]!
1313 nequiquam, quoniam permixta caede calentes [ ]
1314 turbabant saevi nullo discrimine turmas, [ ]
1315 terrificas capitum quatientes undique cristas, [ ]
1316 nec poterant equites fremitu perterrita equorum [ ]
1317 pectora mulcere et frenis convertere in hostis. [ ]
1318 irritata leae iaciebant corpora saltu [ ]
1319 undique et adversum venientibus ora petebant [ ]
1320 et nec opinantis a tergo deripiebant [ ]?
1321 deplexaeque dabant in terram vulnere victos, [ ]
1322 morsibus adfixae validis atque unguibus uncis. [ ]
1323 iactabantque suos tauri pedibusque terebant [ ]
1324 et latera ac ventris hauribant subter equorum [ ]
1325 cornibus et terram minitanti mente ruebant. [ ]
1326 et validis socios caedebant dentibus apri [ ]
1327 tela infracta suo tingentes sanguine saevi, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1329 permixtasque dabant equitum peditumque ruinas. [ ]
1330 nam transversa feros exibant dentis adactus [ ]
1331 iumenta aut pedibus ventos erecta petebant, [ ]?
1332 nequiquam, quoniam ab nervis succisa videres [ ]
1333 concidere atque gravi terram consternere casu. [ ]
1334 siquos ante domi domitos satis esse putabant, [ ]
1335 effervescere cernebant in rebus agundis [ ]!
1336 vulneribus clamore fuga terrore tumultu, [2]
1337 nec poterant ullam partem redducere eorum; [ ]
1338 diffugiebat enim varium genus omne ferarum; [ ]
1339 ut nunc saepe boves lucae ferro male mactae [ ]
1340 diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere. [ ]
1341 si fuit ut facerent. sed vix adducor ut, ante [ ]
1342 quam commune malum fieret foedumque, futurum [ ]
1343 non quierint animo praesentire atque videre; [ ]
1344 et magis id possis factum contendere in omni, [ ]
1345 in variis mundis varia ratione creatis, [ ]
1346 quam certo atque uno terrarum quolibet orbi. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1347 sed facere id non tam vincendi spe voluerunt, [ ]
1348 quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire, [ ]
1349 qui numero diffidebant armisque vacabant. [ ]?
1350 Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen. [ ]
1351 textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, [ ]
1352 nec ratione alia possunt tam levia gigni [ ]
1353 insilia ac fusi radii scapique sonantes. [ ]?
1354 et facere ante viros lanam natura coegit [ ]
1355 quam muliebra genus; nam longe praestat in arte [ ]
1356 et sollertius est multo genus omne virile; [ ]!
1357 agricolae donec vitio vertere severi, [ ]
1358 ut muliebribus id manibus concedere vellent [ ]!
1359 atque ipsi pariter durum sufferre laborem [ ]
1360 atque opere in duro durarent membra manusque. [ ]?
1361 At specimen sationis et insitionis origo [ ]!
1362 ipsa fuit rerum primum natura creatrix, [ ]
1363 arboribus quoniam bacae glandesque caducae [ ]
1364 tempestiva dabant pullorum examina subter; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1365 unde etiam libitumst stirpis committere ramis [ ]
1366 et nova defodere in terram virgulta per agros. [ ]
1367 inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli [ ]
1368 temptabant fructusque feros mansuescere terra [ ]
1369 cernebant indulgendo blandeque colendo. [ ]
1370 inque dies magis in montem succedere silvas [ ]
1371 cogebant infraque locum concedere cultis, [ ]
1372 prata lacus rivos segetes vinetaque laeta [ ]
1373 collibus et campis ut haberent, atque olearum [ ]
1374 caerula distinguens inter plaga currere posset [ ]
1375 per tumulos et convallis camposque profusa; [ ]
1376 ut nunc esse vides vario distincta lepore [ ]
1377 omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant [ ]?
1378 arbustisque tenent felicibus obsita circum. [1]
1379 At liquidas avium voces imitarier ore [1]
1380 ante fuit multo quam levia carmina cantu [ ]
1381 concelebrare homines possent aurisque iuvare. [ ]
1382 et zephyri, cava per calamorum, sibila primum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1383 agrestis docuere cavas inflare cicutas. [ ]
1384 inde minutatim dulcis didicere querelas, [2]
1385 tibia quas fundit digitis pulsata canentum, [ ]
1386 avia per nemora ac silvas saltusque reperta, [ ]
1387 per loca pastorum deserta atque otia dia. [ ]
1390 haec animos ollis mulcebant atque iuvabant [ ]
1391 cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi. [ ]
1392 saepe itaque inter se prostrati in gramine molli [ ]!
1393 propter aquae rivum sub ramis arboris altae [ ]?
1394 non magnis opibus iucunde corpora habebant, [ ]
1395 praesertim cum tempestas ridebat et anni [ ]
1396 tempora pingebant viridantis floribus herbas. [ ]
1397 tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni [ ]
1398 consuerant. agrestis enim tum musa vigebat; [ ]
1399 tum caput atque umeros plexis redimire coronis [ ]
1400 floribus et foliis lascivia laeta monebat, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1401 atque extra numerum procedere membra moventis [1]
1402 duriter et duro terram pede pellere matrem; [ ]?
1403 unde oriebantur risus dulcesque cachinni, [ ]
1404 omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant. [ ]
1405 et vigilantibus hinc aderant solacia somno, [ ]!
1406 ducere multimodis voces et flectere cantus [ ]
1407 et supera calamos unco percurrere labro; [ ]
1408 unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur [ ]
1409 et numerum servare genus didicere, neque hilo [ ]
1410 maiorem interea capiunt dulcedinis fructum [ ]
1411 quam silvestre genus capiebat terrigenarum. [ ]
1412 nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante [ ]
1413 suavius, in primis placet et pollere videtur, [ ]
1414 posteriorque fere melior res illa reperta [ ]
1415 perdit et immutat sensus ad pristina quaeque. [ ]
1416 sic odium coepit glandis, sic illa relicta [ ]
1417 strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta. [ ]!
1418 pellis item cecidit vestis contempta ferinae; [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1419 quam reor invidia tali tunc esse repertam, [ ]?
1420 ut letum insidiis qui gessit primus obiret, [ ]
1421 et tamen inter eos distractam sanguine multo [ ]
1422 disperiisse neque in fructum convertere quisse. [ ]
1423 tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis [ ]
1424 exercent hominum vitam belloque fatigant; [ ]
1425 quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. [1]
1426 frigus enim nudos sine pellibus excruciabat [ ]
1427 terrigenas; at nos nil laedit veste carere [ ]
1428 purpurea atque auro signisque ingentibus apta, [ ]
1429 dum plebeia tamen sit quae defendere possit. [1]
1430 ergo hominum genus incassum frustraque laborat [ ]
1431 semper et in curis consumit inanibus aevum, [ ]
1432 nimirum quia non cognovit quae sit habendi [ ]
1433 finis et omnino quoad crescat vera voluptas. [ ]
1434 idque minutatim vitam provexit in altum [2]
1435 et belli magnos commovit funditus aestus. [ ]
1436 At vigiles mundi magnum versatile templum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1437 sol et luna suo lustrantes lumine circum [ ]
1438 perdocuere homines annorum tempora verti [ ]
1439 et certa ratione geri rem atque ordine certo. [ ]
1440 Iam validis saepta degebant turribus aevum [ ]?
1441 et divisa colebatur discretaque tellus; [u]!
1442 tum mare velivolis florebat (?)propter odores [ ]
1443 auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, [ ]
1444 carminibus cum res gestas coepere poetae [ ]
1445 tradere; nec multo prius sunt elementa reperta. [ ]
1446 propterea quid sit prius actum respicere aetas [ ]
1447 nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat. [ ]
1448 Navigia atque agri culturas moenia leges [ ]
1449 arma vias vestis et cetera de genere horum, [ ]
1450 praemia, delicias quoque vitae funditur omnis, [ ]
1451 carmina picturas, et daedala signa polire, [ ]?
1452 usus et impigrae simul experientia mentis [ ]
1453 paulatim docuit pedetemptim progredientis. [ ]
1454 sic unumquicquid paulatim protrahit aetas [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 5. bog (Oxford C.T.)
1455 in medium ratio -que in luminis erigit oras. [ ]
1456 namque alid ex alio clarescere corde videbant, [ ]?
1457 artibus ad summum donec venere cacumen. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 428 - 6:49 minuti
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.) .
1 Primae frugiparos fetus mortalibus aegris [ ]
2 dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae [ ]?
3 et recreaverunt vitam legesque rogarunt, [ ]
4 et primae dederunt solacia dulcia vitae, [ ]
5 cum genuere virum tali cum corde repertum, [ ]
6 omnia veridico qui quondam ex ore profudit; [ ]?
7 cuius et extincti propter divina reperta [ ]
8 divulgata vetus iam ad caelum gloria fertur. [ ]
9 nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus [ ]
10 omnia iam ferme mortalibus esse parata [ ]
11 et, proquam possent, vitam consistere tutam, [ ]
12 divitiis homines et honore et laude potentis [ ]
13 adfluere atque bona gnatorum excellere fama, [ ]?
14 nec minus esse domi cuiquam tamen anxia corda, [ ]
15 atque animi ingratis vitam vexare sine ulla [ ]
16 pausa atque infestis cogi saevire querelis, [ ]
17 intellegit ibi vitium vas efficere ipsum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
18 omniaque illius vitio corrumpier intus [ ]
19 quae collata foris et commoda cumque venirent; [ ]
20 partim quod fluxum pertusumque esse videbat, [ ]
21 ut nulla posset ratione explerier umquam; [ ]
22 partim quod taetro quasi conspurcare sapore [ ]
23 omnia cernebat, quaecumque receperat, intus. [ ]
24 veridicis igitur purgavit pectora dictis [ ]
25 et finem statuit cuppedinis atque timoris [ ]
26 exposuitque bonum summum quo tendimus omnes [ ]
27 quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo [ ]
28 qua possemus ad id recto contendere cursu, [ ]
29 quidve mali foret in rebus mortalibus passim, [ ]
30 quod fieret naturali varieque volaret [ ]?
31 seu casu seu vi, quod sic natura parasset, [ ]
32 et quibus e portis occurri cuique deceret, [ ]
33 et genus humanum frustra plerumque probavit [2]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
34 volvere curarum tristis in pectore fluctus. [2]
35 nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis [ ]
36 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus [ ]
37 interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam [ ]
38 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. [ ]
39 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest [ ]
40 non radii solis nec lucida tela diei [2]
41 discutiant, sed naturae species ratioque. [ ]?
42 quo magis inceptum pergam pertexere dictis. [ ]
43 Et quoniam docui mundi mortalia templa [ ]
44 esse et nativo consistere corpore caelum, [ ]?
45 et quaecumque in eo fiunt fierique necessest, [1]
46 pleraque dissolui, quae restant percipe porro; [ ]
47 quandoquidem semel insignem conscendere currum [ ]
48 ventorum exsistant, placentur, et omnia rursum [ ]
49 quae fuerint sint placato conversa furore, [ ]?
50 cetera, quae fieri in terris caeloque tuentur [ ]
51 mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
52 et faciunt animos humilis formidine divum [ ]
53 depressosque premunt ad terram propterea quod [ ]
54 ignorantia causarum conferre deorum [ ]!
55 cogit ad imperium res et concedere regnum. [ ]
58 nam bene qui didicere deos securum agere aevum, [ ]
59 si tamen interea mirantur qua ratione [ ]?
60 quaeque geri possint, praesertim rebus in illis [ ]
61 quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, [ ]
62 rursus in antiquas referuntur religiones [ ]
63 et dominos acris adsciscunt, omnia posse [2]
64 quos miseri credunt, ignari quid queat esse, [2]?
65 quid nequeat, finita potestas denique cuique [u]!
66 quanam sit ratione atque alte terminus haerens; [ ]!
67 quo magis errantes caeca ratione feruntur. [ ]
68 quae nisi respuis ex animo longeque remittis [ ]!
69 dis indigna putare alienaque pacis eorum, [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
70 delibata deum per te tibi numina sancta [ ]
71 saepe oberunt; non quo violari summa deum vis [ ]?
72 possit, ut ex ira poenas petere imbibat acris, [ ]?
73 sed quia tute tibi placida cum pace quietos [ ]
74 constitues magnos irarum volvere fluctus, [ ]?
75 nec delubra deum placido cum pectore adibis, [ ]
76 nec de corpore quae sancto simulacra feruntur [ ]!
77 in mentis hominum divinae nuntia formae, [ ]
78 suscipere haec animi tranquilla pace valebis. [ ]
79 inde videre licet qualis iam vita sequatur. [ ]
80 quam quidem ut a nobis ratio verissima longe [2]
81 reiciat, quamquam sunt a me multa profecta, [ ]?
82 multa tamen restant et sunt ornanda politis [ ]
83 versibus; est ratio caeli speciesque tenenda, [ ]
84 sunt tempestates et fulmina clara canenda, [ ]?
85 quid faciant et qua de causa cumque ferantur; [ ]?
86 ne trepides caeli divisis partibus amens, [ ]?
87 unde volans ignis pervenerit aut in utram se [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
88 verterit hinc partem, quo pacto per loca saepta [ ]
89 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se: [ ]
90 quorum operum causas nulla ratione videre [ ]
91 possunt ac fieri divino numine rentur. [ ]?
92 tu mihi supremae praescripta ad candida calcis [ ]
93 currenti spatium praemonstra, callida musa [ ]
94 Calliope, requies hominum divumque voluptas, [ ]
95 te duce ut insigni capiam cum laude coronam. [ ]
= file n. 429 - 24:01 minuti
96 Principio tonitru quatiuntur caerula caeli [ ]
97 propterea quia concurrunt sublime volantes [ ]
98 aetheriae nubes contra pugnantibus ventis. [ ]
99 nec fit enim sonitus caeli de parte serena, [ ]?
100 verum ubicumque magis denso sunt agmine nubes, [ ]
101 tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe. [ ]
102 praeterea neque tam condenso corpore nubes [ ]
103 esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem [ ]
104 tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes; [ ]
105 nam cadere aut bruto deberent pondere pressae [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
106 ut lapides, aut ut fumus constare nequirent [ ]
107 nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris. [ ]
108 dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, [ ]
109 carbasus ut quondam magnis intenta theatris [ ]
110 dat crepitum malos inter iactata trabesque, [ ]
111 interdum perscissa furit petulantibus auris [ ]
112 et fragilis sonitus chartarum commeditatur. [ ]
113 id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, [ ]
114 aut ubi suspensam vestem chartasque volantis [ ]
115 verberibus venti versant planguntque per auras. [ ]
116 fit quoque enim interdum ut non tam concurrere nubes [ ]
117 frontibus adversis possint quam de latere ire [ ]
118 diverso motu radentes corpora tractim, [ ]
119 aridus unde auris terget sonus ille diuque [ ]
120 ducitur, exierunt donec regionibus artis. [ ]
121 Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur [ ]
122 omnia saepe gravi tremere et divulsa repente [ ]
123 maxima dissiluisse capacis moenia mundi, [ ]!
124 cum subito validi venti collecta procella [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
125 nubibus intorsit sese conclusaque ibidem [ ]
126 turbine versanti magis ac magis undique nubem [ ]
127 cogit uti fiat spisso cava corpore circum, [u]
128 post ubi comminuit vis eius et impetus acer, [ ]
129 tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem. [ ]
130 nec mirum, cum plena animae vesicula parva [ ]
131 saepe ita dat parvum sonitum displosa repente. [ ]
132 Est etiam ratio, cum venti nubila perflant, [ ]
133 ut sonitus faciant. etenim ramosa videmus [ ]
134 nubila saepe modis multis atque aspera ferri; [ ]
135 scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri [ ]
136 perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem. [ ]
137 fit quoque ut interdum validi vis incita venti [1]
138 perscindat nubem perfringens impete recto. [ ]
139 nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, [ ]?
140 hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta [ ]!
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
141 arbusta evolvens radicibus haurit ab imis. [1]
142 sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur [ ]
143 dant in frangendo graviter; quod item fit in altis [ ]
144 fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus. [ ]
145 fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens [1]
146 fulminis; haec multo si forte umore recepit [ ]?
147 ignem, continuo magno clamore trucidat; [ ]?
148 ut calidis candens ferrum e fornacibus olim [ ]
149 stridit, ubi in gelidum propere demersimus imbrem. [1]
150 aridior porro si nubes accipit ignem, [ ]?
151 uritur ingenti sonitu succensa repente; [ ]
152 lauricomos ut si per montis flamma vagetur [ ]
153 turbine ventorum comburens impete magno; [ ]
154 nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus [ ]
155 terribili sonitu flamma crepitante crematur. [ ]
156 denique saepe geli multus fragor atque ruina [ ]
157 grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte. [ ]
158 ventus enim cum confercit, franguntur in artum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
159 concreti montes nimborum et grandine mixti. [ ]
160 Fulgit item, nubes ignis cum semina multa [ ]
161 excussere suo concursu; ceu lapidem si [ ]
162 percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen [ ]
163 exsilit et claras scintillas dissipat ignis. [ ]
164 sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, [ ]
165 fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris [ ]
166 tardius adveniunt quam visum quae moveant res. [ ]
167 id licet hinc etiam cognoscere, caedere si quem [ ]
168 ancipiti videas ferro procul arboris auctum, [ ]
169 ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris [ ]
170 det sonitum, sic fulgorem quoque cernimus ante [ ]
171 quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni [ ]
172 e simili causa, concursu natus eodem. [ ]
173 Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt [ ]
174 nubes et tremulo tempestas impete fulgit. [ ]
175 ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem [ ]
176 fecit ut ante cavam docui spissescere nubem, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
177 mobilitate sua fervescit; ut omnia motu [ ]
178 percalefacta vides ardescere, plumbea vero [ ]
179 glans etiam longo cursu volvenda liquescit. [ ]
180 ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, [ ]!
181 dissipat ardoris quasi per vim expressa repente [ ]
182 semina quae faciunt nictantia fulgura flammae; [ ]
183 inde sonus sequitur qui tardius adficit auris [ ]
184 quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra. [ ]
185 scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte [ ]
186 exstructis aliis alias super impete miro; [ ]
187 ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus [ ]
188 quam sint lata magis quam sursum exstructa quid exstent. [ ]
189 contemplator enim, cum montibus assimulata [ ]
190 nubila portabunt venti transversa per auras, [ ]
191 aut ubi per magnos montis cumulata videbis [ ]
192 insuper esse aliis alia atque urgere superne [ ]
193 in statione locata sepultis undique ventis. [ ]!
194 tum poteris magnas moles cognoscere eorum [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
195 speluncasque velut saxis pendentibus structas [ ]
196 cernere, quas venti cum tempestate coorta [ ]
197 complerunt, magno indignantur murmure clausi [ ]!
198 nubibus in caveis -que ferarum more minantur; [ ]
199 nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt [ ]
200 quaerentesque viam circum versantur et ignis [ ]
201 semina convulvunt e nubibus atque ita cogunt [1]
202 multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, [ ]
203 donec divulsa fulserunt nube corusci. [ ]
204 Hac etiam fit uti de causa mobilis ille [ ]?
205 devolet in terram liquidi color aureus ignis, [ ]
206 semina quod nubis ipsas permulta necessust [ ]
207 ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo, [ ]
208 flammeus est plerum -que colos et splendidus ollis. [ ]
209 quippe etenim solis de lumine multa necessest [1]
210 concipere, ut merito rubeant ignisque profundant. [ ]
211 hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum [ ]
212 compressitque locum cogens, expressa profundunt [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
213 semina quae faciunt flammae fulgere colores. [ ]
214 fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli. [ ]
215 nam cum ventus eas leviter diducit euntis [ ]
216 dissoluitque, cadant ingratis illa necessest [ ]?
217 semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro [ ]
218 terrore et sonitu fulgit nulloque tumultu. [ ]
219 Quod superest, quali natura praedita constent [ ]?
220 fulmina, declarant ictus et inusta vaporis [2]
221 signa notaeque gravis halantis sulpuris auras. [ ]?
222 ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris. [ ]
223 praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum [ ]
224 et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis. [ ]
225 hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem [ ]?
226 constituit natura minutis mobilibusque [u]!
227 corporibus, cui nil omnino obsistere possit. [ ]
228 transit enim validum fulmen per saepta domorum, [ ]
229 clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera, [ ]
230 et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
231 curat item vasis integris vina repente [ ]
232 diffugiant, quia nimirum facile omnia circum [ ]
233 collaxat rareque facit lateramina vasis [1]
234 adveniens calor eius et insinuatus in ipsum [ ]!
235 mobiliter soluens differt primordia vini. [ ]
236 quod solis vapor aetatem non posse videtur [ ]
237 efficere usque adeo pollens fervore corusco. [ ]
238 tanto mobilior vis et dominantior haec est. [ ]
239 Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto [ ]
240 fiant ut possint ictu discludere turris, [ ]
241 disturbare domos, avellere tigna trabesque, [ ]?
242 et monumenta virum commoliri atque (?)ciere, [ ]?
243 exanimare homines, pecudes prosternere passim, [ ]
244 cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, [1]
245 expediam, neque te in promissis plura morabor. [ ]
246 Fulmina gignier e crassis alteque putandumst [ ]!
247 nubibus exstructis; nam caelo nulla sereno [ ]
248 nec leviter densis mittuntur nubibus umquam. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
249 nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; [ ]
250 quod tunc per totum concrescunt aëra nubes, [ ]
251 undique uti tenebras omnis Acherunta reamur [ ]
252 liquisse et magnas caeli complesse cavernas. [ ]
253 usque adeo taetra nimborum nocte coorta [ ]
254 impendent atrae formidinis ora superne, [ ]
255 cum commoliri tempestas fulmina coeptat. [ ]
256 praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, [ ]
257 ut picis e caelo demissum flumen, in undas [ ]?
258 sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram [ ]
259 fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, [ ]
260 ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, [ ]?
261 in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant. [ ]
262 sic igitur supera nostrum caput esse putandumst [ ]
263 tempestatem altam. neque enim caligine tanta [ ]
264 obruerent terras, nisi inaedificata superne [ ]
265 multa forent multis exempto nubila sole; [ ]
266 nec tanto possent venientes opprimere imbri, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
267 flumina abundare ut facerent camposque natare, [ ]
268 si non exstructis foret alte nubibus aether. [ ]
269 hic igitur ventis atque ignibus omnia plena [ ]
270 sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt. [ ]
271 quippe etenim supra docui permulta vaporis [ ]
272 semina habere cavas nubis et multa necessest [ ]
273 concipere ex solis radiis ardoreque eorum. [ ]
274 hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum [ ]
275 forte locum quemvis, expressit multa vaporis [ ]
276 semina seque simul cum eo commiscuit igni, [ ]
277 insinuatus ibi vertex versatur in arto [ ]
278 et calidis acuit fulmen fornacibus intus. [ ]
279 nam duplici ratione accenditur, ipse sua cum [ ]!
280 mobilitate calescit et e contagibus ignis. [ ]!
281 inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis [ ]?
282 impetus incessit, maturum tum quasi fulmen [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
283 perscindit subito nubem, ferturque coruscis [1]
284 omnia luminibus lustrans loca percitus ardor. [ ]
285 quem gravis insequitur sonitus, displosa repente [ ]
286 opprimere ut caeli videantur templa superne. [ ]
287 inde tremor terras graviter pertemptat et altum [ ]
288 murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum [ ]
289 tempestas concussa tremit fremitusque moventur. [ ]
290 quo de concussu sequitur gravis imber et uber, [ ]
291 omnis uti videatur in imbrem vertier aether [ ]!
292 atque ita praecipitans ad diluviem revocare: [ ]
293 tantus discidio nubis ventique procella [ ]?
294 mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu. [ ]
295 est etiam cum vis extrinsecus incita venti [ ]
296 incidit in calidam maturo fulmine nubem; [ ]?
297 quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille [ ]!
298 vertex quem patrio vocitamus nomine fulmen. [ ]
299 hoc fit idem in partis alias, quocumque tulit vis. [ ]
300 fit quoque ut interdum venti vis missa sine igni [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
301 igniscat tamen in spatio longoque meatu, [ ]
302 dum venit, amittens in cursu corpora quaedam [ ]
303 grandia quae nequeunt pariter penetrare per auras; [ ]
304 atque alia ex ipso corradens aëre portat [ ]
305 parvula quae faciunt ignem commixta volando; [ ]
306 non alia longe ratione ac plumbea saepe [ ]
307 fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris [ ]
308 corpora dimittens ignem concepit in auris. [ ]
309 fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem, [ ]
310 frigida cum venti pepulit vis missa sine igni, [ ]
311 nimirum quia, cum vementi perculit ictu, [ ]
312 confluere ex ipso possunt elementa vaporis [ ]
313 et simul ex illa quae tum res excipit ictum; [ ]
314 ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis, [ ]
315 nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi [ ]!
316 semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum. [ ]
317 sic igitur quoque res accendi fulmine debet, [ ]
318 opportuna fuit si forte et idonea flammis. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
319 nec temere omnino plane vis frigida venti [ ]?
320 esse potest, ea quae tanta vi missa supernest, [ ]
321 quin, prius in cursu si non accenditur igni, [ ]
322 at tepefacta tamen veniat commixta calore. [ ]
323 Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus, [ ]
324 et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, [ ]
325 nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis [ ]!
326 colligit et magnum conamen sumit eundi, [ ]
327 inde ubi non potuit nubes capere impetis auctum, [ ]
328 exprimitur vis atque ideo volat impete miro, [ ]
329 ut validis quae de tormentis missa feruntur. [ ]
330 adde quod e parvis et levibus est elementis, [ ]
331 nec facilest tali naturae obsistere quicquam. [ ]?
332 inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, [ ]
333 non igitur multis offensibus in remorando [ ]
334 haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens. [ ]
335 deinde, quod omnino natura pondera deorsum [ ]?
336 omnia nituntur, cum plagast addita vero, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
337 mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit, [ ]!
338 ut vementius et citius quaecumque morantur [ ]!
339 obvia discutiat plagis itinerque sequatur. [1]
340 denique quod longo venit impete, sumere debet [ ]
341 mobilitatem etiam at -que etiam, quae crescit eundo [ ]
342 et validas auget viris et roborat ictum. [ ]
343 nam facit ut quae sint illius semina cumque [ ]
344 e regione locum quasi in unum cuncta ferantur, [ ]
345 omnia coniciens in eum volventia cursum. [ ]
346 forsitan ex ipso veniens trahat aëre quaedam [ ]
347 corpora quae plagis incendunt mobilitatem. [ ]
348 incolumisque venit per res atque integra transit [ ]
349 multa, foraminibus liquidus quia transvolat ignis. [ ]
350 multaque perfigit, cum corpora fulminis ipsa [ ]
351 corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur. [ ]
352 dissoluit porro facile aes aurumque repente [ ]
353 confervefacit, e parvis quia facta minute [ ]!
354 corporibus vis est et levibus ex elementis, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
355 quae facile insinuantur et insinuata repente [ ]!
356 dissoluunt nodos omnis et vincla relaxant. [ ]
357 autumnoque magis stellis fulgentibus apta [ ]
358 concutitur caeli domus undique totaque tellus, [ ]
359 et cum tempora se veris florentia pandunt. [u]!
360 frigore enim desunt ignes ventique calore [ ]
361 deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes. [ ]
362 interutrasque igitur cum caeli tempora constant, [ ]
363 tum variae causae concurrunt fulminis omnes. [ ]
364 nam fretus ipse anni permiscet frigus et aestum, [ ]
365 quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, [ ]
366 ut discordia sit rerum magnoque tumultu [ ]!
367 ignibus et ventis furibundus fluctuet aër. [ ]
368 prima caloris enim pars est postrema rigoris; [ ]
369 tempus id est vernum; quare pugnare necessest [ ]
370 dissimilis res inter se turbareque mixtas. [ ]!
371 et calor extremus primo cum frigore mixtus [ ]
372 volvitur, autumni quod fertur nomine tempus, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
373 hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres. [ ]
374 propterea freta sunt haec anni nominitanda, [ ]
375 nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt [ ]?
376 fulmina tempestas -que cietur turbida caelo, [ ]
377 ancipiti quoniam bello turbatur utrimque, [ ]
378 hinc flammis illinc ventis umoreque mixto. [ ]
379 Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam [ ]?
380 perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, [ ]
381 non Tyrrhena retro volventem carmina frustra [ ]
382 indicia occultae divum perquirere mentis, [ ]
383 unde volans ignis pervenerit aut in utram se [ ]
384 verterit hinc partem, quo pacto per loca saepta [ ]
385 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, [ ]
386 quidve nocere queat de caelo fulminis ictus. [ ]
387 quod si Iuppiter at -que alii fulgentia divi [ ]!
388 terrifico quatiunt sonitu caelestia templa [ ]
389 et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, [ ]
390 cur quibus incautum scelus aversabile cumquest [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
391 non faciunt icti flammas ut fulguris halent [ ]
392 pectore perfixo, documen mortalibus acre, [ ]
393 et potius nulla sibi turpi conscius in re [ ]
394 volvitur in flammis innoxius inque peditur [ ]
395 turbine caelesti subito correptus et igni? [ ]
396 cur etiam loca sola petunt frustraque laborant? [ ]
397 an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos? [ ]!
398 in terraque patris cur telum perpetiuntur [ ]
399 obtundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis? [ ]
400 denique cur numquam caelo iacit undique puro [ ]
401 Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit? [ ]
402 an simul ac nubes successere, ipse in eas tum [ ]
403 descendit, prope ut hinc teli determinet ictus? [1]
404 in mare qua porro mittit ratione? quid undas [ ]
405 arguit et liquidam molem camposque natantis? [ ]
406 praeterea si vult caveamus fulminis ictum, [ ]
407 cur dubitat facere ut possimus cernere missum? [ ]
408 si nec opinantis autem vult opprimere igni, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
409 cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, [ ]
410 cur tenebras ante et fremitus et murmura concit? [ ]
411 et simul in multas partis qui credere possis [ ]
412 mittere? an hoc ausis numquam contendere factum, [ ]
413 ut fierent ictus uno sub tempore plures? [ ]?
414 at saepest numero factum fierique necessest, [ ]
415 ut pluere in multis regionibus et cadere imbris, [ ]
416 fulmina sic uno fieri sub tempore multa. [2]?
417 postremo cur sancta deum delubra suasque [ ]
418 discutit infesto praeclarans fulmine sedis [ ]
419 et bene facta deum frangit simulacra suisque [ ]
420 demit imaginibus violento vulnere honorem? [ ]
421 altaque cur plerum -que petit loca plurimaque eius [ ]
422 montibus in summis vestigia cernimus ignis? [ ]
= file n. 430 - 22:57 minuti
423 Quod superest, facilest ex his cognoscere rebus, [ ]
424 presteras Grai quos ab re nominitarunt [ ]
425 in mare qua missi veniant ratione superne. [ ]
426 nam fit ut interdum tamquam demissa columna [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
427 in mare de caelo descendat, quam freta circum [ ]
428 fervescunt graviter spirantibus incita flabris, [ ]
429 et quaecumque in eo tum sint deprensa tumultu [ ]
430 navigia in summum veniant vexata periclum. [ ]
431 hoc fit ubi interdum non quit vis incita venti [ ]
432 rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit [ ]
433 in mare de caelo tamquam demissa columna, [ ]
434 paulatim, quasi quid pugno bracchique superne [ ]
435 coniectu trudatur et extendatur in undas; [u]!
436 quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti [ ]!
437 vis et fervorem mirum concinnat in undis. [ ]
438 versabundus enim turbo descendit et illam [ ]
439 deducit pariter lento cum corpore nubem; [ ]
440 quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti, [2]
441 ille in aquam subito totum se immittit et omne [1]
442 excitat ingenti sonitu mare fervere cogens. [ ]
443 fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse [ ]?
444 vertex corradens ex aëre semina nubis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
445 et quasi demissum caelo prestera imitetur. [ ]
446 hic ubi se in terras demisit dissoluitque, [ ]
447 turbinis immanem vim provomit atque procellae. [ ]
448 sed quia fit raro omnino montisque necessest [ ]
449 officere in terris, apparet crebrius idem [ ]
450 prospectu maris in magno caeloque patenti. [ ]
451 Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando [ ]
452 hoc supero in caeli spatio coiere repente [ ]
453 asperiora, moris quae possint indupedita [ ]
454 exiguis tamen inter se comprensa teneri. [ ]!
455 haec faciunt primum parvas consistere nubis; [ ]
456 inde ea comprendunt inter se conque gregantur [ ]
457 et coniungendo crescunt ventisque feruntur [ ]
458 usque adeo donec tempestas saeva coortast. [ ]
459 fit quoque uti montis vicina cacumina caelo [2]
460 quam sint quoque magis, tanto magis edita fument [ ]
461 assidue fulvae nubis caligine crassa [ ]
462 propterea quia, cum consistunt nubila primum, [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
463 ante videre oculi quam possint tenuia, venti [ ]
464 portantes cogunt ad summa cacumina montis. [ ]
465 hic demum fit uti turba maiore coorta [ ]
466 et condensa queant apparere et simul ipso [ ]?
467 vertice de montis videantur surgere in aethram. [ ]
468 nam loca declarat sursum ventosa patere [2]
469 res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos. [ ]
470 praeterea permulta mari quoque tollere toto [ ]
471 corpora naturam declarant litore vestes [2]
472 suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum. [ ]
473 quo magis ad nubis augendas multa videntur [ ]
474 posse quoque e salso consurgere momine ponti; [ ]
475 nam ratio consanguineast umoribus omnis. [ ]
476 praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa [ ]
477 surgere de terra nebulas aestumque videmus, [ ]
478 quae velut halitus hinc ita sursum expressa feruntur [ ]!
479 suffunduntque sua caelum caligine et altas [ ]
480 sufficiunt nubis paulatim conveniundo. [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
481 urget enim quoque signiferi super aetheris aestus [ ]
482 et quasi densendo subtexit caerula nimbis. [ ]
483 fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa [ ]
484 corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis. [ ]
485 innumerabilem enim numerum summamque profundi [ ]
486 esse infinitam docui, quantaque volarent [ ]
487 corpora mobilitate ostendi quamque repente [ ]!
488 immemorabile per spatium transire solerent. [ ]!
489 haud igitur mirumst si parvo tempore saepe [ ]
490 tam magnis montis tempestas atque tenebrae [ ]
491 coperiant maria ac terras impensa superne, [ ]
492 undique quandoquidem per caulas aetheris omnis [ ]
493 et quasi per magni circum spiracula mundi [ ]
494 exitus introitus -que elementis redditus exstat. [ ]
495 Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis [ ]
496 nubibus umor et in terras demissus ut imber [ ]
497 decidat, expediam. primum iam semina aquai [ ]
498 multa simul vincam consurgere nubibus ipsis [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
499 omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque, [ ]
500 et nubis et aquam quaecumque in nubibus exstat, [1]
501 ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit, [ ]
502 sudor item atque umor quicumque est denique membris. [ ]
503 concipiunt etiam multum quoque saepe marinum [ ]
504 umorem, veluti pendentia vellera lanae, [ ]
505 cum supera magnum mare venti nubila portant. [ ]
506 consimili ratione ex omnibus amnibus umor [ ]!
507 tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum [ ]
508 multa modis multis convenere undique adaucta, [ ]?
509 confertae nubes umorem mittere certant [ ]
510 dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa [ ]
511 copia nimborum turba maiore coacta [ ]?
512 urget et e supero premit ac facit effluere imbris. [ ]
513 praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis [ ]
514 aut dissolvuntur, solis super icta calore, [ ]
515 mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni [ ]
516 cera super calido tabescens multa liquescat. [ ]?
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
517 sed vemens imber fit, ubi vementer utraque [1]
518 nubila vi cumulata premuntur et impete venti. [ ]!
519 at retinere diu pluviae longumque morari [ ]
520 consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum [ ]!
521 atque aliis aliae nubes nimbique rigantes [ ]
522 insuper atque omni vulgo de parte feruntur, [ ]?
523 terraque cum fumans umorem tota redhalat. [ ]
524 hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam [ ]
525 adversa fulsit nimborum aspergine contra, [ ]
526 tum color in nigris exsistit nubibus arci. [ ]
527 Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur, [ ]
528 et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum [ ]
529 omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae [ ]
530 et vis magna geli, magnum duramen aquarum, [ ]
531 et mora quae fluvios passim refrenat aventis, [ ]
532 perfacilest tamen haec reperire animoque videre [ ]
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur, 6. bog (Oxford C.T.)
533 omnia quo pacto fiant quareve creentur, [1]
534 cum bene cognoris elementis reddita quae sint. [ ]?
535 Nunc age quae ratio terrai motibus exstet [ ]?
536 percipe. et in primis terram fac ut esse rearis [ ]
537 subter item ut supera ventosis undique plenam [ ]?
538 speluncis multosque lacus multasque lacunas [ ]
539 in gremio gerere et rupis deruptaque saxa; [ ]
540 multaque sub tergo terrai flumina tecta [ ]?
541 volvere vi fluctus summersaque saxa putandumst. [ ]
542 undique enim similem esse sui res postulet ipsa. [ ]
543 his igitur rebus subiunctis suppositisque [ ]
544 terra superne tremit magnis concussa ruinis, [ ]
545 subter ubi ingentis speluncas subruit aetas; [ ]
546 quippe cadunt toti montes magnoque repente [ ]
547 concussu late disserpunt inde tremores. [ ]
548 et merito, quoniam plaustri concussa tremescunt [ ]
549 tecta viam propter non magno pondere tota, [ ]
550 nec minus exsultant (?)es dupuis cumque viai [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 32 – SAT-LUCI
Titus Lucretius Carus: Om verdens natur 6,551 [Rerum natura]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!