Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 40 - ME1-OVID Prossimo file n. 193
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 0:00
569 est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit [ ]
570 silva; vocant Tempe. per quae Peneos ab imo [ ]
571 effusus Pindo spumosis volvitur undis [ ]
572 deiectuque gravi tenues agitantia fumos [ ]
573 nubila conducit summisque aspergine silvis [ ]
574 impluit et sonitu plus quam vicina fatigat. [ ]
575 haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni [1]
576 amnis; in his residens facto de cautibus antro [ ]?
577 undis iura dabat nymphisque colentibus undas. [ ]
578 conveniunt illuc popularia flumina primum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 0:+
579 nescia gratentur consolenturne parentem, [ ]
580 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus [ ]!
581 Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas, [ ]
582 moxque amnes alii qui, qua tulit impetus illos, [1]
583 in mare deducunt fessas erroribus undas. [2]
584 Inachus unus abest imoque reconditus antro [1]
585 fletibus auget aquas natamque miserrimus Io [ ]
586 luget ut amissam. nescit vitane fruatur [ ]
587 an sit apud Manes, sed quam non invenit usquam [ ]
588 esse putat nusquam atque animo peiora veretur. [1]
589 viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam [ ]
590 flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum [ ]
591 nescioquem factura toro, pete' dixerat 'umbras [ ]
592 altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras) [ ]
593 'dum calet et medio sol est altissimus orbe. [ ]
594 quod si sola times latebras intrare ferarum, [1]
595 praeside tuta deo nemorum secreta subibis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 0:++
596 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna [ ]
597 sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. [ ]
598 ne fuge me!' (fugiebat enim). iam pascua Lernae [ ]
599 consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, [ ]
600 cum deus inducta latas caligine terras [ ]
601 occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. [ ]
602 interea medius Iuno despexit in Argos, [ ]
603 et noctis faciem nebulas fecisse volucres [ ]
604 sub mitido mirata die, non fluminis illas [ ]?
605 esse nec umenti sensit tellure remitti; [ ]
606 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae [ ]
607 deprensi totiens iam nosset furta mariti. [ ]
608 quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor [ ]
609 aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo [ ]
610 constitit in terris nebulasque recedere iussit. [ ]
611 coniugis adventum praesenserat inque nitentem [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 4:00
612 Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam; [1]
613 bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae, [ ]
614 quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde [ ]
615 quove sit armento, veri quasi nescia, quaerit. [1]?
616 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor [ ]
617 desinat inquiri; petit hanc Saturnia munus. [ ]?
618 quid faciat? crudele suos addicere amores, [ ]
619 non dare suspectum est; pudor est qui suadeat illinc, [ ]
620 hinc dissuadet amor. victus pudor esset amore, [ ]
621 sed leve si munus sociae generisque torique [2]
622 vacca negaretur, poterat non vacca videri. [2]
623 paelice donata non protinus exuit omnem [2]?
624 diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, [ ]
625 donec Arestoridae servandam tradidit Argo. [ ]
626 centum luminibus cinctum caput Argus habebat; [ ]
627 inde suis vicibus capiebant bina quietem, [ ]
628 cetera servabant atque in statione manebant. [ ]
629 constiterat quocumque modo, spectabat ad Io; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 4:+
630 ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. [u]?
631 luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est [ ]
632 claudit et indigno circumdat vincula collo. [ ]
633 frondibus arboreis et amara pascitur herba [2]?
634 proque toro terrae non semper gramen habenti [ ]
635 incubat infelix limosaque flumina potat. [2]
636 illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet [ ]
637 tendere, non habuit quae bracchia tenderet Argo, [ ]
638 et conata queri mugitus edidit ore [1]?
639 pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. [ ]
640 venit et ad ripas ubi ludere saepe solebat, [ ]?
641 Inachidas ripas, novaque ut conspexit in unda [ ]
642 cornua pertimuit seque externata refugit. [ ]
643 Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse [ ]
644 quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores [ ]
645 et patitur tangi seque admirantibus offert. [ ]?
646 decerptas senior porrexerat Inachus herbas; [ ]
647 illa manus lambit patriisque dat oscula palmis, [ ]
648 nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 4:++
649 oret opem nomenque suum casusque loquatur. [ ]
650 littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, [ ]
651 corporis indicium mutati triste peregit. [ ]?
652 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis [ ]
653 cornibus et nivea pendens cervice iuvencae [ ]
654 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes, [ ]
655 nata, mihi terras? tu non inventa reperta [ ]
656 luctus eras levior. retices nec mutua nostris [ ]
657 dicta refers; alto tantum suspiria ducis [ ]
658 pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis. [ ]
659 at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, [ ]
660 spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum; [ ]
661 de grege nunc tibi vir et de grege natus habendus. [ ]
662 nec finire licet tantos mihi morte dolores, [1]
663 sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti [ ]
664 aeternum nostros luctus extendit in aevum.' [ ]
665 talia maerentem stellatus sommovet Argus [ ]
666 ereptamque patri diversa in pascua natam [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 8:00
667 abstrahit; ipse procul montis sublime cacumen [ ]
668 occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. [ ]
669 nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra [ ]
670 ferre potest natumque vocat quem lucida partu [ ]
671 Pleias enixa est letoque det imperat Argum. [1]
672 parva mora est alas pedibus virgamque potenti [ ]
673 somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. [ ]
674 haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce [ ]
675 desilit in terras. illic tegumenque removit [ ]
676 et posuit pennas; tantummodo virga retenta est. [ ]
677 hac agit ut pastor per devia rura capellas [ ]
678 dum venit abductas et structis cantat avenis. [ ]
679 voce nova captus custos Iononius 'at tu, [ ]
680 quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,' [ ]
681 Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo [1]
682 herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.' [ ]
683 sedit Atlantiades et euntem multa loquendo [ ]
684 detinuit sermone diem, iunctisque canendo [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 8:+
685 vincere harundinibus servantia lumina temptat. [ ]
686 ille tamen pugnat molles evincere somnos [ ]?
687 et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, [ ]
688 parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta [ ]
689 fistula nuper erat) qua sit ratione reperta. [ ]
690 tum deus 'Arcadiae gelidis in montibus' inquit [ ]
691 'inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas [u]
692 Naias una fuit; nymphae Syringa vocabant. [ ]
693 non semel et Satyros eluserat illa sequentes [1]?
694 et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque [ ]
695 rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat [ ]
696 virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae [1]
697 falleret et posset credi Latonia, si non [ ]?
698 corneus huic arcus, si non foret aureus illi. [ ]
699 sic quoque fallebat. redeuntem colle Lycaeo [ ]
700 Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta [1]
701 talia verba refert.' restabat verba referre, [ ]
702 et precibus spretis fugisse per avia nympham [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 12:00
703 donec harenosi placidum Ladonis ad amnem [2]?
704 venerit; hic illam cursum impedientibus undis [ ]
705 ut se mutarent liquidas orasse sorores; [1]?
706 Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret, [ ]
707 corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres; [ ]
708 dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos [1]
709 effecisse sonum tenuem similemque querenti; [ ]
710 arte nova vocisque deum dulcedine captum [2]
711 'hoc mihi conloquium tecum' dixisse 'manebit' [ ]
712 atque ita disparibus calamis compagine cerae [ ]
713 inter se iunctis nomen posuisse puellae. [ ]
714 talia dicturus vidit Cyllenius omnes [ ]
715 succubuisse oculos adopertaque lumina somno. [ ]
716 supprimit extemplo vocem firmatque soporem, [1]
717 languida permulcens medicata lumina virga; [2]
718 nec mora, falcato nutantem vulnerat ense [ ]?
719 qua collo est confine caput, saxoque cruentum [ ]
720 deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 12:+
721 Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas [ ]
722 exstinctum est centumque oculos nox occupat una. [ ]
723 excipit hos volucris -que suae Saturnia pennis [ ]
724 conlocat et gemmis caudam stellantibus implet. [ ]
725 protinus exarsit nec tempora distulit irae, [ ]
726 horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn [ ]
727 paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos [ ]
728 condidit et profugam per totum exercuit orbem. [ ]
729 ultimus immenso restabas, Nile, labori; [ ]
730 quem simul ac tetigit, positisque in margine ripae [ ]
731 procubuit genius resupinoque ardua collo, [2]
732 quos potuit solos, tollens ad sidera vultus [ ]
733 et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu [ ]
734 cum Iove visa queri finemque orare malorum. [1]?
735 coniugis ille suae complexus colla lacertis [ ]
736 finiat ut poenas tandem rogat: 'in'que 'futurum [ ]
737 pone metus;' inquit: 'numquam tibi causa doloris [ ]
738 haec erit;' et Stygias iubet hoc audire paludes. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 12:++
739 ut lenita dea est, vultus capit illa priores [1]
740 fitque quod ante fuit. fugiunt e corpore saetae, [ ]
741 cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, [ ]
742 contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, [ ]
743 ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues; [ ]
744 de bove nil superest formae nisi candor in illa. [ ]
745 officioque pedum nymphe contenta duorum [ ]
746 erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae [1]
747 mugiat, et timide verba intermissa retemptat. [ ]
748 nunc dea linigera colitur celeberrima turba; [ ]
749 nunc Epaphus magni genitus de semine tandem [ ]
750 creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti [ ]
751 templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis [ ]
752 Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem [ ]
753 nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum [ ]
754 non tulit Inachides 'matri'que ait 'omnia demens [ ]
755 credis et es tumidus genitoris imagine falsi.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 16:00
756 erubuit Phaethon iramque pudore repressit [ ]?
757 et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem; [ ]
758 'quo'que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber, [ ]
759 ille ferox tacui. pudet haec opprobria nobis [ ]
760 et dici potuisse et non potuisse refelli. [ ]!
761 at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, [ ]?
762 ede notam tanti generis meque adsere caelo.' [ ]
763 dixit et implicuit materno bracchia collo [ ]
764 perque suum Meropisque caput taedasque sororum [ ]
765 traderet oravit veri sibi signa parentis. [2]
766 ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira [ ]
767 mota magis dicti sibi criminis utraque caelo [ ]
768 bracchia porrexit, spectansque ad lumina solis [ ]
769 'per iubar hos' inquit 'radiis insigne coruscis, [ ]
770 nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque, [2]
771 hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, [ ]
772 Sole satum. si ficta loquor, neget ipse videndum [ ]
773 se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 16:+
774 nec longus patrios labor est tibi nosse Penates; [ ]
775 unde oritur domus est terrae contermina nostrae. [ ]
776 si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso.' [ ]
777 emicat extemplo laetus post talia matris [ ]
778 dicta suae Phaethon et concipit aethera mente, [ ]
779 Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos [ ]
780 sidereis transit patriosque adit impiger ortus. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 193
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 2,1-303 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. bog.
661 de grege nunc tibi vir et de grege natus habendus. [ ]
687 et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, [ ]
761 at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, [ ]?
1. bog.
606 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae [ ]
679 voce nova captus custos Iononius ‘at tu, [ ]
697 falleret et posset credi Latonia, si non [ ]?
1. bog.
608 quem postquam caelo non repperit, ‘aut ego fallor [ ]
1. bog.
691 ‘inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas [u]
Analyse 3
1. bog.
760 et dici potuisse-et non potuisse refelli. *[ ]!
1. bog.
733 et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu [ ]
Analyse 4
1. bog.
580 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede