Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 40 - ME1-OVID Prossimo file n. 196
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 0:00
633 semifer interea divinae stirpis alumno [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 0:+
634 laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore. [ ]
635 ecce venit rutilis umeros protecta capillis [ ]
636 filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo [ ]
637 fluminis in rapidi ripis enixa vocavit [ ]?
638 Ocyroen. non haec artes contenta paternas [ ]
639 edidicisse fuit; fatorum arcana canebat. [ ]
640 ergo ubi vaticinos concepit mente furores [ ]
641 incaluitque deo quem clausum pectore habebat, [ ]
642 aspicit infantem 'toto'que 'salutifer orbi [1]
643 cresce, puer,' dixit; 'tibi se mortalia saepe [ ]
644 corpora debebunt; animas tibi reddere ademptas [2]
645 fas erit, idque semel dis indignantibus ausus [ ]
646 posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita; [ ]
647 eque deo corpus fies exsangue deusque [ ]
648 qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. [ ]
649 tu quoque, care pater, nunc immortalis et aevis [ ]
650 omnibus ut maneas nascendi lege creatus, [ ]
651 posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 0:++
652 sanguine serpentis per saucia membra recepto; [ ]
653 teque ex aeterno patientem numina mortis [ ]
654 efficient triplicesque deae tua fila resolvent.' [ ]
655 restabat fatis aliquid; suspirat ab imis [1]
656 pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae [ ]
657 atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata vetorque [ ]
658 plura loqui vocisque meae praecluditur usus. [2]
659 non fuerant artes tanti, quae numinis iram [ ]
660 contraxere mihi; mallem nescisse futura. [ ]
661 iam mihi subduci facies humana videtur [ ]?
662 iam cibus herba placet, iam latis currere campis [ ]
663 impetus est; in equam cognataque corpora vertor. [ ]
664 tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.' [ ]?
665 talia dicenti pars est extrema querelae [ ]
666 intellecta parum, confusaque verba fuerunt; [ ]
667 mox ne verba quidem nec equae sonus ille videtur, [ ]
668 sed simulantis equam, parvoque in tempore certos [ ]
669 edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 4:00
670 tum digiti coeunt et quinos alligat ungues [ ]?
671 perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris [ ]
672 et colli spatium, longae pars maxima pallae [ ]
673 cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, [1]
674 in dextras abiere iubas, pariterque novata est [ ]
675 et vox et facies; nomen quoque monstra dedere. [ ]
676 flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, [ ]
677 Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni [ ]
678 iussa Iovis poteras nec, si rescindere posses, [ ]
679 tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas. [2]
680 illud erat tempus, quo te pastoria pellis [ ]
681 texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, [ ]
682 alterius dispar septenis fistula cannis. [ ]
683 dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, [ ]
684 incustoditae Pylios memorantur in agros [ ]
685 processisse boves. videt has Atlantide Maia [ ]
686 natus et arte sua silvis occultat abactas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 4:+
687 senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo [1]
688 rure senex (Battum vicinia tota vocabant); [ ]
689 divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei [ ]
690 nobiliumque greges custos servabat equarum. [ ]
691 hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi [1]?
692 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret [ ]
693 haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto [ ]
694 nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam' [ ]
695 et dedit. accepta voces has reddidit hospes: [1]
696 'tutus eas; lapis iste prius tua furta loquetur' [ ]
697 et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire; [ ]
698 mox redit et versa pariter cum voce figura [ ]
699 'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit [1]
700 'ire boves, fer opum furtoque silentia deme. [ ]
701 iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.' [ ]
702 at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis [ ]
703 montibus' inquit 'erunt' (et erant sub montibus illis). [ ]
704 risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis? [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 4:++
705 me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit [ ]
706 in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, [ ]
707 inque nihil merito vetus est infamia saxo. [ ]
708 hinc se sustulerat paribus Caducifer alis [ ]
709 Munychiosque volans agros gratamque Minervae [ ]
710 despectabat humum cultique arbusta Lycei. [ ]
711 illa forte die castae de more puellae [ ]
712 vertice supposito festas in Pallados arces [ ]
713 pura coronatis portabant sacra canistris. [2]
714 inde revertentes deus aspicit ales iterque [ ]
715 non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem. [ ]
716 ut volucris visis rapidissima miluus extis, [ ]
717 dum timet et densi circumstant sacra ministri, [ ]
718 flectitur in gyrum nec longius audet abire [ ]
719 spemque suam motis avidus circumvolat alis, [1]
720 sic super Actaeas agilis Cyllenius arces [ ]
721 inclinat cursus et easdem circinat auras. [ ]
722 quanto splendidior quam cetera sidera fulget [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 8:00
723 Lucifer et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, [ ]
724 tanto virginibus praestantior omnibus Herse [ ]
725 ibat eratque decus pompae comitumque suarum. [ ]
726 obstipuit forma Iove natus et aethere pendens [ ]
727 non secus exarsit quam cum Balearica plumbum [ ]
728 funda iacit; volat illud et incandescit eundo, [ ]!
729 et quos non habuit sub nubibus invenit ignis. [ ]
730 vertit iter caeloque petit terrena relicto [ ]
731 nec se dissimulat; tanta est fiducia formae. [ ]
732 quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam [1]
733 permulcetque comas chlamydemque ut pendeat apte [ ]
734 conlocat, ut limbus totumque appareat aurum, [ ]
735 ut teres in dextra quae somnos ducit et arcet [ ]
736 virga sit, ut tersis niteant talaria plantis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 8:+
737 pars secreta domus ebore et testudine cultos [1]
738 tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum, [ ]
739 Aglauros laevum, medium possederat Herse. [ ]
740 quae tenuit laevum venientem prima notavit [ ]
741 Mercurium nomenque dei scitarier ausa est [ ]
742 et causam adventus; cui sic respondit: 'Atlantis [ ]
743 Pleionesque nepos ego sum, qui iussa per auras [ ]
744 verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse. [ ]
745 nec fingam causas; tu tantum fida sorori [ ]
746 esse velis prolisque meae matertera dici. [ ]
747 Herse causa viae; faveas oramus amanti.' [ ]
748 aspicit hunc oculis isdem quibus abdita nuper [ ]
749 viderat Aglauros flavae secreta Minervae, [ ]
750 proque ministerio magni sibi ponderis aurum [ ]
751 postulat; interea tectis excedere cogit. [ ]
752 vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem [ ]
753 et tanto penitus traxit suspiria motu [ ]
754 ut pariter pectus positamque in pectore forti [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 8:++
755 aegida concuteret; subit hanc arcana profana [ ]
756 detexisse manu, tum cum sine matre creatam [ ]
757 Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, [ ]
758 et gratamque deo fore iam gratamque sorori [ ]
759 et ditem sumpto quod avara poposcerat auro. [ ]
760 protinus Invidiae nigro squalentia tabo [ ]?
761 tecta petit. domus est imis in vallibus huius [ ]
762 abdita, sole carens, non ulli pervia vento, [ ]
763 tristis et ignavi plenissima frigoris et quae [ ]?
764 igne vacet semper, caligine semper abundet. [1]
765 huc ubi pervenit belli metuenda virago, [ ]
766 constitit ante domum (neque enim succedere tectis [ ]
767 fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. [ ]?
768 concussae patuere fores; videt intus edentem [ ]
769 vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 12:00
770 Invidiam, visaque oculos avertit. at illa [1]?
771 surgit humo pigra semesarumque relinquit [ ]?
772 corpora serpentum passuque incedit inerti; [ ]
773 utque deam vidit formaque armisque decoram, [ ]
774 ingemuit vultumque una ac suspiria duxit. [ ]
775 pallor in ore sedet, macies in corpore toto, [ ]
776 nusquam recta acies, livent rubigine dentes, [ ]
777 pectora felle virent, lingua est suffusa veneno. [ ]
778 risus abest, nisi quem visi movere dolores, [1]
779 nec fruitur somno vigilacibus excita curis, [ ]
780 sed videt ingratos intabescitque videndo [ ]
781 successus hominum carpitque et carpitur una [ ]
782 suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam, [ ]
783 talibus adfata est breviter Tritonia dictis: [ ]
784 'infice tabe tua natarum Cecropis unam; [ ]?
785 sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta [ ]
786 fugit et impressa tellurem reppulit hasta. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 12:+
787 illa deam obliquo fugientem lumine cernens [ ]?
788 murmura parva dedit successurumque Minervae [ ]
789 indoluit baculumque capit quod spinea totum [ ]
790 vincula cingebant, adopertaque nubibus atris [ ]
791 quacumque ingreditur florentia proterit arva [ ]
792 exuritque herbas et summa cacumina carpit [ ]
793 adflatuque suo populos urbesque domosque [ ]?
794 polluit. et tandem Tritonida conspicit arcem [1]
795 ingeniis opibus -que et festa pace virentem, [ ]
796 vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. [ ]
797 sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, [ ]
798 iussa facit pectusque manu ferrugine tincta [ ]
799 tangit et hamatis praecordia sentibus implet [2]
800 inspiratque nocens virus piceumque per ossa [ ]
801 dissipat et medio spargit pulmone venenum. [ ]
802 neve mali causae spatium per latius errent, [ ]
803 germanam ante oculos fortunatumque sororis [ ]?
804 coniugium pulchraque deum sub imagine ponit [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 12:++
805 cunctaque magna facit. quibus inritata dolore [ ]
806 Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, [ ]
807 anxia luce gemit lentaque miserrima tabe [ ]
808 liquitur, ut glacies incerto saucia sole, [ ]
809 felicisque bonis non lenius uritur Herses [ ]
810 quam cum spinosis ignis supponitur herbis, [ ]
811 quae neque dant flammas lentoque tepore cremantur. [ ]
812 saepe mori voluit, ne quidquam tale videret, [ ]
813 saepe velut crimen rigido narrare parenti; [ ]
814 denique in adverso venientem limine sedit [ ]
815 exclusura deum. cui blandimenta precesque [ ]
816 verbaque iactanti mitissima 'desine,' dixit; [ ]?
817 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' [2]
818 'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto' [ ]?
819 caelestique fores virga patefecit; at illi [ ]
820 surgere conanti partes quascumque sedendo [ ]
821 flectimur ignava nequeunt gravitate moveri. [ ]?
822 illa quidem pugnat recto se attollere trunco, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 16:00
823 sed genuum iunctura riget frigusque per ungues [ ]
824 labitur et pallent amisso sanguine venae; [ ]
825 utque malum late solet immedicabile cancer [ ]?
826 serpere et inlaesas vitiatis addere partes, [ ]
827 sic letalis hiems paulatim in pectora venit [ ]
828 vitalesque vias et respiramina clausit. [ ]
829 nec conata loqui est nec, si conata fuisset, [1]?
830 vocis habebat iter; saxum iam colla tenebat [ ]
831 oraque duruerant signumque exsangue sedebat. [ ]
832 nec lapis albus erat; sua mens infecerat illam. [ ]
833 has ubi verborum poenas mentisque profanae [ ]
834 cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras [ ]?
835 linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. [ ]?
836 sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris [ ]
837 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum, [ ]
838 pelle moram solitoque celer delabere cursu, [ ]
839 quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 16:+
840 suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), [1]
841 hanc pete quodque procul montano gramine pasci [ ]?
842 armentum regale vides ad litora verte.' [2]
843 dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci [ ]
844 litora iussa petunt, ubi magni filia regis [ ]
845 ludere virginibus Tyriis comitata solebat. [ ]
846 non bene conveniunt nec in una sede morantur [2]
847 maiestas et amor: sceptri gravitate relicta [ ]
848 ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis [ ]
849 ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, [ ]?
850 induitur faciem tauri mixtusque iuvencis [ ]
851 mugit et in teneris formosus obambulat herbis. [ ]
852 quippe color nivis est, quam nec vestigia duri [ ]
853 calcavere pedis nec solvit aquaticus Auster; [1]
854 colla toris exstant, armis palearia pendent, [ ]
855 cornua parva quidem, sed quae contendere possis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 16:++
856 facta manu, puraque magis perlucida gemma; [2]
857 nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: [ ]
858 pacem vultus habet. miratur Agenore nata [2]
859 quod tam formosus, quod proelia nulla minetur. [ ]
860 sed quamvis mitem metuit contingere primo; [ ]
861 mox adit et flores ad candida porrigit ora. [1]
862 gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, [ ]
863 oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt! [ ]
864 et nunc adludit viridique exsultat in herba, [ ]
865 nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; [ ]
866 paulatimque metu dempto modo pectora praebet [ ]
867 virginea plaudenda manu, modo cornua sertis [ ]
868 impedienda novis. ausa est quoque regia virgo, [ ]
869 nescia quem premeret, tergo considere tauri, [ ]
870 cum deus a terra siccoque a litore sensim [ ]?
871 falsa pedum primis vestigia ponit in undis; [ ]
872 inde abit ulterius mediique per aequora ponti [ ]
873 fert praedam. pavet haec litusque ablata relictum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 2. bog (Rizzoli) 16:+++
874 respicit et dextra cornum tenet, altera dorso [ ]
875 imposita est; tremulae sinuantur flamine vestes. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 196
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 3,1-252 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
852 quippe color nivis est, quam nec vestigia duri [ ]
873 fert praedam. pavet haec litusque ablata relictum [ ]
2. bog.
817 ‘hinc ego me non sum nisi te motura repulso.’ [2]
2. bog.
763 tristis et ignavi plenissima frigoris et quae [ ]?
Analyse 4
2. bog.
728 funda iacit; volat illud et incandescit eundo, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede