File n. 194 – 25:17 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 195
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 193 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 2,304-632 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
304            at pater omnipotens   superos testatus et ipsum             [ ]
305            qui dederat currus,   nisi opem ferat, omnia fato           [ ]
306              interitura gravi,   summam petit arduus arcem,            [ ]
307             unde solet   nubes latis   inducere terris,                [ ]
308            unde movet tonitrus   vibrataque fulmina iactat.            [ ]
309        sed neque quas   posset terris   inducere nubes                 [ ]
310         tunc habuit   nec quos caelo   demitteret imbres;              [ ]?
311              intonat et dextra   libratum fulmen ab aure               [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
312               misit in aurigam   pariterque animaque rotisque          [ ]
313              expulit et saevis   compescuit ignibus ignes.             [ ]
314          consternantur equi et   saltu in contraria facto              [ ]
315            colla iugo eripiunt   abruptaque lora relinquunt;           [ ]
316            illic frena iacent,   illic temone revulsus                 [ ]
317             axis, in hac radii   fractarum parte rotarum,              [ ]
318            sparsaque sunt late   laceri vestigia currus.               [ ]?
319          at Phaethon   rutilos flamma   populante capillos             [ ]
320           volvitur in praeceps   longoque per aera tractu              [ ]
321            fertur, ut interdum   de caelo stella sereno,               [ ]
322              etsi non cecidit,   potuit cecidisse videri.              [ ]
323           quem procul a patria   diverso maximus orbe                  [ ]?
324               excipit Eridanus   flagrantiaque abluit ora.             [ ]
325               Naides Hesperiae   trifida fumantia flamma               [1]
326            corpora dant tumulo   signantque hoc carmine saxum:         [ ]
327         HIC SITUS EST PHAETHON   CURRUS AURIGA PATERNI                 [ ]
328             QUEM SI NON TENUIT   MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.           [ ]
329             nam pater obductos   luctu miserabilis aegro               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
330              condiderat vultus   et, si modo credimus, unum            [ ]
331            isse diem   sine sole ferunt;   incendia lumen              [ ]
332           praebebant   aliquisque malo   fuit usus in illo.            [ ]
333         at Clymene,   postquam dixit   quaecumque fuerunt              [ ]
334              in tantis   dicenda malis,   lugubris et amens            [ ]
335               et laniata sinus   totum percensuit orbem                [ ]
336              exanimesque artus   primo, mox ossa requirens             [ ]
337            repperit ossa tamen   peregrina condita ripa,               [2]
338               incubuitque loco   nomenque in marmore lectum            [1]
339              perfudit lacrimis   et aperto pectore fovit.              [ ]
340             nec minus Heliades   lugent et inania morti                [ ]
341           munera dant lacrimas   et caesae pectora palmis              [ ]
342                  non auditurum   miseras Phaethonta querelas           [ ]
343            nocte dieque vocant   adsternunturque sepulcro              [ ]
344            Luna quater iunctis   implerat cornibus orbem;              [ ]
345                 illae more suo   (nam morem fecerat usus)              [ ]
346            plangorem dederant.   e quis Phaethusa, sororum             [ ]
347             maxima, cum vellet   terra procumbere, questa est          [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
348              deriguisse pedes;   ad quam conata venire                 [ ]
349               candida Lampetie   subita radice retenta est;            [1]?
350             tertia, cum crinem   manibus laniare pararet,              [ ]
351               avellit frondes;   haec stipite crura teneri,            [ ]
352             illa dolet   fieri longos   sua bracchia ramos.            [ ]
353            dumque ea mirantur,   complectitur inguina cortex           [ ]
354           perque gradus uterum   pectusque umerosque manusque          [ ]
355             ambit et exstabant   tantum ora vocantia matrem.           [ ]
356             quid faciat mater,   nisi quo trahit impetus illam         [ ]
357            huc eat atque illuc   et, dum licet, oscula iungat?         [ ]
358         non satis est: truncis   avellere corpora temptat              [ ]?
359           et teneros   manibus ramos   abrumpit; at inde               [ ]
360            sanguineae   manant tamquam   de vulnere guttae.            [ ]
361         'parce, precor, mater'   quaecumque est saucia clamat,         [ ]
362        'parce, precor; nostrum   laceratur in arbore corpus.           [ ]
363           iamque vale.' cortex   in verba novissima venit.             [ ]
364           inde fluunt lacrimae   stillataque sole rigescunt            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
365                de ramis   electra novis,   quae lucidus amnis          [2]
366             excipit et nuribus   mittit spectanda Latinis.             [ ]
367            adfuit huic monstro   proles Stheneleia Cycnus,             [1]
368               qui tibi materno   quamvis a sanguine iunctus,           [ ]?
369       mente tamen,   Phaethon, propior   fuit. ille relicto            [ ]
370           (nam Ligurum populos   et magnas rexerat urbes)              [ ]
371                imperio   ripas virides   amnemque querelis             [ ]
372              Eridanum implerat   silvamque sonoribus auctam,           [ ]
373            cum vox est   tenuata viro   canaeque capillos              [ ]?
374             dissimulant plumae   collumque a pectore longe             [ ]
375           porrigitur   digitosque ligat   iunctura rubentes,           [ ]
376             penna latus velat,   tenet os sine acumine rostrum.        [ ]
377           fit nova Cycnus avis   nec se caeloque Iovique               [ ]
378             credit, ut iniuste   missi memor ignis ab illo;            [ ]
379         stagna petit   patulosque lacus   ignemque perosus             [ ]
380              quae colat elegit   contraria flumina flammis.            [2]
381              squalidus interea   genitor Phaethontis et expers         [ ]
382              ipse sui decoris,   qualis cum deficit orbem              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
383            esse solet,   lucemque odit   seque ipse diemque            [ ]
384        datque animum in luctus   et luctibus adicit iram               [ ]
385              officiumque negat   mundo. 'satis' inquit. 'ab aevi       [ ]
386            sors mea principiis   fuit inrequieta, pigetque             [ ]
387              actorum   sine fine mihi,   sine honore laborum.          [ ]
388            quilibet alter agat   portantes lumina currus;              [ ]
389            si nemo est   omnesque dei   non posse fatentur,            [ ]
390          ipse agat, ut saltem,   dum nostras temptat habenas,          [ ]
391                orbatura patres   aliquando fulmina ponat.              [1]?
392           tum sciet, ignipedum   vires expertus equorum,               [ ]
393             non meruisse necem   qui non bene rexerit illos.'          [ ]
394                 talia dicentem   circumstant omnia Solem               [ ]
395             numina, neve velit   tenebras inducere rebus               [ ]
396          supplice voce rogant;   missos quoque Iuppiter ignes          [ ]
397             excusat   precibusque minas   regaliter addit.             [ ]
398               colligit amentes   et adhuc terrore paventes             [ ]
399        Phoebus equos   stimuloque dolens   et verbere saevit.          [ ]
400              saevit enim natum  -que obiectat et imputat illis.        [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
401            at pater omnipotens   ingentia moenia caeli                 [ ]
402             circuit et ne quid   labefactum viribus ignis              [ ]
403              corruat explorat;   quae postquam firma suique            [ ]
404            roboris esse videt,   terras hominumque labores             [ ]
405            perspicit. Arcadiae   tamen est impensior illi              [ ]
406              cura suae; fontes  -que et nondum audentia labi           [ ]
407             flumina restituit,   dat terrae gramina, frondes           [ ]
408            arboribus,   laesasque iubet   revirescere silvas.          [ ]
409      dum redit itque frequens,   in virgine Nonacrina                  [u]
410              haesit et accepti   caluere sub ossibus ignes.            [ ]
411            non erat huius opus   lanam mollire trahendo                [ ]
412             nec positu   variare comas.   ubi fibula vestem,           [ ]
413               vitta coercuerat   neglectos alba capillos,              [ ]
414              et modo leve manu   iaculum, modo sumpserat arcum,        [ ]
415            miles erat Phoebes,   nec Maenalon attigit ulla             [ ]
416           gratior hac Triviae;   sed nulla potentia longa est.         [ ]
417               ulterius   medio spatium   sol altus habebat             [ ]
418           cum subit illa nemus   quod nulla ceciderat aetas;           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
419                exuit hic umero   pharetram lentosque retendit          [ ]
420               arcus inque solo   quod texerat herba iacebat            [ ]
421             et pictam   posita pharetram   cervice premebat.           [ ]
422              Iuppiter ut vidit   fessam et custode vacantem,           [ ]
423            'hoc certe   furtum coniunx   mea nesciet' inquit,          [ ]
424             'aut si rescierit,   sunt, o sunt iurgia tanti!'           [ ]
425              protinus induitur   faciem cultumque Dianae               [ ]
426       atque ait: 'o   comitum, virgo,   pars una mearum,               [ ]
427            in quibus es   venata iugis?'   de caespite virgo           [2]
428           se levat et   'salve numen,   me iudice' dixit,              [1]
429            'audiat ipse licet,   maius Iove.' ridet et audit           [ ]
430              et sibi praeferri   se gaudet et oscula iungit            [ ]?
431             nec moderata satis   nec sic a virgine danda.              [ ]?
432               qua venata foret   silva narrare parantem                [1]
433               impedit amplexu,   nec se sine crimine prodit.           [ ]
434            illa quidem contra,   quantum modo femina posset            [ ]
435             (aspiceres utinam,   Saturnia: mitior esses),              [ ]
436            illa quidem pugnat;   sed quem superare puella,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
437          quisve Iovem poterat?   superum petit aethera victor          [ ]
438            Iuppiter; huic odio   nemus est et conscia silva,           [ ]
439          unde pedem   referens paene est   oblita pharetram            [ ]
440              tollere cum telis   et quem suspenderat arcum.            [ ]
441              ecce suo   comitata choro   Dictynna per altum            [ ]
442            Maenalon ingrediens   et caede superba ferarum              [ ]
443             aspicit hanc visam  -que vocat; clamata refugit            [ ]
444                et timuit primo   ne Iuppiter esset in illa.            [1]?
445         sed postquam   pariter nymphas   incedere vidit,               [ ]
446            sensit abesse dolos   numerumque accessit ad harum.         [ ]
447         heu quam difficile est   crimen non prodere vultu!             [ ]
448             vix oculos   attollit humo   nec, ut ante solebat,         [ ]
449             iuncta deae lateri   nec toto est agmine prima,            [ ]
450             sed silet et laesi   dat signa rubore pudoris;             [ ]
451       et, nisi quod virgo est,   poterat sentire Diana                 [ ]
452            mille notis culpam;   nymphae sensisse feruntur.            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
453               orbe resurgebant   lunaria cornua nono                   [ ]
454              cum dea venatu et   fraternis languida flammis            [ ]
455           nacta nemus gelidum,   de quo cum murmure labens             [ ]
456               ibat et attritas   versabat rivus harenas.               [ ]
457              ut loca laudavit,   summas pede contigit undas;           [ ]
458            his quoque laudatis   'procul est' ait 'arbiter omnis;      [ ]
459                nuda superfusis   tingamus corpora lymphis?'            [ ]
460             Parrhasis erubuit.   cunctae velamina ponunt,              [ ]
461             una moras quaerit;   dubitanti vestis adempta est,         [ ]
462              qua posita   nudo patuit   cum corpore crimen.            [2]
463            attonitae   manibusque uterum   celare volenti              [ ]
464          'i procul hinc' dixit   'nec sacros pollue fontes'            [ ]
465              Cynthia deque suo   iussit secedere coetu.                [ ]
466              senserat hoc olim   magni matrona Tonantis                [2]?
467           distuleratque graves   in idonea tempora poenas.             [ ]
468         causa morae nulla est,   et iam puer Arcas (id ipsum           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
469                 indoluit Iuno)   fuerat de paelice natus.              [ ]
470             quo simul obvertit   saevam cum lumine mentem,             [ ]
471             'scilicet hoc unum   restabat, adultera' dixit,            [2]
472              'ut fecunda fores   fieretque iniuria partu               [ ]
473              nota Iovisque mei   testatum dedecus esset.               [ ]
474             haud impune feres;   adimam tibi namque figuram            [ ]
475         qua tibi quaque places   nostro, importuna, marito.'           [ ]
476               dixit et adversa   prensis a fronte capillis             [ ]?
477           stravit humi pronam.   tendebat bracchia supplex:            [2]
478             bracchia coeperunt   nigris horrescere villis              [ ]
479               curvarique manus   et aduncos crescere in ungues         [1]
480               officioque pedum   fungi laudataque quondam              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
481                ora Iovi   lato fieri   deformia rictu.                 [2]?
482             neve preces animos   et verba precantia flectant,          [ ]
483          posse loqui eripitur;   vox iracunda minaxque                 [ ]?
484              plenaque terroris   rauco de gutture fertur.              [ ]?
485             mens antiqua tamen   facta quoque mansit in ursa,          [ ]
486                adsiduoque suos   gemitu testata dolores                [ ]
487             qualescumque manus   ad caelum et sidera tollit            [ ]
488             ingratumque Iovem,   nequeat cum dicere, sentit.           [ ]
489               a quotiens, sola   non ausa quiescere silva,             [ ]?
490           ante domum   quondamque suis   erravit in agris!             [ ]
491           a quotiens   per saxa canum   latratibus acta est            [ ]
492               venatrixque metu   venantum territa fugit!               [ ]?
493           saepe feris   latuit visis,   oblita quid esset,             [ ]
494             ursaque conspectos   in montibus horruit ursos             [ ]
495            pertimuitque lupos,   quamvis pater esset in illis.         [ ]
496                 ecce Lycaoniae   proles ignara parentis                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
497        Arcas adest,   ter quinque fere   natalibus actis;              [1]
498         dumque feras sequitur,   dum saltus eligit aptos               [ ]
499            nexilibusque plagis   silvas Erymanthidas ambit,            [ ]
500             incidit in matrem,   quae restitit Arcade viso             [ ]
501                 et cognoscenti   similis fuit. ille refugit            [ ]
502              immotosque oculos   in se sine fine tenentem              [ ]
503               nescius extimuit   propiusque accedere aventi            [ ]
504               vulnifico fuerat   fixurus pectora telo;                 [ ]
505              arcuit omnipotens   pariterque ipsosque nefasque          [ ]
506            sustulit et volucri   raptos per inania vento               [ ]
507                 imposuit caelo   vicinaque sidera fecit.               [2]?
508                  intumuit Iuno   postquam inter sidera paelex          [ ]
509             fulsit et ad canam   descendit in aequora Tethyn           [ ]
510              Oceanumque senem,   quorum reverentia movit               [ ]
511           saepe deos,   causamque viae   scitantibus infit:            [ ]
512           'quaeritis aetheriis   quare regina deorum                   [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
513             sedibus hic adsim?   pro me tenet altera caelum.           [1]
514              mentior, obscurum   nisi nox cum fecerit orbem,           [ ]
515                nuper honoratas   summo, mea vulnera, caelo             [2]
516            videritis   stellas illic,   ubi circulus axem              [ ]
517               ultimus extremum   spatioque brevissimus ambit.          [ ]
518              est vero quisquam   Iunonem laedere nolit                 [ ]
519            offensamque tremat,   quae prosum sola nocendo?             [ ]
520            o  ego quantum egi!   quam vasta potentia nostra est!       [2]
521            esse hominem vetui:   facta est dea. sic ego poenas         [ ]
522               sontibus impono,   sic est mea magna potestas.           [1]?
523              vindicet antiquam   faciem vultusque ferinos              [ ]
524             detrahat, Argolica   quod in ante Phoronide fecit.         [ ]
525             cur non et   pulsa ducit   Iunone meoque                   [ ]
526            conlocat in thalamo   socerumque Lycaona sumit?             [ ]
527             at vos si   laesae tangit   contemptus alumnae,            [ ]
528               gurgite caeruleo   septem prohibete Triones              [ ]
529            sideraque in caelum   stupri mercede recepta                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
530               pellite, ne puro   tingatur in aequore paelex.'          [2]?
531            di maris adnuerant;   habili Saturnia curru                 [1]
532            ingreditur liquidum   pavonibus aethera pictis,             [1]
533             tam nuper   pictis caeso   pavonibus Argo                  [ ]
534            quam tu nuper eras,   cum candidus ante fuisses,            [1]
535           corve loquax, subito   nigrantes versus in alas.             [ ]
536        nam fuit haec   quondam niveis   argentea pennis                [ ]
537              ales, ut aequaret   totas sine labe columbas              [ ]
538                 nec servaturis   vigili Capitolia voce                 [ ]
539              cederet anseribus   nec amanti flumina cycno.             [ ]
540             lingua fuit damno;   lingua faciente loquaci               [ ]
541           qui color albus erat   nunc est contrarius albo.             [ ]
542              pulchrior in tota   quam Larisaea Coronis                 [ ]?
543             non fuit Haemonia.   placuit tibi, Delphice, certe,        [ ]
544             dum vel casta fuit   vel inobservata; sed ales             [ ]
545              sensit adulterium   Phoebeius, utque latentem             [ ]
546              detegeret culpam,   non exorabilis index                  [ ]
547             ad dominum   tendebat iter.   quem garrula motis           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
548            consequitur pennis,   scitetur ut omnia, cornix             [2]
549                 auditaque viae   causa 'non utile carpis'              [ ]?
550        inquit 'iter;   ne sperne meae   praesagia linguae.             [ ]
551         quid fuerim   quid simque vide   meritumque require:           [ ]
552              invenies   nocuisse fidem.   nam tempore quodam           [ ]
553           Pallas Erichthonium,   prolem sine matre creatam,            [ ]
554               clauserat Actaeo   texta de vimine cista                 [ ]?
555           virginibusque tribus   gemino de Cecrope natis               [1]
556              et legem dederat,   sua ne secreta viderent.              [ ]
557             abdita fronde levi   densa speculabar ab ulmo              [ ]
558        quid facerent.   commissa duae   sine fraude tuentur,           [ ]
559         Pandrosos atque Herse;   timidas vocat una sorores             [ ]
560               Aglauros   nodosque manu   diducit et intus              [1]
561             infantemque vident   apporrectumque draconem.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
562              acta deae refero;   pro quo mihi gratia talis             [1]
563              redditur ut dicar   tutela pulsa Minervae                 [ ]?
564            et ponar   post noctis avem.   mea poena volucres           [ ]
565              admonuisse potest   ne voce pericula quaerant.            [2]
566            at, puto, non ultro   nec quidquam tale rogantem            [ ]
567             me petiit.    ipsa licet hoc   a Pallade quaeras:          [2]?
568             quamvis irata est,   non hoc irata negabit.                [ ]
569                nam me Phocaica   clarus tellure Coroneus               [ ]?
570           (nota loquor) genuit   fueramque ego regia virgo             [ ]
571            divitibusque procis   (ne me contemne) petebar;             [ ]
572             forma mihi nocuit.   nam cum per litora lentis             [ ]
573            passibus, ut soleo,   summa spatiarer harena,               [ ]
574              vidit et incaluit   pelagi deus, utque precando           [ ]
575            tempora cum blandis   absumpsit inania verbis,              [ ]
576         vim parat et sequitur.   fugio densumque relinquo              [ ]
577              litus et in molli   nequiquam lassor harena.              [ ]?
578            inde deos   hominesque voco,   nec contigit ullum           [ ]
579              vox mea mortalem;   mota est pro virgine virgo            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
580             auxiliumque tulit.   tendebam bracchia caelo:              [ ]
581             bracchia coeperunt   levibus nigrescere pennis;            [ ]
582            reicere ex   umeris vestem   molibar: at illa               [ ]
583         pluma erat inque cutem   radices egerat imas;                  [ ]?
584             plangere nuda meis   conabar pectora palmis:               [ ]
585           sed neque iam palmas   nec pectora nuda gerebam;             [ ]
586          currebam,   nec ut ante pedes   retinebat harena              [ ]
587              sed summa   tollebar humo;   mox alta per aura            [ ]
588             evehor et data sum   comes inculpata Minervae.             [ ]
589        quid tamen hoc prodest,   si diro facta volucris                [ ]?
590              crimine Nyctimene   nostro successit honori?              [ ]
591              an quae per totam   res est notissima Lesbon              [ ]
592           non audita tibi est,   patrium temerasse cubile              [ ]
593          Nyctimenen?   avis illa quidem,   sed conscia culpae          [ ]
594             conspectum   lucemque fugit   tenebrisque pudorem          [ ]
595             celat et a cunctis   expellitur aethere toto.'             [ ]
596                  talia dicenti   'tibi' ait 'revocamina' corvus        [ ]
597        'sint precor ista malo;   nos vanum spernimus omen.'            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
598            nec coeptum   dimittit iter   dominoque iacentem            [ ]
599            cum iuvene Haemonio   vidisse Coronida narrat.              [ ]?
600             laurea delapsa est   audito crimine amantis                [ ]?
601            et pariter   vultusque deo   plectrumque colorque           [ ]
602          excidit; utque animus   tumida fervebat ab ira                [ ]
603             arma adsueta capit   flexumque a cornibus arcum            [ ]
604             tendit et illa suo   totiens cum pectore iuncta            [ ]
605                     indevitato   traiecit pectora telo.                [ ]
606             icta dedit gemitum   tractoque a corpore ferro             [ ]?
607                candida puniceo   perfudit membra cruore                [ ]
608             et dixit:   'potui poenas,   tibi, Phoebe, dedisse         [ ]
609           sed peperisse prius;   duo nunc moriemur in una.'            [ ]
610           hactenus, et pariter   vitam cum sanguine fudit.             [ ]
611            corpus inane animae   frigus letale secutum est.            [ ]
612              paenitet heu sero   poenae crudelis amantem               [ ]
613           seque quod audierit,   quod sic exarserit odit;              [ ]
614           odit avem   per quam crimen   causamque dolendi              [ ]
615            scire coactus erat,   nec non arcumque manumque             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli)
616               odit cumque manu   temeraria tela sagittas;              [ ]
617             conlapsamque fovet   seraque ope vincere fata              [1]
618             nititur et medicas   exercet inaniter artes.               [ ]
619          quae postquam frustra   temptata rogumque parari              [ ]
620               vidit et arsuros   supremis ignibus artus,               [ ]?
621               tum vero gemitus   (neque enim caelestia tingi           [1]
622            ora licet lacrimis)   alto de corde petitos                 [ ]?
623            edidit, haud aliter   quam cum spectante iuvenca            [ ]
624             lactentis   vituli dextra   libratus ab aure               [ ]?
625              tempora discussit   claro cava malleus ictu.              [1]
626              ut tamen ingratos   in pectora fudit odores               [ ]?
627              et dedit amplexus   iniustaque iusta peregit,             [ ]
628         non tulit in   cineres labi   sua Phoebus eosdem               [ ]
629              semina, sed natum   flammis uteroque parentis             [ ]
630               eripuit   geminique tulit   Chironis in antrum;          [ ]
631              sperantemque sibi   non falsae praemia linguae            [ ]
632             inter aves   albas vetuit   consistere corvum.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 195
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 2,633-875 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: