Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 40 - ME1-OVID Prossimo file n. 194
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 0:00
1 Regia Solis erat sublimibus alta columnis, [ ]
2 clara micante auro flammasque imitante pyropo, [ ]
3 cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, [ ]
4 argenti bifores radiabant lumine valvae. [ ]
5 materiam superabat opus; nam Mulciber illic [ ]
6 aequora caelarat medias cingentia terras [ ]
7 terrarumque orbem caelumque quod imminet orbi. [ ]
8 caeruleos habet unda deos, Tritona canorum [ ]
9 Proteaque ambiguum ballenarumque prementem [ ]?
10 Aegaeona suis immania terga lacertis [ ]
11 Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, [ ]
12 pars in mole sedens virides siccare capillos, [ ]
13 pisce vehi quaedam; facies non omnibus una, [ ]
14 non diversa tamen, qualem decet esse sororum. [ ]
15 terra viros urbesque gerit silvasque ferasque [ ]
16 fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. [ ]
17 haec super imposita est caeli fulgentis imago [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 0:+
18 signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. [ ]
19 quo simul acclivi Clymeneia limite proles [ ]?
20 venit et intravit dubitati tecta parentis, [2]
21 protinus ad patrios vertit vestigia vultus [ ]
22 consistitque procul; neque enim propiora ferebat [ ]
23 lumina. purpurea velatus veste sedebat [ ]?
24 in solio Phoebus claris lucente smaragdis. [ ]
25 a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus [ ]
26 Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae; [ ]
27 Verque novum stabat cinctum florente corona, [ ]
28 stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, [ ]
29 stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis, [ ]
30 et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. [ ]
31 inde loco medius rerum novitate paventem [ ]
32 Sol oculis iuvenem quibus aspicit omnia vidit [ ]
33 'quae'que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, [ ]
34 progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?' [ ]
35 ille refert: 'o lux immensi publica mundi, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 4:00
36 Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius [ ]?
37 nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, [ ]
38 pignora da generis per quae tua vera propago [ ]
39 credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.' [ ]
40 dixerat, at genitor circum caput omne micantes [ ]
41 deposuit radios propiusque accedere iussit [ ]
42 amplexuque dato 'nec tu meus esse negari [ ]
43 dignus es. et Clymene veros' ait 'edidit ortus. [ ]
44 quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud [ ]
45 me tribuente feras. promissi testis adesto [ ]
46 dis iuranda palus, oculis incognita nostris.' [ ]
47 vix bene desierat; currus rogat ille paternos [ ]
48 inque diem alipedum ius et moderamen equorum. [ ]
49 paenituit iurasse patrem, qui terque quaterque [ ]
50 concutiens illustre caput 'temeraria' dixit [ ]
51 'vox mea facta tua est. utinam promissa liceret [ ]
52 non dare; confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 4:+
53 dissuadere licet. non est tua tuta voluntas; [1]
54 magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis [ ]
55 munera conveniant nec tam puerilibus annis. [ ]
56 sors tua mortalis; non est mortale quod optas. [ ]
57 plus etiam quam quod superis contingere fas sit [ ]
58 nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, [ ]
59 non tamen ignifero quisquam consistere in axe [ ]
60 me valet excepto. vasti quoque rector Olympi, [ ]
61 qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, [ ]
62 non agit hos currus; et quid Iove maius habemus? [ ]
63 ardua prima via est et qua vix mane recentes [ ]
64 enituntur equi; medio est altissima caelo, [ ]
65 unde mare et terras ipsi mihi saepe videre [ ]
66 fit timor et pavida trepidat formidine pectus; [ ]
67 ultima prona via est et eget moderamine certo; [ ]
68 tunc etiam quae me subiectis excipit undis [ ]
69 ne ferar in praeceps Tethys solet ipsa vereri. [ ]
70 adde quod adsidua rapitur vertigine caelum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 4:++
71 sideraque alta trahit celerique volumine torquet. [ ]
72 nitor in adversum nec me, qui cetera, vincit [ ]?
73 impetus et rapido contrarius evehor orbi. [ ]
74 finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis [ ]
75 obvius ire polis, ne te citus auferat axis? [1]
76 forsitan et lucos illic urbesque deorum [ ]
77 concipias animo delubraque ditia donis? [2]?
78 ecce per insidias iter est formasque ferarum, [ ]
79 utque viam teneas nulloque errore traharis, [ ]
80 per tamen adversi gradieris cornua Tauri [ ]
81 Haemoniosque arcus violentique ora Leonis [ ]
82 saevaque circuitu curvantem bracchia longo [ ]
83 Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. [ ]
84 nec tibi quadripides animosos ignibus illis, [2]?
85 quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, [ ]
86 in promptu regere est; vix me patiuntur, ubi acres [ ]
87 incaluere animi cervixque repugnat habenis. [ ]
88 at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 8:00
89 nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. [ ]
90 scilicet ut nostro genitum te sanguine credas [ ]
91 pignora certa petis? do pignora certa timendo [ ]
92 et patrio pater esse metu probor. aspice vultus [ ]
93 ecce meos, utinamque oculos in pectora posses [ ]
94 inserere et patrias intus deprendere curas. [ ]
95 denique quidquid habet dives circumspice mundus [ ]
96 eque tot ac tantis caeli terra eque marisque [ ]
97 posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. [ ]
98 deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, [2]?
99 non honor est; poenam, Phaethon, pro munere poscis. [ ]
100 quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? [ ]
101 ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas) [ ]
102 quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.' [ ]
103 finierat monitus; dictis tamen ille repugnat [ ]
104 propositumque premit flagratque cupidine currus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 8:+
105 ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos [ ]
106 deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. [ ]
107 aureus axis erat, temo aureus, aurea summae [ ]
108 curvatura rotae, radiorum argentius ordo; [1]
109 per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae [ ]
110 clara repercusso reddebant lumina Phoebo. [ ]
111 dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque [ ]
112 perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu [ ]
113 purpureas Aurora fores et plena rosarum [ ]
114 atria; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit [ ]
115 Lucifer et caeli statione novissimus exit. [ ]
116 quem petere ut terras mundumque rubescere vidit [ ]
117 cornuaque extremae velut evanescere lunae, [2]
118 iungere equos Titan velocibus imperat Horis. [1]
119 iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes [ ]
120 ambrosiae suco saturos praesepibus altis [1]
121 quadripedes ducunt adduntque sonantia frena. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 8:++
122 tum pater ora sui sacro medicamine nati [ ]
123 contigit et rapidae fecit patientia flammae [ ]
124 imposuitque comae radios praesagaque luctus [ ]
125 pectore sollicito repetens suspiria dixit: [ ]
126 'si potes his saltem monitis parere parentis, [ ]
127 parce, puer, stimulis et fortius utere loris. [ ]
128 sponte sua properant; labor est inhibere volentes. [ ]
129 nec tibi derectos placeat via quinque per arcus. [ ]
130 sectus in obliquum est lato curvamine limes [ ]
131 zonarumque trium contentus fine polumque [ ]
132 effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton. [ ]
133 hac sit iter (manifesta rotae vestigia cernes) [ ]
134 utque ferant aequos et caelum et terra calores, [ ]
135 nec preme nec summum molire per aethera cursum. [2]
136 altius egressus caelestia tecta cremabis, [ ]
137 inferius terras; medio tutissimus ibis. [ ]
138 neu te dexterior tortum declinet ad Anguem [ ]
139 neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 12:00
140 inter utrumque tene. fortunae cetera mando, [ ]
141 quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto. [ ]
142 dum loquor, Hesperio positas in litore metas [ ]
143 umida nox tetigit. non est mora libera nobis; [ ]
144 poscimur, et fulget tenebris Aurora fugatis. [ ]
145 corripe lora manu, vel, si mutabile pectus [2]?
146 est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, [ ]
147 dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas [ ]
148 dumque male optatos nondum premis inscius axes, [ ]
149 quae tutus spectes sine me dare lumina terris.' [ ]
150 occupat ille levem iuvenali corpore currum [2]
151 statque super manibusque datas contingere habenas [ ]
152 gaudet et invito grates agit inde parenti. [1]?
153 interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, [ ]
154 Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras [ ]
155 flammiferis implent pedibusque repagula pulsant. [ ]
156 quae postquam Tethys fatorum ignara repotis [ ]
157 reppulit et facta est immensi copia caeli, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 12:+
158 corripuere viam pedibusque per aera motis [ ]
159 obstantes scindunt nebulas pennisque levati [ ]
160 praetereunt ortos isdem de partibus Euros. [ ]
161 sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent [ ]
162 Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; [ ]
163 utque labant curvae iusto sine pondere naves [ ]
164 perque mare instabiles nimia levitate feruntur, [ ]
165 sic onere adsueto vacuus dat in aere saltus [ ]?
166 succutiturque alte similisque est currus inani. [ ]
167 quod simul ac sensere, ruunt tritumque relinquunt [ ]
168 quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt. [ ]
169 ipse pavet nec qua commissas flectat habenas [ ]
170 nec scit qua sit iter nec, si sciat, imperet illis. [ ]
171 tum primum radiis gelidi caluere Triones [ ]
172 et vetito frustra temptarunt aequore tingi, [ ]
173 quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, [ ]
174 frigore pigra prius nec formidabilis ulli, [ ]
175 incaluit sumpsitque novas fervoribus iras. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 12:++
176 te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, [ ]
177 quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. [ ]
178 ut vero summo despexit ab aethere terras [ ]?
179 infelix Phaethon penitus penitusque patentes, [ ]
180 palluit et subito genua intremuere timore [ ]
181 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. [ ]
182 et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, [ ]
183 iam cognosse genus piget et valuisse rogando, [ ]
184 iam Meropis dici cupiens ita fertur ut acta [ ]
185 praecipiti pinus Borea, cui victa remisit [2]
186 frena suus rector, quam dis votisque reliquit. [ ]
187 quid faciat? multum caeli post terga relictum [ ]
188 ante oculos plus est. animo metitur utrumque [1]
189 et modo quos illi fatum contingere non est [1]
190 prospicit occasus, interdum respicit ortus, [ ]
191 quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit [ ]
192 nec retinere valet nec nomina novit equorum. [ ]
193 sparsa quoque in vario passim miracula caelo [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 12:+++
194 vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. [ ]
195 est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus [ ]
196 Scorpios et cauda flexisque utrimque lacertis [ ]
197 porrigit in spatium signorum membra duorum; [ ]
198 hunc puer ut nigri madidum sudore veneni [ ]
199 vulnera curvata minitantem cuspide vidit, [ ]?
200 mentis inops gelida formidine lora remisit. [ ]
201 quae postquam summum tetigere iacentia tergum, [ ]
202 exspatiantur equi nulloque inhibente per auras [ ]
203 ignotae regionis eunt, quaque impetus egit [ ]
204 hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis [ ]
205 incursant stellis rapiuntque per avia currum. [ ]
206 et modo summa petunt, modo per declive viasque [ ]
207 praecipites spatio terrae propiore feruntur, [ ]
208 inferiusque suis fraternos currere Luna [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 16:00
209 admiratur equos ambustaque nubila fumant. [1]
210 corripitur flammis ut quaeque altissima tellus [ ]
211 fissaque agit rimas et sucis aret ademptis; [ ]?
212 pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, [ ]
213 materiamque suo praebet seges arida damno. [ ]
214 parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, [ ]
215 cumque suis totas populis incendia gentes [ ]
216 in cinerem vertunt. silvae cum montibus ardent, [ ]
217 ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete [ ]
218 et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide [ ]
219 virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus; [ ]
220 ardet in immensum geminatis ignibus Aetne [2]
221 Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys [ ]
222 et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque [ ]
223 Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. [ ]?
224 nec prosunt Scythiae sua frigora; Caucasos ardet [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 16:+
225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus [1]
226 aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. [ ]
227 tunc vero Phaethon cunctis e partibus orbem [ ]?
228 aspicit accensum nec tantos sustinet aestus [ ]
229 ferventesque auras velut e fornace profunda [ ]
230 ore trahit currusque suos candescere sentit; [ ]
231 et neque iam cineres eiectatamque favillam [ ]?
232 ferre potest calido -que involvitur undique fumo, [ ]
233 quoque eat aut ubi sit picea caligine tectus [ ]
234 nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum. [ ]
235 sanguine tum credunt in corpora summa vocato [ ]
236 Aethiopum populos nigrum traxisse colorem; [ ]
237 tum facta est Libye raptis umoribus aestu [ ]?
238 arida, tum nymphae passis fontesque lacusque [ ]
239 deflevere comis: quaerit Boeothia Dircen, [1]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 16:++
240 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas. [2]?
241 nec sortita loco distantes flumina ripas [ ]
242 tuta manent: medius Tanais fumavit in undis, [ ]
243 Peneosque senex Teuthranteusque Caicus [ ]
244 et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho [ ]
245 arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas [ ]
246 quique recurvatis ludit Maeandros in undis [ ]
247 Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. [ ]
248 arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes [ ]
249 Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister. [ ]
250 aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent, [ ]
251 quodque suo Tagus amne vehit fluit ignibus aurum, [ ]
252 et quae Maeonias celebrabant carmine ripas [ ]
253 flumineae volucres medio caluere Caystro. [ ]
254 Nilus in extremum fugit perterritus orbem [ ]
255 occuluitque caput, quod adhuc latet; ostia septem [ ]
256 pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. [ ]
257 fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 20:00
258 Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque [ ]
259 cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. [ ]
260 dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis [ ]
261 lumen et infernum terret cum coniuge regem. [ ]
262 et mare contrahitur siccaeque est campus harenae, [ ]
263 quod modo pontus erat; quosque altum texerat aequor [ ]
264 exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. [ ]
265 ima petunt pisces nec se super aequora curvi [ ]
266 tollere consuetas audent delphines in auras; [ ]
267 corpora phocarum summo resupina profundo [2]
268 exanimata natant; ipsum quoque Nerea fama est [ ]
269 Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris; [ ]
270 ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu [ ]
271 exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. [ ]
272 alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, [ ]
273 inter aquas pelagi contractosque undique fontes [ ]
274 qui se condiderant in opacae viscera matris, [ ]
275 sustulit oppressos collo tenus arida vultus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 20:+
276 opposuitque manum fronti magnoque tremore [ ]
277 omnia concutiens paulum subsedit et infra [ ]
278 quam solet esse fuit fractaque ita voce locuta est: [ ]
279 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, [ ]
280 summe deum? liceat periturae viribus ignis [ ]
281 igne perire tuo clademque auctore levare. [ ]?
282 vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo' [ ]
283 (presserat ora vapor); 'tostos en aspice crines [ ]?
284 inque oculis tantum, tantum super ora favillae. [ ]
285 hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem [ ]
286 officiique refers, quod adunci vulnera aratri [ ]
287 rastrorumque fero totoque exorceor anno, [1]
288 quod pecori frondes alimentaque mitia fruges [ ]
289 humano generi, vobis quoque tura ministro? [1]?
290 sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, [ ]
291 quid meruit frater? cur illi tradita sorte [ ]
292 aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? [ ]
293 quod si nec fratris nec te mea gratia tangit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 20:++
294 at caeli miserere tui. circumspice utrumque: [ ]
295 fumat uterque polus. quos si vitiaverit ignis, [ ]
296 atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat [ ]?
297 vixque suis umeris candentem sustinet axem. [ ]
298 si freta si terrae pereunt, si regia caeli, [ ]
299 in Chaos antiquum confundimur. eripe flammis [ ]
300 si quid adhuc superest et rerum consule summae.' [ ]
301 dixerat haec Tellus (neque enim tolerare vaporem [ ]
302 ulterius potuit nec dicere plura) suumque [ ]
303 rettulit os in se propioraque manibus antra. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 194
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 2,304-632 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
35 ille refert: ‘o lux immensi publica mundi, [ ]
68 tunc etiam quae me subiectis excipit undis [ ]
169 ipse pavet nec qua commissas flectat habenas [ ]
188 ante oculos plus est. animo metitur utrumque [1]
303 rettulit os in se propioraque manibus antra. [ ]
2. bog.
57 plus etiam quam quod superis contingere fas sit [ ]
189 et modo quos illi fatum contingere non est [1]
2. bog.
226 aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. [ ]
Analyse 3
2. bog.
244H et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho [ ]
247H Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede