File n. 209 – 16:39 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 210
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 209 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 7,452-661 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)                      0:00
452               consonat adsensu   populi precibusque faventum           [ ]
453                regia, nec tota   tristis locus ullus in urbe est.      [ ]?
454          nec tamen (usque adeo   nulla est sincera voluptas,           [ ]
455          sollicitumque aliquid   laetis intervenit) Aegeus             [ ]
456                gaudia percepit   nato secura recepto;                  [ ]?
457             bella parat Minos,   qui quamquam milite, quamquam         [ ]
458         classe valet,   patria tamen est   firmissimus ira             [ ]
459              Androgeique necem   iustis ulciscitur armis.              [ ]
460             ante tamen   bello vires   adquirit amicas,                [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
461         quaque potens habitus,   volucri freta classe pererrat.        [ ]
462          hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,                 [ ]!
463             promissis Anaphen,   regna Astypaleia bello;               [ ]
464           hinc humilem Myconon   cretosaque rura Cimoli                [2]
465             florentemque thymo   Syron planamque Seriphon              [1]
466            marmoreamque Paron,   quamque impia prodidit Arne           [ ]
467            Siphnon et accepto,   quod avara poposcerat, auro           [ ]
468           mutata est   in avem quae nunc   quoque diligit aurum,       [ ]
469            nigra pedes, nigris   velata monedula pennis.               [2]
470                nec non Oliaros   Didymeque et Tenos et Andros          [ ]
471            et Gyaros   nitidaeque ferax   Peparethos olivae            [ ]
472               Cnosiacas   iuvere rates.   latere inde sinistro         [2]
473                 Oenopiam Minos   petit, Aeacideia regna.               [ ]
474              (Oenopiam veteres   appellavere, sed ipse                 [ ]
475                 Aeacus Aeginam   genetricis nomine dixit.)             [ ]
476            turba ruit   tantaeque virum   cognoscere famae             [ ]
477             expetit; occurrunt   illi Telamonque minorque              [ ]
478            quam Telamon Peleus   et proles tertia Phocus;              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
479          ipse quoque egreditur   tardus gravitate senili               [ ]
480             Aeacus et quae sit   veniendi causa requirit.              [ ]
481             admonitus   patrii luctus   suspirat et illi               [ ]
482            dicta refert rector   populorum talia centum:               [ ]
483                'arma iuves oro   pro nato sumpta piaeque               [2]?
484             pars sis militiae;   tumulo solacia posco.'                [1]
485                 huic Asopiades   'petis inrita' dixit 'et urbi         [ ]
486             non facienda meae;   neque enim coniunctior ulla           [ ]
487           Cecropidis   hac est tellus.   ea foedera nobis.'            [2]
488       tristis abit   'stabunt'que 'tibi   tua foedera magno'           [ ]
489               dixit et utilius   bellum putat esse minari              [ ]
490         quam gerere atque suas   ibi praeconsumere vires.              [ ]
491            classis ab Oenopiis   etiamnum Lyctia muris                 [ ]
492              spectari poterat,   cum pleno concita velo                [1]?
493            Attica puppis adest   in portusque intrat amicos,           [ ]
494        quae Cephalum   patriaeque simul   mandata ferebat.             [ ]
495               Aeacidae   longo iuvenes   post tempore visum            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)                      4:00
496                 agnovere tamen   Cephalum dextrasque dedere            [1]
497            inque patris   duxere domum.   spectabilis heros            [ ]
498            et veteris retinens   etiamnum pignora formae               [ ]
499             ingreditur   ramumque tenens   popularis olivae;           [ ]
500               a dextra   laevaque duos   aetate minores                [ ]
501       maior habet,   Clyton et Buten,   Pallante creatos.              [ ]
502            postquam congressus   primi sua verba tulerunt,             [ ]
503          Cecropidum   Cephalus peragit   mandata rogatque              [ ]
504              auxilium   foedusque refert   et iura parentum            [ ]
505               imperiumque peti   totius Achaidos addit.                [2]?
506               sic ubi mandatum   iuvit facundia causam,                [ ]
507               Aeacus in capulo   sceptri nitente sinistra              [ ]?
508           'ne petite auxilium,   sed sumite,' dixit 'Athenae!          [ ]
509               nec dubie vires,   quas haec habet insula, vestras       [ ]
510         dicite, et omnia, quae   rerum status iste mearum;             [ ]!
511             robora non desunt;   superat mihi miles et hoc est         [ ]
512            (gratia dis!) felix   et inexcusabile tempus.'              [ ]
513      'immo ita sit,' Cephalus;   'crescat tua civibus opto             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
514         urbs,' ait. 'adveniens   equidem modo gaudia cepi,             [ ]
515          cum tam pulchra mihi,   tam par aetate iuventus               [ ]
516               obvia processit;   multos tamen inde requiro,            [ ]
517            quos quondam   vidi vestra   prius urbe receptus.'          [ ]?
518                Aeacus ingemuit   tristique ita voce locutus:           [ ]
519            'flebile principium   melior fortuna secuta est;            [ ]
520           hanc utinam   possem vobis   memorare sine illo!             [ ]
521           ordine nunc repetam,   neu longa ambage morer vos,           [ ]
522          ossa cinisque iacent,   memori quos mente requiris.           [ ]
523           et quota pars   illi rerum   periere mearum!                 [1]
524                dira lues   ira populis   Iunonis iniquae               [1]
525                 incidit exosae   dictas a paelice terras.              [ ]?
526              dum visum   mortale malum   tantaeque latebat             [ ]
527           causa nocens cladis,   pugnatum est arte medendi;            [ ]
528               exitium   superabat opem,   quae victa iacebat.          [ ]
529             principio   caelum spissa   caligine terras                [ ]?
530             pressit et ignavos   inclusit nubibus aestus,              [ ]
531          dumque quater iunctis   explevit cornibus orbem               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
532            luna, quater plenum   tenuata retexuit orbem,               [ ]
533               letiferis calidi   spirarunt aestibus Austri.            [ ]?
534         constat et in   fontes vitium   venisse lacusque,              [ ]
535              miliaque incultos   serpentum multa per agros             [ ]
536             errasse atque suis   fluvios temerasse venenis.            [ ]
537             strage canum primo   volucrumque oviumque boumque          [1]
538             inque feris subiti   deprensa potentia morbi.              [ ]?
539              concidere infelix   validos miratur arator                [ ]
540              inter opus tauros   medioque recumbere sulco;             [ ]
541             lanigeris gregibus   balatus dantibus aegros               [ ]
542             sponte sua   lanaeque cadunt   et corpora tabent;          [ ]
543             acer equus quondam   magnaeque in pulvere famae            [ ]
544               degenerat palmas   veterumque oblitus honorum            [ ]
545              ad praesepe gemit   leto moriturus inerti;                [1]
546                non aper irasci   meminit, non fidere cursu             [ ]
547             cerva nec armentis   incurrere fortibus ursi.              [ ]
548           omnia languor habet.   silvisque agrisque viisque            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)                      8:00
549          corpora foeda iacent,   vitiantur odoribus aurae.             [ ]
550          mira loquar:   non illa canes   avidaeque volucres,           [ ]
551              non cani   tetigere lupi;   dilapsa liquescunt            [2]?
552              adflatuque nocent   et agunt contagia late.               [1]
553            pervenit ad miseros   damno graviore colonos                [ ]
554            pestis et in magnae   dominatur moenibus urbis.             [ ]
555              viscera torrentur   primo flammaeque latentis             [ ]
556             indicium rubor est   et ductus anhelitus aegre;            [ ]
557            aspera lingua tumet   tepidisque arentia ventis             [ ]
558             ora patent   auraeque graves   captantur hiatu;            [ ]
559          non stratum,   non ulla pati   velamina possunt,              [ ]?
560            nuda sed in   terra ponunt   praecordia, nec fit            [ ]?
561           corpus humo gelidum,   sed humus de corpore fervet.          [ ]
562            nec moderator adest   inque ipsos saeva medentes            [ ]
563                 erumpit clades   obsuntque auctoribus artes;           [ ]
564        quo propior quisque est   servitque fidelius aegro,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
565               in partem   leti citius   venit. utque salutis           [ ]
566             spes abiit   finemque vident   in funere morbi,            [ ]
567               indulgent animis   et nulla quid utile cura est.         [ ]
568        (utile enim nihil est.)   passim positoque pudore               [ ]
569            fontibus et fluviis   puteisque capacibus haerent.          [ ]
570          nec sitis est   extincta prius   quam vita bibendo            [ ]
571            inde graves   multi nequeunt   consurgere et ipsis          [ ]
572             immoriuntur aquis;   aliquis tamen haurit et illas.        [ ]
573          tantaque sunt miseris   invisi taedia lecti,                  [ ]?
574           prosiliunt   aut, si prohibent   consistere vires,           [ ]
575              corpora devolvunt   in humum fugiuntque Penates           [ ]
576        quisque suos,   sua cuique domus   funesta videtur.             [ ]
577          et, quia causa latet,   locus est in crimine parvus.          [ ]
578              semianimes   errare viis,   dum stare valebant,           [ ]
579           aspiceres,   flentes alios   terraque iacentes               [ ]
580             lassaque versantes   supremo lumina motu.                  [ ]?
581            membraque pendentis   tendunt ad sidera caeli,              [ ]
582            hic illic, ubi mors   deprenderat, exhalantes.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
583           quid mihi tunc animi   fuit aut quid debuit esse,            [ ]
584            ne vitam odissem et   cuperem pars esse meorum?             [ ]?
585            quo se cumque acies   oculorum flexerat, illic              [ ]
586           vulgus erat stratum,   veluti cum putria motis               [ ]
587              poma cadunt ramis   agitataque ilice glandes.             [2]?
588          templa vides   contra gradibus   sublimia longis              [ ]
589         (Iuppiter illa tenet);   quis non altaribus illis              [ ]
590             inrita tura dedit?   quotiens pro coniuge coniunx,         [ ]
591              pro nato genitor,   dum verba precantia dicit,            [1]
592                   non exoratis   animam finivit in aris,               [ ]?
593               inque manu turis   pars inconsumpta reperta est!         [2]
594              admoti   quotiens templis,   dum vota sacerdos            [ ]
595             concipit et fundit   purum inter cornua vinum,             [ ]
596                haud exspectato   ceciderunt vulnere tauri!             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)                     12:00
597            ipse ego sacra Iovi   pro me patriaque tribusque            [ ]?
598             cum facerem natis,   mugitus victima diros                 [ ]
599               edidit et subito   conlapsa sine ictibus ullis           [ ]
600                  exiguo tinxit   subiectos sanguine cultros.           [ ]
601        exta quoque aegra notas   veri monitusque deorum                [1]
602         perdiderant;   tristes penetrant   ad viscera morbi.           [ ]
603               ante sacros vidi   proiecta cadavera postes,             [1]?
604           ante ipsas, quo mors   foret invidiosior, aras.              [ ]
605           pars animam   laqueo claudunt   mortisque timorem            [ ]
606           morte fugant   ultroque vocant   venientia fata.             [ ]
607             corpora missa neci   nullis de more feruntur               [ ]
608          funeribus (neque enim   capiebant funera portae);             [ ]
609           aut inhumata premunt   terras aut dantur in altos            [ ]
610                indotata rogos.   et iam reverentia nulla est           [1]
611            deque rogis pugnant   alienisque ignibus ardent;            [ ]
612           qui lacriment desunt   indefletaeque vagantur                [ ]?
613               natorumque virum  -que animae iuvenumque senumque;       [ ]
614          nec locus in tumolos,   nec sufficit arbor in ignes.          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
615                attonitus tanto   miserarum turbine rerum               [ ]
616              'Iuppiter o' dixi   'si te non falsa loquuntur            [1]
617             dicta sub amplexus   Aeginae Asopidos isse                 [ ]?
618           nec te, magne pater,   nostri pudet esse parentem,           [ ]
619           aut mihi redde meos,   aut me quoque conde sepulcro.'        [ ]
620             ille notam   fulgore dedit   tonitruque secundo.           [ ]
621          'accipio   sintque ista, precor,   felicia mentis             [ ]
622             signa tuae,' dixi;   'quod das mihi pignerar omen.'        [ ]
623             forte fuit   iuxta patulis   rarissima ramis               [ ]
624             sacra Iovi quercus   de semine Dodonaeo;                   [u]
625             hic nos frugilegas   aspeximus agmine longo                [ ]
626             grande onus exiguo   formicas ore gerentes                 [ ]?
627                 rugosoque suum   servantes cortice callem.             [ ]
628           dum numerum   miror, 'totidem,   pater optime' dixi,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)
629              'tu mihi da cives   et inania moenia supple.'             [2]
630              intremuit   ramisque sonum   sine flamine motis           [ ]
631            alta dedit quercus.   pavido mihi membra timore             [ ]
632           horruerant   stabantque comae;   tamen oscula terrae         [ ]
633              roboribusque dedi   nec me sperare fatebar,               [ ]?
634            sperabam   tamen atque animo   mea vota fovebam.            [ ]
635             nox subit et curis   exercita corpora somnus               [ ]?
636           occupat; ante oculos   eadem mihi quercus adesse             [ ]
637               et ramos totidem   totidemque animalia ramis             [ ]
638            ferre suis visa est   pariterque tremescere motu            [ ]
639            graniferumque agmen   subiectis spargere in arvis,          [ ]
640           crescere quod subito   maius maiusque videtur                [ ]?
641             ac se tollere humo   rectoque adsistere trunco             [ ]
642            at maciem   numerumque pedum   nigrumque colorem            [ ]
643              ponere et humanam   membris inducere formam.              [2]
644           somnus abit;   damno vigilans   mea visa querorque           [ ]
645           in superis   opus esse nihil;   at in aedibus ingens         [ ]
646              murmur erat voces  -que hominum exaudire videbar          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli)                     16:00
647             iam mihi desuetas.   dum suspicor has quoque somni         [ ]
648          esse, venit   Telamon properus   foribusque reclusis          [ ]
649       'speque fideque, pater,'   dixit 'maiora videbis;                [ ]
650           egredere!' egredior,   qualesque in imagine somni            [ ]
651             visus eram   vidisse viros,   ex ordine tales              [ ]
652                aspicio   noscoque; adeunt   regemque salutant.         [ ]
653                vota Iovi solvo   populisque recentibus urbem           [ ]
654              partior et vacuos   priscis cultoribus agros,             [ ]
655             Myrmidonasque voco   nec origine nomina fraudo.            [ ]
656               corpora vidisti;   mores, quos ante gerebant,            [1]
657   nunc quoque habent:   parcum genus est   patiensque laborum          [ ]
658              quaesitique tenax   et quod quaesita reservet.            [1]
659           hi te ad bella pares   annis animisque sequentur,            [ ]
660             cum primum, qui te   feliciter attulit, Eurus'             [1]?
661         (Eurus enim attulerat)   'fuerit mutatus in Austros.'          [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 210
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 7,662-866 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: